Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4281. 1639 september 3. Aan G. MüllerGa naar voetnoot1.Nobilissime et amplissime domine, Multum me oblectarunt literae Nobilitatis vestrae datae 12 AugustiGa naar voetnoot2, quia et res continent nostrorum sane egregias et in me insignem testantur benevolentiam, cui utinam respondere liceat officiis paribus. Quod si non datur, certe frui rursum ac beari conspectu colloquioque Nobilitatis vestrae inter mea prima desideria est. Cum vero multum mutatae res sint et cum rebus etiam consilia morte illustrissimi ac gloriosissimi ducisGa naar voetnoot3, incertae sunt de adventu Nobilitatis vestrae spes meae; nam si totus ille exercitus et quae ab exercitu tenentur Galliae fiunt, quod rexGa naar voetnoot4 praedicat, dicitque congruere mortui ducis voluntati ac jam imperium illud mandavit duci LongavillanoGa naar voetnoot5, qui rebus Italicis per subitaneas inducias compositis jam ad illum orbum duce exercitum venit, non video, quid ibi agere possit Nobilitas vestra. Sin vero perseverat ille exercitus in proposito relevandi lapsas Germaniae res et in aliqua Suedici nominis reverentia regisque GustaviGa naar voetnoot6 grata memoria, et opus erit ibi esse aliquem, qui res promoveat consiliaque exercituum inter se connectat et aptior ad eam rem Nobilitate vestra reperiri nemo potest. Rex Galliae omnia pecunia se perrupturum putat; tamen ego, et sacrorum et patriae amorem in ducum militumque multis obstiturum puto, quominus se subdant Gallo duci et catholico-romano et ob actus praeteritos parum illis in locis gratioso. Angli asseverant electori PalatinoGa naar voetnoot7 pecuniam non defore, qua suffultus in exercitum Germanicum Germanus princeps imperium sibi vindicet; idemque negotium promovet quantum potest marchio BadensisGa naar voetnoot8. Sed ego non video, quomodo id fieri possit non prius constituto illo, quod tam diu Hamburgi trahitur, federe. Interim non dormit hostis, sed animos modo universorum modo singulorum in exercitu tentat. Quod ajunt Galli penes ducem Vinariensem beatae memoriae stetisse, quominus pridem in Germaniam iret, ea de re contrarium mihi et ex regis sermonibus et ex ducis literis constat. | |
Quod conquestus est de me cardinalisGa naar voetnoot1, in eo gravis mihi facta est injuria ex rumore ab inimicis meis sparso apud Batavos, tanquam in literis ad D. SpiringiumGa naar voetnoot2 missis scripsissem talia eaque ipso vulgante emanassent. Quod omne falsi convictum est D. Spiringii multo labore, et quidem tanta cum iracundia, ut affini meo senatori ReigersbergioGa naar voetnoot3 omnia, quae excogitari possunt, minetur mala, nisi ipsi edat nomen ejus, a quo illum rumorem satis late per Hagam sparsum cognoverat, quod ille ob fidem amicitiae debitam facere detrectat. Mira vero fuit festinatio aulae hujus non inquirentis in rumoris pondus, sed subito pro telo in me arripientis minime credibile mendacium. Non enim ignarus rerum, sed coecus plane fuerim, si non scissem tot ac tantos a rege colligi exercitus, neque malitiae, sed dementiae fuerat contra id, quod omnes scirent viderentque, persuadere quicquam hominibus velle. Illud non nego scripsisse me ad D. Spiringium me ita existimare Italicas res eo esse loco, ut praecipuas Galliae vires ad se tracturae essent, quod et verum fuit et multo etiam apparuisset magis, nisi de subito enatae nobis essent e pontificisGa naar voetnoot4 fabrica illae parum cum pactis Wismariensibus consentientes induciae; de quibus ipsis ut et de imperio, quod sibi Gallia in Vinariensis exercitum