Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4280. 1639 september 3. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Scripseram nuper ad te, frater carissime. Datae erant literae 23 Augusti. Sed errore quodam cum eas in fasciculum D. SpiringiiGa naar voetnoot2 inclusissem, omissa est superscriptio. D. Spiringius non sine justa causa eas aperuit et, cum ad senatorem ReigersbergiumGa naar voetnoot3 datas esse crederet, ad me remisit rogans, ne quas posthac tales ad ipsum mitterem. Ego autem id quod metuebat sponte mea caveram jampridem, ex quo videbam incalescere inter ipsos natam meo cum dolore controversiamGa naar voetnoot4, de qua quid boni viri judicent, scire aveo. Repetam quae in literis illis ad me remissis scripseram. Accepi indiculum ἀνεϰδότων meorum. Mittam quae desunt. Vetera mea multae sunt causae cur nullis verbis aut tuis aut meis commendantibus denuo publicari debeant. Nunc hic sum, cras forte alibi, neque ita mecum egerunt quos tantopere ornavi, ut in illorum gratiam hostes ipsorum mihi plus quam opus est inimicos facere debeam. Faciat quod volet librarius; neque enim quae semel publici juris facta sunt, publico eripi privato arbitratu possunt. In novis quae mittam erunt PhaenissaeGa naar voetnoot5 correctiores et nova versio Iphigeniae in TaurisGa naar voetnoot6. Filius noster maximus natuGa naar voetnoot7 jam in castris est ad Mommedium. MinimusGa naar voetnoot8 adfuit hactenus principisGa naar voetnoot9, a quo dilectus fuit, corpori. Nunc apud nos brevi eum futurum puto, nova ut consilia capiat. Pro praepositoGa naar voetnoot10, de quo scribis, velim facere aliquid posse: non abest animus juvandi et calamitosos et amatos a meis. GraswinckeliusGa naar voetnoot11 videtur honestum putare quicquid utile est, in quo multum ab illo non christiani tantum, sed et platonici et stoici dissentiunt, imo et peripatetici. De LucanoGa naar voetnoot12 cogites velim. Habeo notas in unum collectas et multo auctiores. Heinsiana ad Novum TestamentumGa naar voetnoot13, ubi primum poteris, mittas rogo. Quando sarcinulae uxorisGa naar voetnoot14 jam advenere, imaginem ZenonisGa naar voetnoot15 credo acceperis. | |
Meretur dari publico. Tuum erit cavere, ne id cum tuo odio fiat. Tale patet orbis terrarum. Vale, mi frater. Tibi obligatissimus frater
| |
Scribebam 3 Septembris 1639. Literas ad Isaacum Vossium rogo obsignes mittasque. |
|