Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4123. 1639 mei 21. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Faciam quod mei moris non est, sed fieri nunc multum solet, et a privatis incipiens in publica desinam. Intelligo mandatum esse Excellentiae vestrae, ut partem dimidiam ejus, quod mihi debetur, id autem ad XL ferme florenorum Francicorum millia pervenit salario per biennium non soluto, factis praeterea impendiis, mihi persolvi curet ex Gallica, quae hoc tempore isthuc pervenit aut perveniet pecunia. Id si ita sit, gaudebo, primum quia pecunia opus habeo consumptis quae de meo cum damno non levi huc perduxi, deinde quia beneficii debitor nemini futurus sim libentius quam ei, quem mei supra omne meritum amantissimum pridem cognovi. Quod si aliter res habet, id quoque scire quamprimum velim, ne vana spe lacter et aliunde mihi consulendi occasiones amittam. Pro literis Excellentiae vestrae datis 16/26 AprilisGa naar voetnoot2 gratias ago maximas nihilque malim quam saepius tam prudentibus epistolis doceri quae geruntur, quod tamen sine incommodo Excellentiae vestrae rerumque magis urgentium dispendio fiat. Alioqui satis mihi satisfaciet vicaria alterius opera. D. MullerusGa naar voetnoot3 mea hac in re desideria abunde implevit, cui in Suediam digresso iter cunctaque alia prosperrima opto. Mareschalli BanneriiGa naar voetnoot4 res magnae sane sunt laeteque acceptae in hac aula, apud quam non desino id agere, quod pridem ago, orare et monere regemGa naar voetnoot5 regiosque ministros, ut duci VinariensiGa naar voetnoot6 dentur quae opus sunt non modo ad sua tuenda, verum etiam ad transmovendum in penitiorem Germaniam bellum. Spondent se id facturos et copiae quidem ad ipsum missae sunt ad IV Gallorum millia, tum pecuniae ad conscribendos Germanos totidem. Sed imperatorneGa naar voetnoot7 ipsi an ipse imperatori definiturus sit arenam certaminis, nondum liquet. | |
Galliae virium partem maximam ad se trahit Italia. ArnimbiusGa naar voetnoot1 quam in fabula, quae nunc agitur, personam sumpturus est, brevi sciemus. DavusGa naar voetnoot2 esse solebat. CurtiusGa naar voetnoot3 forte per Dantiscum Viennam redibit desperata pace, quanquam nodum illum maximum de diplomate pro Batavis explicatum audio, sed nescio, in quam formam. Rex DaniaeGa naar voetnoot4, quantum ego judicare possum, hac sua aetate tam bonis Suedicis rebus, nobilitate Danica et Holsatica quietis amante vi armata in nos non incurret, sed moliendo aliqua, ostentando plura sperat se metum sui Suedis posse incutere, quo commoti ad pacta veniant. Unde honos et commoda ad imperatorem, ad ipsum vero imperatoris gratia redundet. Sed dici ei a Suedis potest, quod in Aesopeo est apologo, alios ista leonina pelle territa, nos te novimusGa naar voetnoot5. Tentantur reges hoc seculo omnes vectigalium dulcedine, populis maneat inanium querelarum libertas. Si tamen aliquid mercium onerandum est, minore cum invidia id fiet in illis, quae ad hominum exitium comparatae sunt, quam in iis, sine quibus non vivitur. Batavi ad duos reges vectigalariosGa naar voetnoot6 mittunt legationes, sed quarum praesagio exitum, quem indicat Excellentiae vestrae epistola. Daniae Rex et piscandi jus in Arcticis insulis controversum Batavis facit ea sibi vindicans, quae ubi sita sunt, non satis novit. Caetera ex literis ad magnum D. cancellariumGa naar voetnoot7 Excellentia vestra cognoscet, cui omnia opto prosperrima. Excellentiae vestrae omni cultu observantissimus
| |
Lutetiae, 11/21 Maii 1639. |
|