Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4282. 1639 september 3. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot10.Excellentissime atque illustrissime domine, RexGa naar voetnoot11 jam, credo, Lugdunum erit et audio in magna spe esse Burgundos comitatenses adipiscendi, ut extra bellum sibi esse liceat, quod negotium antehac extra spem omnem esse videbatur. Indutias Italicas rex probavit. Elector PalatinusGa naar voetnoot12 pecuniam ex Anglia habebit. Commendat eum exercitui | |
marchio BadensisGa naar voetnoot1. Tamen, quantum ex comitis LicestriiGa naar voetnoot2 sermonibus intelligo, ut societatem nobiscum induat rex BritanniaeGa naar voetnoot3, non est hoc quidem tempore sperandum. Acturum tamen se in Gallia de foedere non negat idem comes Licestrius. Sed perseverat in voluntate tentandi prius tentatum jam frustra toties imperatorisGa naar voetnoot4 animum. Exspectamus interea, an auctoritatem habitura sint apud exercitum mandata, quae rex LongavillanoGa naar voetnoot5 dedit, qui Genevam transiens ostendit, quos habebat a rege codicillos mandati sibi in illum exercitum imperii. Non omittunt et caesariani tentare executorum testamentiGa naar voetnoot6 et tribunorum fidem. Instituti quidem bonorum haeredes a duce defunctoGa naar voetnoot7 sunt fratresGa naar voetnoot8. Sed ut terras Gallorum pecunia, Suedorum etiam sanguine quaesitas insidere sinatur princeps aliquis pace Pragensi illigatus, neque cum Suedorum neque cum Gallorum rationibus neque cum Germaniae, ut nunc res sunt, bono convenit. Erlachius pleraque ad se trahens jam in invidia apud collegas esse dicitur. Deliberant jam cum his et GuebrianusGa naar voetnoot9 et missus ab aula ChoisiacusGa naar voetnoot10. Rediit enim Rosa castello structo ad fines Helvetiorum. Ohmius et Nassavius apud Landavium militem suum reliquere. Hostilis exercitus habet peditum quatuor, quinque equitum millia et cohortes exspectat alias. A Spirensibus in urbem admissae eorum copiae non sunt. Seditio LotharingiGa naar voetnoot11 armis repressa est. Manent in armis rustici in parte Normanniae Britanniaeque non magno hactenus successu. Creditur passim pax inter Turcas Persasque facta per visiriosGa naar voetnoot12 in finibus agentes, quibus plena potestas data erat a principum utroqueGa naar voetnoot13. Dicitur autem composita res ad eam formulam, quam olim concessit Persis SolimanusGa naar voetnoot14, ex qua provinciae multae a Persis occupatae ad imperium Turcicum redire debent. Ingens navium paratus tum apud Turcas tum apud Afros, qui se cum ipsis conjuncturi sunt, credi facit Cretam peti. Venetos proprie tangit hic metus, at si quis successus Turcas, gentem per se ferocem, inflaverit, non erunt extra metum Melitenses, Siculi, Italia ipsa. Quare non mirum est laborare adeo pontificemGa naar voetnoot15 in constituenda pace inter eos, qui ipsi reverentiam servant. Apud Rhaetos qui Hispanis student, numero sententiarum potiores mittunt Mediolanum ad firmanda publico consensu, quae in Hispania convenere frustra | |
opponentibus se Curiensibus, Engadinis, Bergaliis literis acceptis a Berna et Tiguro, quae eos ad fortia consilia excitant frustra, ni fallor, Gallis se non moventibus, sine quorum ope non est, ut oriatur apud Rhaetos civile bellum, nec sine civili bello sisti poterit audacia et numero et ope Hispanica praevalentium. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot1 jussus in mare reverti ad vicina Fontarabiae navigare dicitur. KoningsmarckiusGa naar voetnoot2 in agro Wurtzburgensis res bene genere nuntiatur. Deus optimus Maximus, excellentissime et illustrissime domine, res det felices reginaeGa naar voetnoot3, regno ac tuae Sublimitati. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 3 Septembris 1639. Tam MelianusGa naar voetnoot4, legatus apud Helvetios Gallicus, quam Choisiacus ad Longavillanum scripsere, ne properet. Res adhuc parum esse coctas. Helvetii ita videntur impetraturi quietem comitatus Burgundiae, si Hispaniae rexGa naar voetnoot5 Salinas et Graiam ipsorum custodiae permittat. Vectigalibus novis eorum, quae ab ipsis evehuntur aut ad ipsos invehuntur tum in Gallia tum ad Rhenum institutis opponunt sese. Fama per hanc urbem vagatur venisse a BannerioGa naar voetnoot6 ad regem, qui captam a nostris Pragam nuntiet. Cum duce Carolo agitur regis de nomine. Tributa nova multa abolentur. Hohentwilum etiam nunc obsidetur. Veneti ut sultani Turcae infensum in se animum mitigent, missuri eo sunt legatum extra ordinem et medicos duosGa naar voetnoot7, quod paralyticus esse dicatur sultanus. At forte ostendet sibi nervos esse. Machinae a Gallis ad Laredam captae ultra quinquaginta non fuere, periere plures. Nicea et Villafranca plane in potestate Sabaudiae principumGa naar voetnoot8 esse creduntur. Neque tamen id indutias rupit. HaleriusGa naar voetnoot9 ad ducis Lotharingi adventum deseruit Moyeni obsidionem. Et ipsius et VillaregiiGa naar voetnoot10 copiae se Longavillano adjungunt. CastilionaeusGa naar voetnoot11 ad Mousonum est, PiccolominiusGa naar voetnoot12 non longe ad pagum Virtutis. MileraeusGa naar voetnoot13 Blanciacum immunit. FontanusGa naar voetnoot14 ad Airam. In comitatu Burgundiae comitatenses recepere Nazaretum, Galli Jonvellam et alia exigua loca cepere. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|