Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4279. 1639 september 3. Van M. CasaubonusGa naar voetnoot1.Vir amplissime, Nuper ad te satis prolixe per eum ipsum scripsiGa naar voetnoot2, qui caussa fuerat diuturni mei silentii, Georgium ThomasonGa naar voetnoot3, bibliopolam Londinensem, qui ante biennium libros illos, de quibus ad te et lectissimum ReigersbergiumGa naar voetnoot4 scripseram, curandos susceperat. Iam tandem illum esse Parisiis audio, unde et fidem iam tandem suam meamque liberasse certo spero. Cum literis nuperis accepit et librum tibi tradendum, qui accuratam de motibus Scoticis hodiernis - nam recrudescere incipiunt - narrationem regis mandato scriptamGa naar voetnoot5, complectitur. Etsi spero spem meam non falsam esse et omnia tibi recte tradita, religio tamen mihi fuit hunc virum doctum tibi, ut ait ipse, non ignotum, postquam per aliquot dies iucundissima eius consuetudine fructus essem, Parisios euntem sine meis ad te dimittere; saltem quae meam erga te observantiam, quam omnibus cupio esse compertissimam, testarentur. Inter alia, quae ex sermonibus lectissimi viri didici, istud erat, viri clarissimi et doctissimi Notas in N.T.Ga naar voetnoot6 dudum promissas tandem prodiisse. Ego eas nondum vidi, sed quales sint, videor mihi ex iis, quae scripsit in sacrum paraphrastamGa naar voetnoot7, posse subolfacere. Dum de illis loquimur, venit in metem tuarumGa naar voetnoot8, vir summe; quas tu quidem an unquam promiseris, nescio: illud certo scio a multis illas avidissime exspectari, a nemine vero avidius quam a me, qui non alioquin admodum φιλόζωος in parte felicitatis ponam, tamdiu - si te vivente proditurae sunt - mihi vitam prorogari, donec illarum lectione animum meum oblectavero. Vale, vir magne, et constanter ama tibi devotissimum
| |
Cantuar. VIIII. Kal. Sept. 1639. | |
Adres: Viro dignitate amplissimo meritis summo Hugoni Grotio, Legato Swecico, Lut. Parisior. In dorso schreef Grotius: 21 Sept., M. Casaubonus. |
|