Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5376. 1641 september 21. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, In Italia infelices conatus fuere principis Thomae in Rusignanum et Chierascum, ad hunc locum mille et trecentis Hispanorum partim interfectis, partim vulneratis. At Conissa regi dedita est. Tantundem et de Bapalma intelligimus. Putavit rex ad pingendum suis coloribus ducem CarolumGa naar voetnoot2 e re esse edi pacta tum publica tum arcana, quae inter se et eum ducem facta sunt. Ea uti hic prodiere, mitto. Dicitur in id nunc dux laborare, ut cum bona regis gratia privato sibi vivere liceat. Aira alimenta adhuc habere creditur ad finem huius anni, quia bona eorum copia reperta est in monasteriis latens. BeckiusGa naar voetnoot3 de hac re edoctus proiecta spe exspectandae famis operibus et verberando oppidum impetit. Regina mater GalliaeGa naar voetnoot4 adhuc Duberniae haeret, ideo quod neque cardinalis Hispanus literas commeatus ei dare vult, nisi reiectis domesticis eius quibusdam, a quibus se deceptum queritur, et alios eius domesticos Batavi apud se videre nolunt, quod eis infensus sit rex Galliae. HaleriusGa naar voetnoot5 mandata a rege accepit mittendi Johannem WaertiumGa naar voetnoot6 in urbem Brisaci exsecutusque est. Restat nunc, ut dux Bavariae etiam marescallum HorniumGa naar voetnoot7 mittat Lindaviam utque et ipse suis imperet, ut deinde ex Lindavia idem marescallus ducatur Basileam pariaque de Waertio mandata habeat Erlachius,Ga naar voetnoot8 quam in rem ibi quidem D. Mockelius,Ga naar voetnoot9 ego vero hic laborabimus. Deus [etc.]
Lutetiae, XI/XXI Septembris MDCXLI.
De Conissa spem nobis pro re venditam video. Nam adhuc sub vallum pugnatur. Perpinianum eminus circumsidetur a Gallis, pecuniae missae in Provinciam et Catalaniam. Principi Thomae infelices fuere conatus in Ruscinianum et Chierascum, ut iam scripsi et novae literae firmant, circa hunc locum interfectis aut captis Hispanorum mille et trecentis. Exspectatur hic a Roma legatusGa naar voetnoot10 pacis causa. Interim appellatio interiecta est a bulla papaeGa naar voetnoot11 vetante pecunias a clericis ad bellum contribui. Brisacenses milites aliquid moliti adversus Gillonem HasiumGa naar voetnoot12 successu caruere. Dux Lotharingus apud Metim est cum suo exercitu, cui interdixit hostilia in Galliam. CantecroiaGa naar voetnoot13 putatur in Lutzenburgico agro detineri. Ducis Guisii insignia a domibus auferuntur, substituuntur regia. Hispanicus sub LamboioGa naar voetnoot14 exercitus apud Insulas lustratus habebat sex equitum, duodecim peditum millia; pars eorum ad Basseam et Lensam est, ut oppida recuperet a Gallis nuper facile capta. | |
Mitto formulam novi in Scotia iuramenti.Ga naar voetnoot15 Quae in illis partibus geruntur, omnia mali sunt in reges exempli. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Bapalmae occupatio. Lotharingici perfidia a rege publicata. Varia nova. |
|