Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3603. 1638 mei 28. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vir praestantissimeGa naar voetnoot2, Pro binis tibi literis sum debitor, veteribus illis ab VI IanuariiGa naar voetnoot3, his recentibus a Maii calendisGa naar voetnoot4. Is, qui jam ad vos venit, filius meusGa naar voetnoot5 habet Anthologiam LatinamGa naar voetnoot6; habet et alterum opusGa naar voetnoot7, cujus neminem praeter te volo esse conscium. Velim prius edi Anthologiam, belle ac bono cum indice. Si BlavioGa naar voetnoot8 nonGa naar voetnoot9 satis id placet, quaerendus alius. Cogitaveram, an in Anglia edi posset. Sed quando video virum doctissimum, ut ex hoc ejus opere apparet, affinem tuum Franciscum IuniumGa naar voetnoot10 sua ad nos mittereGa naar voetnoot11 subsisto agere Iunio gratias pro dono, ubi librum, quem inspexi tantum, perlegerim. Nunc, antequam perlegere vacaverit, accepit eum a me quidam amicusGa naar voetnoot12, qui eum forte apud me viderat, talium callens. Quantum cursim cognoscere licuit, miror diligentiam, judicium, ordinem. Ad mea redeo. Incerta vita est. Velim autem quae parata habeo alia post alia videre edita. Ideo fugio moratores. Fac ope, consilio, quantum potes. Vulnus tuumGa naar voetnoot13 non refrico; gaudeo te id ferre viriliter. Matrona etiam tuaGa naar voetnoot14, ut spero, aut exemplo tuo aut die sanabitur, imo quod malim jam sanata est. Verissime dicis ita in pejus ire mores, ut gratulandum nunc vel maxime sit iis, qui cito absolvuntur. Forma Anthologiae, ut scripsisse me puto, eadem esse debet, quae Stobaeano- | |
rum nostrorumGa naar voetnoot1 et Excerptorum ex Tragoediis et Comoediis GraecisGa naar voetnoot2. De librorum mihi dandorum numero potest aliquid remitti, dum qui dantur sint chartae melioris et bene compacti. De altero opere si velim, multum lucri facere possem, quod scio marchiones aliosque magnates sibi turpe non judicasse. Nonne satis facilis sum, cui sufficit esse indemni? Pro Anthologia putem privilegium posse obtineri. Alterum opus, priusquam editum sit, inspici multas ob causas nolo. Notas ad Novum TestamentumGa naar voetnoot3 rescribi curabo, ubi HeinsianasGa naar voetnoot4 viderim. Atlas isteGa naar voetnoot5 AtlanteGa naar voetnoot6 opus habet, qui tantum onus sustentet. Non bene evenere typographis tam vastae molitiones. Biblia regiisGa naar voetnoot7 meliora hic desinunt procedere urgentibus impensis. Interim omnem, qui sperari poterat, fructum abedet interusurium. De Idololatriae tuus liberGa naar voetnoot8, ut tua omnia, quanto major erit tanto et utilior: et gaudeo obiter te etiam opposito vitio, impietati scilicet, occurrere. SocinumGa naar voetnoot9 sectae ejusdem principes, nuper VogeliusGa naar voetnoot10, nunc RuarusGa naar voetnoot11 non probant in eo, quod circa Dei cognitionem petita e natura rerum argumenta abdicaverit. Contra talem feram, qualis est EpicuriGa naar voetnoot12 insania, omnibus armis dimicandum est. De NoomsiiGa naar voetnoot13 morte quod scribis cum dolore intelligo, praesertim cum talem depingas, qualium jam cara est annona. Polycarpi epistolae GraecaeGa naar voetnoot14 non puto plus habere SirmondumGa naar voetnoot15 quam habeat SalmasiusGa naar voetnoot16. Ultima sunt ἀλλὰ τὸν ὑπὲϱ ἡμῶν ἡμῶν ἀποϑανόντα ϰαὶ δι᾽ ἡμᾶς | |
