Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4124. 1639 mei 23. Van Willem de GrootGa naar voetnoot8.Frater optime, Venit ad me his diebus quidam nomine Iohannis ab HoltzenGa naar voetnoot9, praepositi S.ti Pancratii in Overpleijs, narrans dictum praepositum Galliarum regisGa naar voetnoot10 nomine | |
conscripsisse aliquammultos equites, quos sua hactenus pecunia sustentaverit acceptis semel tantum regio nomine daleris ducentis et decem, ipsum vero per decem integros menses equitibus in singulos dies medium dalerum, usitato ab aliis more, erogare coactum atque inde eo pervenisse inopiae, ut bonis suis a Fuldensi principeGa naar voetnoot1 exutus neque regi praestare quae voverat servitia neque seipsum pro dignitate exhibere possit. Quare me ejus nomine rogavit, ut ex te exquirerem, ecqua impetrandae a rege pecuniae spes esset promittens honorarium mille dalerorum, si operam in eo tuam, ut voti compos fiat, ponere digneris, et mei quoque utpote internuntii habendam rationem. Ego qui ex codicillis Latine conscriptis colligo eum plenum esse bonae voluntatis, et aliqua non parvi ponderis moliri tuique animi, de benefaciendo omnibus iis, qui aliorum injuria miseri de publico tamen bene mereri cogitant, non ignarus dixi me de toto negotio per litteras tecum acturum. Habet, ut vides, testimonium ducis BullionaeiGa naar voetnoot2, quod ad hanc rem sufficere videtur; stipendia, quae ipsi persolvi debent deducto eo, quod accepit, excedunt duodecim dalerorum millia, ut ex adjuncto computo poteris discere. Scripsit antehac de hoc negotio ad EuskerckiumGa naar voetnoot3 eique quadringentos daleros promisit, si quod petit conficiat, sed ille nihil promovit hactenus; nunc sive cum ipso hac de re agere velis, sive minus tui est arbitrii, certe si Euskerckius operam ponere non desinit, nihil illi de promisso decedet: illud puto eum non esse gnarum eorum consiliorum, quae in adjunctis codicillisGa naar voetnoot4 aperiuntur. Nunc sive rex ejus opera hoc tempore uti velit, sive in aliud tempus rejiciat, illud unice agendum est, ut dictae pecuniae solvendae mandatum possit impetrari. Ego quae tibi spes, quis super hac re animus sit, quamprimum ex te discere velim, ut hominis expectationi aliqua ex parte satisfaciam. Nunc hoc addam ab amicis mihi relatum iterum recrudescere in te socinismi suspicionem, cui jam novum incrementum dedit JonsoniusGa naar voetnoot5, qui RivetoGa naar voetnoot6 ea de re suspectus dixit se tecum saepe iis de quaestionibus disseruisse, atque ex te ea intellexisse argumenta, quae adversus Rivetum urgebat; interea eam ob rem evocatur AltingiusGa naar voetnoot7, quocum Rivetus aliquas composuit theses, quas Jonson(o) subscribendas dedit. Ita ille quidem se ea subscriptione aliquatenus purgavit et palinodiam cantasse fertur. Manent tamen in multorum mentibus ii, quos de te injecit, sermones, et jam archiepiscopus AngliaeGa naar voetnoot8, ut a se eam amoliatur invidiam, Jonsonum anathemate execrabili feriit, nisi sese plene purgaverit addito compertum sibi ex aliquot comitibus socinianos Amstelodamum cogitare sperantes liberam illic caetuum facultatem sibi fore. Haec cum ita se habeant, audio aliunde jam iterum rumores seri. De RuaroGa naar voetnoot9, qui tecum super eadem materia communicaverit seque a partibus | |
tuis stare asseveret, et haec quidem sparguntur a BrassetoGa naar voetnoot1, secretario hic Galliarum. Scio te adversus calumnias occaluisse, sed quanti haec res sit momenti, cujus etiam in Suecia consequentiae, tute melius judicabis; ego sane schema aliquod politicum subodorari mihi videor. Archiepiscopus, ut vides, Angliae ne videatur Jonsonum protegere, ipse in eum sua fulmina stringit et de aliorum molitionibus nostros admonet. UtenbogardusGa naar voetnoot2 cum et ipse cum aliis tanquam antitrinitarius audiret, scriptis se suosque epistolis defendit easque postea publici juris fecit. Ego nullum tibi cum socinianis in articulis de Trinitate et Satisfactione esse consensum non dubito; caeterum multa a nostris ut sociniana notari, quae veteris Ecclesiae dogmata sunt, non ignoro. Cogita an non operae pretium sit ad me aliosve super tota hac re scribere epistolam, quae etiam calumniatoribus tuis ostendi possit, ut ipsis, si fieri potest, os obturetur, sin minus, certe aliorum aures ad tales calumnias obsurdesc(ant). Audio te antea ea de re ad senatorem ReigersbergiumGa naar voetnoot3 scripsisse, sed is eam se epistolam Riveto ostendisse neg(at). Postea et epistolam legi, quam non ostensam miror. Princ[eps] hodie cum multis Foederatorum discessit; sed de his pluribus affinis filiusque. Vale. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXIII Maij 1639. | |
Adres: A Monsieur, Monsieur Grotius, ambassadeur de la Reine et couronne de Suede A Paris. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 4 Iunij. En in dorso: 23 Mei 1639 W. de Groot. |
|