Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5380. 1641 september 23. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Quantum in nobis fuit, Blavium monuimus, ut indicemGa naar voetnoot2 in locis a te annotatis recudi faciat, quod ipse facturum se promisit. Id nisi faciat aut, si id malit, indicem ab omnibus exemplaribus auferat, iniuriam tibi fieri fateor. De Blonkiae libroGa naar voetnoot3 nihil certi possum pronuntiare neque typographus, nisi eo viso, quic- | |
quam constituet. Tum et hoc nosti homines nostros ad rem faciendam attentos non libenter uti maioribus characteribus propter magnitudinem expensarum et metum, ne ab aliis minori forma imprimantur libri. Bapalmae obsidionem laeti audimus. Portugalliae motus, de quo scribis, profecto fuit periculosus. Interea hic rumores sparguntur de Siviliae, Andalousiae aliisque per Hispaniam motibus ad exemplum Portugalliae.Ga naar voetnoot4 De negotio Overbekii et SchonckiiGa naar voetnoot5 aliud scribere non possum quam videri mihi litem inde imminere, nisi compromisso res dirimatur. Non est iam ulla quaestio de rescindenda transactione te suasore facta, sed quid illa transactione inter partes actum et conventum sit, id vero disputatur. Ego libenter operam darem concordiae. Sed quia Iustus Overbekius hic non est, sed Stadae vivit, vix quicquam ea in re praestare possum. Si de tota re iudicare velis, iunge Overbekianis scriptis Schonkiana, quae mense Maio ad te transmisi.Ga naar voetnoot6 Affuit mihi ante aliquas septimanas vidua Henrici Slatii,Ga naar voetnoot7 quae a te nullo iure mariti nomine pecuniam petit. Ego respondi te minime teneri. Quia tamen has mihi litterasGa naar voetnoot8 reliquit, eas ad te mitto, ne per me stare putet, quominus voto suo fruatur. Addam et hoc. Ante aliquot tempus in conventu Ordinum agitatum - quoniam inter Hollandiam et Selandiam de substituendo fisci advocato non convenit - de legendo quopiam, qui peculiariter res Hollandiae fiscales et criminales procuraret, datumque Camerae Rationum et Curiae Provintiali mandatum, ut in absentia senatorum a Zelandia missorum de idoneis in eam rem personis prospicerent, ita tamen ut de toto negotio ad Ordines Hollandiae referretur.Ga naar voetnoot9 Quibus in collegiis BasioGa naar voetnoot10 praecipue auctore eo res deducta est, ut civili advocationi destinatus sit Graswinkelius,Ga naar voetnoot11 criminali Moinsius,Ga naar voetnoot12 iuvenis sane pereruditus et probus et publicam quidem frequentans ecclesiam, sed animo in dissidentes haud aspero. Relatum id est in conventu OrdinumGa naar voetnoot13 et pleraque suffragia ad approbationem electionis inclinavere, ut de ea non dubitetur, licet Lugdunenses et Amstelodamenses ampliandum censuerint. Ego hinc novas e Zelandia turbas et maiorem animorum aversionem metuo. | |
Denique et hoc noris SpiringumGa naar voetnoot14 in causa duarum navium Suecarum, quae hic ante aliquot menses arresto inclusae erant, et in qua proposita erat exceptio litispendentiae in Suecia, quae a Senatu nostro nondum erat admissa neque reiecta, iniuncto tantum litigantibus, ut causam plenius instruerent brevibus causae coniectionibus, monitis prius Ordinibus obtinuisse in Suecia arrestum trium navigiorum ex Hollandia venientium, quo obtento tantum profecit, ut naves Suecicae arresto sint exemtae, novo sane exemplo. Caeterum mercatores nostri, (q)uorum naves erant arrestatae, ei, qui Sue(...) arresto incluserat, ci(...)s fecissent, (...)a restabat. Vale, frater optime, et cum tua tuisque et nostris salve a nobis omnibus. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXIII Sept. 1641.
De re Blaviana et correctione indicis latius ad te scribet Goesius.Ga naar voetnoot15 | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Oct. En in dorso: 23 Sept. 1641 W. de Groot. |
|