Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3714. 1638 augustus 7. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot3.Illustrissime Domine, Mitto literas meas ad magnum dominum cancellariumGa naar voetnoot4 non obsignatas, quas et obsignandas et curandas Excellentiae Vestrae committo. Eroque propterea in his brevior, quod nihil opus sit semel dicta repeti. Pro literis ad me datis 10/20 IuliiGa naar voetnoot5 maximas habeo gratias et pro chartis, quae eas comitantur, ad me de rebus, quae nunc tractantur edocendum plane necessariis. Gaudeo BanneriumGa naar voetnoot6 tantis auctum copiis e Suedia Suediaeque provinciis et his accessisse Polonos. Quid facturus jam sit GalassiusGa naar voetnoot7 in multas distractus curas, videbimus. Placent mihi quae pro legatis agentibusque regum praeformata sunt diplomata. Quod ad illa pertinet: quae petuntur pro Germaniae principum civitatumque legatis credo sane non facile impetrari ab imperatoreGa naar voetnoot8 posse, ut nostris postulatis | |
se accommodet; sed nihil opus est meam dicam sententiam, cum videam Excellentissimos et Illustrissimos dominos Suediae rectoresGa naar voetnoot1 firme tenere propositum neque vero minus Galli cupiunt et ab imperatore directe dari diplomata et dari singulis, quanquam illud videntur pati posse, ut desideria illorum principum civitatumque per regios legatos proponantur. Sed credo Suedici regni magis interesse quam Gallici salvam esse libertatem Germanis protestantibus plurimumque et ad regis GustaviGa naar voetnoot2 memoriam honestandam et ad famam reginae nostraeGa naar voetnoot3 pertinere palam fieri, quid sibi propositum habuerint arma Suedica. Magni D. cancellarii in oram istam adventus non tantum pacificationi, sed et armis gerendis, quae brevi videntur vehementer se commotura, utilis esse poterit. Dat mihi spem legatus Angliae, comes LicestriusGa naar voetnoot4 fore, ut D. RousGa naar voetnoot5 ad Lutetianum fedusGa naar voetnoot6 quaedam addat Suediae rebus congruentia. Displicet tamen mihi, quod cum electoreGa naar voetnoot7 de conjungendis Suedicis ipsiusque copiis nequit conveniri. De vectigali ad Varnum laudo rectorum Suediae prudentiam, qui cupiditati suae modum ponere quam alios super alios hostes sibi accersere maluerunt. Credo non difficilem futurum Vinariensem ducemGa naar voetnoot8 in permutatione WaertiiGa naar voetnoot9 cum D. HornioGa naar voetnoot10. Sed Waertium jam Galli tenent et, quantum video, diu tenebunt metuentes ejus audaciam magnis Gallorum malis, majoribus etiam periculis cognitam. Promisere quidem Galli liberum duci fore statuere de captivo suo quod velit, sed et norunt ducem pecuniae Gallicae egentem non fore in urgendo jure suo pertinacem. Itaque censeo interpellandum ducem BavarumGa naar voetnoot11, ut impleat quae ipsius nomine ac mandato pacta conventaque sunt, a quibus nullo superveniente casu potuit liberari aut quaerendas rationes, per quas Galli depellantur ab isto retinendi Waertii proposito. Domino MulleroGa naar voetnoot12 opto, ut et Excellentiae Vestrae, felicissima. Excellentiae Vestrae observantissimus
| |
Lutetiae, 7 Augusti Novi Cal. 1638. |
|