ὑπο .... desunt coetera. Et Graecia quin id damnum sarcire possit, siquis allaboret, non dubito. Danda opera est, ut quaeratur et Hermas GraecusGa naar voetnoot1, qua de re Anglos quosdam monui. Terrent me isti testudinei gradus in Philolai opereGa naar voetnoot2 multoque magis quae de MeursianisGa naar voetnoot3 dicis. Video aut cum illo homine aut cum alio quovis ejusdem artificii agendum ex Chirographo addita poena, ni intra praestitutam diem absolvatur editio. Alioquin pars magna vitae inter exspectandum efflueret: interim de aliis nihil posset constitui. HortensiumGa naar voetnoot4 nisi mittant vestri proceres quamprimum ad GalilaeumGa naar voetnoot5, magnam et humano generi et sibi ipsis facturi sunt injuriam. Senex is optime de universo meritus morbo fractus insuper et animi aegritudine haud multum nobis vitae suae promittit; quare prudentia erit arripere tempus, dum tanto doctore uti licet. Haud dubie quae ad longitudines investigandasGa naar voetnoot6 reperit, si non omnes, quae sperantur, utilitates adferent, adferent tamen magnas et ad quas comparatum itineris illius impendium pro levi duci debeat. Ut autem operam suam etiam in posterum vestrae civitati obliget Hortensius, et aequum et publico utile fore judico. Ad perficienda Galilaei coepta opus erit viro perito talium ac diligente qualem esse credo Hortensium. Valde dolerem, post rem huc usque etiam me adjuvante deductam, si tanti commenti aut honos aut utilitas ad alios potius quam ad Amstelodamenses perveniret. Constantini Imperatoris librumGa naar voetnoot7 ipsius dono nondum accepi; sed ut omnia ejus magni facio, simul atque huc exempla venerant, emi legique et aliis commendavi. Bonus est liber quanquam plusculum quam res est in rubrica ostentans. Non enim hebraeorum leges alias continet quam de damno dato, id est, ut Romano more loquar, legem Aquiliam de pauperie et affinia quaedam. Velim multae tales Thalmudici juris partes tam peritis interpretibus ad nos veniant. Gaudeo domum tuam omnium gentium esse oraculum, tuaeque fidei summorum virorum libros tradi. De Lugdunensi schola veteri nutricula nostra, quae ex te aliisque intelligo, gemitum mihi exprimunt. Novae quae alibi nunc succrescunt scholae aliquo tempore meliores erunt. Post et illae corrumpunturGa naar voetnoot8 contagio saeculi et dogmatum peccatis blandientium. Vondelius rem mihi pergratam fecit, quod tragoediam nobilis argumenti, optimae οἰϰονομίας, facundae elocutionis mihi tanquam gustum aliquem habenti talium inscripseritGa naar voetnoot9. Deinde gaudeo nomen meum quovis modo apud vos retineri. Stulti vero illi fuere, qui in tragoedia argumenti tribus saeculis retro se agentis | |
mores nolunt exhiberi illorum temporum, plane ut Genevates, qui in Gallica CominaeiGa naar voetnoot1 editione, ubicunque rex Galliae missam audiisse narrabatur, coenam reposuerant. At vero etiam barbara sacra spectatoribus ostendere nec Aeschylum puduit in PersisGa naar voetnoot2 nec Euripidem in Taurica IphigeniaGa naar voetnoot3. Vel hinc videas, quam pauci sint talium boni judices. Illud, quod vestrae urbis rectores metuunt, ne Foederati ordines semel dato initio plus indies juris sibi usurpent in maritimos proventus, non imprudenter cogitatum est. Sed magnanima civitas vel de suo hunc sumtum facere debet; aut si id nolit, in Hollandiae rationes imputare. Scylacem et Maeotidis PeriplumGa naar voetnoot4 exspectabimus. Gaudeo tuos omnes scriptis inclarescere. Cujus aetatis sit Periplus iste, fac quaeso me gnarum. Uxor et filiaGa naar voetnoot5, te, tuam, tuos amantissime salutant. Filios non addo, quorum eum, qui istic estGa naar voetnoot6, tibi ut jam olim tuum commendo: duo aliiGa naar voetnoot7 in castris sunt fortissimi ducis VinariensisGa naar voetnoot8. Tuae Claritudinis observantissimus
| |
Lutetiae, XXVIII Maii MDCXXXVIII.
De Blaeuwio hoc in mentem venit recte facturos magistratus Amstelodamenses, si sub gravi poena vetarent, nequis typographus opus novum ab alio intra urbem editum intra decennium intra eandem urbem excuderet. Id si non omnium, certe municipum avaritiam coërceret. Cogita. |
|