Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5678. 1642 april 12. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Rex melius valetGa naar voetnoot2 et pacem desiderare dicitur. Cardinalis etiam a brachii inflammatione convalescit. Schombergius praefecturam Languedociae recuperavit et a rege benigne exceptus fuit. Ea res et alia quaedam causam dant rumoribus de labascente apud regem cardinalis gratia. Apud Colubrum turris quaedam capta a Milleraio est; continentia urbi aedificia deserta ab Hispanis, quo maiore vi urbs defenderetur, quam nunc Galli machinis verberant. Incepit apparere Hispanorum exercitus subventurus, si possit, urbi sub Sanctonaeo. Qui a Tarragona ad eum exercitum augendum veniebant, eos partim mare ingressos tempestas disiecit, partim terra iter facientes Motta Odincurtius concidit. Classis Americana in Hispaniam advenisse nuntiatur, ferens milliones quindecim, quorum pars tertia regis est, caeterae privatorum, sed quibus rex saepe necessitate cogente utitur. Id regis Hispaniae fidem restituet, quae titubare coeperat. Imperator Constantinopolim mittit qui de induciis producendis agant. Papa Parmensi pacem suam caro vult vendere. Postulat ducenta millia scutatorum pro belli impendiis et ut in oppido Castro per tres annos praesidium habeat ipse papa, sed ducis sumtu. Cardinalis Sabaudus nuptiarum permissum a Roma accepit; credunturque effectum habitura quae cum ipso principe Thoma convenerant. Princeps Bragantius, frater novi regis Portugalliae, qui apud imperatorem militavit, in Hispaniam it captivus.Ga naar voetnoot3 Constantiae praesidium tribus auctum est centuriis multique eo importantur commeatus. Rhaetorum partes singulae ad sui tutelam scribunt milites mille et quingentos. Deus tamen vota nostra exaudiit laboresque prosperavit in libertatem reposito marescallo Hornio. Det ei Deus felicem in patriam reditum. Lutetiae, II/XII Aprilis 1642.
Rumor hic est de alia clade ab Hispanis in Catalania accepta, de qua certiora exspectamus. Qui in Erfordia sunt Suedi, scribuntur cepisse oppidulum Remelitam. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regis valetudo. Schombergii penes eum gratia magna. Cardinalis autoritas imminuta. Classis Americanae in Hispania[m] adventus. Italica. Hornius tandem liberatus. |
|