Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4084. 1639 april 26. Van J.A. SalviusGa naar voetnoot9.Illustrissime et excellentissime domine, Spero dominum MullerumGa naar voetnoot10 hactenus abunde supplevisse vices meas communicatione earum rerum, quae tam bellum quam pacem in his oris concernunt. Nunc eo in Sueciam digresso non ingratum Excellentiae vestrae fore confido, si partes scribendi reassumsero. BaneriusGa naar voetnoot11 postquam Albim transiit, perpetua, Deo laus, prosperitate gavisus est. Inprimis sub generali vigilum praefecto, barone a SalisGa naar voetnoot12, septem imperatoria regimenta caecidit ipso duce captivo Wismariam, ubi nunc haeret, misso. Deinde, quatuor regimenta electoralia sub Dresdam disjecit. Tandem die 4/14 aprilis | |
omnes et electorales et caesareas copias ad Kemnitzium ita expedivit, ut ipsemet ad me scribat paucos evasisse cladis nunciosGa naar voetnoot1. Excusam hic relationem eius de 8 april. mutato tantum nomine scribentis inclusam mittoGa naar voetnoot2 non dubitans, quin Excellentia vestra praeclaris hisce victoriis passim utatur ad bonum publicum adhuc amplius promovendum, praecipue vero ad impellendos regem christianissimumGa naar voetnoot3 et cardinalem Richeliacum, ut ex altero Germaniae latere ducem VinariensemGa naar voetnoot4 juvent, quo possit cito ac potenter in campum prodire viresque hostium etiam eo distrahere. Exercituum Deus faveat porro consiliis et conatibus nostris, ut obstinatissimo hosti optatam tandem pacem extorqueamus. Rex DaniaeGa naar voetnoot5 Gluckstadio in Daniam reversus comitia regni anniversaria convocabit. ArnimbiumGa naar voetnoot6 magnifice habitum Haffnia in Prussiam conduci curavit navi regia, sive ut privata apud electorem BrandenburgicumGa naar voetnoot7 sollicitet, sive ut prius officium apud utrumque electoremGa naar voetnoot8 recipiat, seu publica tractans recta in Poloniam ac forte Viennam digrediatur. Singula enim conjecturis vulgi versantur. Comes quoque CurtiusGa naar voetnoot9 Gluckstadii splendide habitus post moram octidui huc rediit occupatis domicilio et utensilibus ab Arnimbio alias in triennium hic conductis; sed statim Stadam rediit nulla, ut audio, spe relicta obtinendorum pro faederatis nostris promiscue salvorum-conductuum. Quidam huc reversurum putant, plures iturum navi Danica Dantiscum. In Prussia nunc haerent Arnimb, HoffkirckGa naar voetnoot10, BaudissinGa naar voetnoot11, CracowGa naar voetnoot12, | |
SoldnerGa naar voetnoot1 superveniente Curtio, quid deerit ad perfectum synedrium. Curtium strenue sollicitasse regem Daniae ad conjunctionem fama est, non vana, ut ex interceptis TrautmansdorfiiGa naar voetnoot2 ad eum literis appa(r)et. Responsum regis adhuc ignoratur plerisque opinantibus regem Suecorum rebus ut nunc stantibus vix conjunctioni caesareae aures daturum. Interim vectigali laetus fruitur in nitrum aucto ad quantitatem fere sortis. Quis regum impediet singulis domi occupatis! Si literis moderamen postulaverint, pulchras literas reponet, si legatos miserint, hos bene potos vinctosque catenis aureis cum negativa domum remittet, si minas addiderint, vanitatem videbit! Necessitas ponit et servat precia rebus. Quae merces passim ambiuntur, eas precio onerant sui provida mercatorum ingenia. Hos prudens rex aestimio Salis petrae imitatur, tutus piscatura in turbido. Valeat Excellentia vestra et faveat E.S. omni observantia sibi addictissimo
| |
Hamburgi, die 16/26 Aprilis A.o 1639. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Maii 1639. |
|