Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3713. 1638 augustus 7. Aan C. SalmasiusGa naar voetnoot9.Viro eximio Cl. Salmasio H. Grotius. Non possum dignas satis agere gratias pro literis uberrimisGa naar voetnoot10, quibus desideria mea non implevisti tantum, sed et superasti. Neque enim de nota tantum senariiGa naar voetnoot11 plane me certum reddidisti, sed et addidisti affinia de sexta litera veterisGa naar voetnoot12 | |
alphabeti Syriaci primum, deinde Graeci; qua in re te mirarer tot viris eruditissimis nec visa nec cogitata in lucem protraxisse, nisi pridem ex scriptis tuis didicissem omnia inexspectata abs te potissimum exspectanda. Nisi igitur pridem essem tuus, inciperem esse hoc summo tuo beneficio. De usurisGa naar voetnoot1 non dubito, quin alter liber ea, quae γενιϰῶς sunt tractata, ita sit πϱὸς τὸ εἰδιϰὸν aptaturusGa naar voetnoot2, ut nihil coloris relicturus sit obtrectare cupientibus. Doleo cum tam pertinaciter duris hominibus rem tibi esse, ut tibi tua lenitate uti non liceat. Sed in hac etiam πεϱιστάσει facile repereris, quid sit agendum. Ego ex meis studiis, non quidem quam vellem assiduis, - semper enim aut negotiis fui destrictus aut adversis abreptus - hunc fructum cepi maximum, quod non te tantum, sed et tibi non dicam pares, - ubi enim inveniam? - sed suppares didici venerati. Vides, quam pauca et protrita tuis tam multis tamque excellentibus reponam adeo non usurarum persolutor, ut etiam sortis debitor maneam. Vale, vir eximie. Lutetiae, VII Augusti MDCXXXVIII. | |
Adres: A Monsieur Monsieur de Saumaise, Conseiller du Roy Très chrestien en ses conseils d'Estat et Privé A Leiden. |
|