eique possessa vindicat, quid sentiant excellentissimi rectores regni SuediciGa naar voetnoot5 scire quamprimum aveo, ut ad eam normam aut loquar aut sileam. Certe si quis dixisset ad finem Belgicum hoc quidem anno nihil, quale nos sperabamus, acturum fuisse regem, haud multum eum fefellisset sua conjectura: est enim Hesdinum aliquid ad protegendos Galliae fines, ad accidendas Hispaniae vires ferme nihil. Tum vero ad Theodonisvillam accepta clades magnum in se habet indicium negligentiae Gallorum. Ut literae meae nihil habeant, quod non aut verum sit aut verisimile, in me est situm; ut literae meae bene custodiantur, non item. Neque nescio multos esse hic exploratores, quorum nonnulli sub amicitiae specie ad me ventitent. Sermones apud eos mei de negotiis publicis temperati satis sunt, sed ne illi sincerum vas incrustent, ego praestare non possum, praesertim si qui in aula potentes sunt ostendant se eis delectari quae me onerent. Quam enim multos credendum est in hac aula fore calumniatores, si pretium sit calumniae, cum tam multi quotidie animi causa mentiantur. SchmalchiumGa naar voetnoot6 quaecunque potuit aut ad res regni aut ad meas pertinentia ad Gallos pertulisse non dubito. Pro ea culpa nihil mali ei precor, nisi ut modestiam discat neque pro benefactis maledicta ac malefacta reddat. Illa epistola, quae dixeram regem edictis gravidum in parlamentum venisse, vetus est et in Schmalchii fuit manu. Neque tamen video, quid in his verbis sit reprehendendum; satis enim bene rem exprimunt. Ad rem meam pecuniariam ut veniam, tempus poscit. Iam enim tertius est mensis, quod post biennium trahor. D. Spiringius propediem pollicetur semissem, de altero semisse quid futurum sit, nihildum scio. Premunt autem me non tantum in praesens incommoda, sed et futuri metus. Non possunt simul et in istis senticetis versari et ad res magnas se attollere | |
Pectora nostra duas non admittentia curasGa naar voetnoot1.
Quare magnum D. cancellariumGa naar voetnoot2 rogavi, ut liceat mihi, quod omnibus antehac legatis socialibus licuit, de auxiliari, quae hinc venit, pecunia deducere pensiones debitas, quod si id res Suedicae non ferunt, superest scilicet ut mihi reddar. Haec liberius apud Nobilitatem vestram, ut optime mihi volentem expono, ut, si quid potest, adjutet. ErlachioGa naar voetnoot3 cum caeteris testamenti executoribusGa naar voetnoot4 non optime convenire multi nuntiant; dicitur enim non continere se intra aequalitatis modum. Nassavius natalibus praepollet ac spe futurum, ut ad eum summa rerum deveniat. Ivit illuc affinis ipsius landgravii defunctiGa naar voetnoot5 fraterGa naar voetnoot6. Sed Galli, ut jam dicere occupavi, longe alias spes alunt, quas auxisse dicitur FlershemiusGa naar voetnoot7 ab exercitu ad regem missus. Caeterum multum adhuc caliginis habent haec omnia. Fratres ducis defunctiGa naar voetnoot8 illigatos pace Pragensi eoque merito et Suediae suspectos ac Galliae, neutrius regni voluntate admitti posse in possessionem eorum, quae dux defunctus armis peperit, certissimum est. Quid enim hoc sit aliud quam pignora illis tradere, per quae suam amicitiam imperatoriGa naar voetnoot9 pretiosiorem faciant. Aliud esset si Suedia exemplo Italico invitata et ipsa ad inducias respiceret. Video enim hoc hic et de Suedis et de Batavis timeri. Rogo Nobilitatem vestram, ut si, quid illis in partibus geritur, quod me scire functionis meae intersit, id ut norim paratus vicem reponere. Sum enim eroque semper Nobilitatis amplissimae vestrae ad omnia obsequia
| |
Lutetiae, 3 Septembris 1639. |
|