Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3715. 1638 augustus 7. Aan. J. StoinskyGa naar voetnoot13.Nosci abs te, vir clarissime, non parvi duco, praesertim cum et ipse mihi | |
notores des viros mihi amicissimos, quorum partim morte indolui partim etiam nunc superstitum amicitia oblector. Amavi semper amaboque non dicam homines homo, quanquam et hoc rectum est, sed latius diffusum quam de quo nunc ago, sed christianos christianus, literatos literarum amans. Ego vero neque hominis neque christiani neque literarum amantis, quas humanas non immerito vocamus, dignus sim nomine, nisi et aliorum movear calamitatibus, quas persentiscere tanto debeo tenerius, quanto ipse experiendo didici, quid sit captivum esse, honoribus, fortunis, patria exui. Praeter haec, quae animi paulo mollioris sensus effugere non potest, sunt alia in hac re, quam ex literis tuis ad me et HirteniumGa naar voetnoot1 et ex actis ipsis didici, quae me movent. Video enim ex paucorum culpa nec ea meditata toti universitati pernitiem intendi: incipi in maxime imbelles ea, quae semina videantur ituri et ad alios paulo validiores, sed nec ipsos tamen, si virium certamen fiat cum coeteris comparandos, mali. Et vox illa innovationum ex mente partis apud vos praepollentis late patet. Ita video sentire multos. Regem vestrumGa naar voetnoot2, ex quo se ad Austriacam affinitatem applicuit, longe alium futurum quam futurus putabatur. Libertas sentiendi quae velis et dicendi quae sentias legibus regni apud vos nititur, ϰαὶ οὐϰ ὀλίγον τὸ παϱ᾽ ὀλἰγου Aristotelis viri πολιτιϰωτάτου hoc est monitumGa naar voetnoot3. Ejusdem hoc est non spernendum: nasci τὰς τυϱαννίδας ἐϰ τῶν βασιλἐων παϱεϰβαινόντων τὰ πάτϱια ϰαὶ δεσποτιϰωτἐϱας ἀϱχῆς ὀϱεγομένωνGa naar voetnoot4. Interim christianorum eorum, quibus leges publicae sui curam non commisere, est: haec mala non perpeti tantum, sed et iis gaudere, quoties conscientiae causa inferuntur; quid enim nobis majus in hac vita potest contingere quam in partem vocari crucis Christi? εἰ γὰϱ συμπάσχομεν, ϰαὶ συμβασιλεύομενGa naar voetnoot5. Tuum consilium apud Batavos subsistendi, dum certior aliqua sit futuri dijudicatio, non improbo. Quod si res ita tulerint, ut in Galliam venias, cognosces me et gentis vestrae, quam pridem amo, et omnium pietatem amantium esse studiosissimum. Vale quam optime. Deus tibi sit solator. Tuae Claritudini omnia optans optima
| |
Scribebam Lutetiae, VII Augusti MDCXXXVIII. |
|