Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3604. 1638 mei 29. Van Christina van ZwedenGa naar voetnoot9.Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata Regina et Princeps haereditaria, Magna Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque Domina,
Gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis ac magnifice, nobis sincere fidelis,
Literas tuas die 12 mensis Aprilis datasGa naar voetnoot10 hesterno die accepimus, in quibus refers te accepisse mandata nostra implementum foederis VismariensisGa naar voetnoot11, obla- | |
tam a republica Veneta operam in conficiunda pace et inducias a rege GalliarumGa naar voetnoot1 propositas concernentia, operam nobis pollicitus te summa et fide et sedulitate praescripta secuturum. Vidimus etiam ex iis, quas die sequenti ad nostrum regnique cancellariumGa naar voetnoot2 scripsistiGa naar voetnoot3, quid indignitatis tibi acceleratum nec delata tibi quae par erat a legato VenetoGa naar voetnoot4 fuisse et propterea te negotiis colloquium exigentibus anxium animadvertimus, ne quid committeres, ex quo dignitati nostrae periculum crearetur. Gratum nobis fuit, quod tantopere sollicitum te depraehenderimus negotiorum tibi commissorum. Ingratum vero non potuit nobis non accidere talia a legato reipublicae Venetae attentari, quae manifestum dignitati nostrae regiae praeiudicium caussantur. Non potuit quidem hactenus mentem nostram subire te nostrum legatum secius tractatum ab eo iri quam caeterorum regum legatos ab ipso haberi accepimus. Iccirco, cum minime deceat te caeteris minus dignum ab eo aut alio quoquam haberi, etsi consensimus in oblatam Venetorum operam ad negotium pacis promovendum, tanti tamen eam neutiquam facimus, ut de honore ac dignitate nostra respectu eiusdem quicquam decedere patiamur. Quin ea nobis stat animi sententia, ut si tractatus per talia progressum sortiri nequeant, eos potius intermitti quam aliquid, quod cum nostro regnique decrescente nomine committi debere malimus. Unde si eo deventum fuerit, ut negotia invicem tractentur nec quod par est tribuerit dictus legatus, rectius facies, modo res adhuc integra fuerit, si SmalziiGa naar voetnoot5 ceu intermuncii opera utaris. Cui eo nomine scripsimus iniunximusque, ut tibi operam in eo collocet. Non attinet modum in particulari ad tuenda iura ac decus nostrum observandum tibi praescribere, cum pro tua prudentia eum facile sis dijudicaturus. Caeterum latere te haud oportuit non tantum DavausiumGa naar voetnoot6 Hamburgi SalvioGa naar voetnoot7, verum etiam RorteumGa naar voetnoot8 hic cancellario firmiter persuadere enisos HeufdiumGa naar voetnoot9 nomine subsidiorum anno 1632 merito solvendorum plus quam debebatur ad viginti Aria milia imperialium circiter Lutetiae Parisiorum accepisse, id, quod probare certissimis documentis se velle obtendunt, atque ideo detrahi ab ipsis summae quadringentorum millium, quae numerari Hamburgi tenebantur. Meminimus quidem a marchione SchaumontioGa naar voetnoot10 centena millia imperialium nobis soluta, residuum vero totidem nummorum Heufdio incumbere, ut Parisiis acciperet. Recordamur quoque eorum, quae a SpiringioGa naar voetnoot11 non ita pridem edoctae | |
sumus, Heufdium non potuisse sedecim millium cambium acceptare, quod subsidia nondum impetrarit. Ideo, cum non tantum quod debebatur, verum etiam plus eum accepisse praetendant dicti Gallici ministri, pro dignoscenda eius rei certitudine scribi fecimus Heufdio, ut quantocyus de toto hoc negotio huc perscriberet et veritatem nobis documentis certis explicaret. Tu mone et urge, ut id quamprimum ac dempta mora fiat, quo certitudo rei nobis innotescat nec difficultas aliqua obrepat imposterum praestandis solvendisve subsidiis. Atque hisce te Deo clementer commendamus. Dabantur in regia nostra Stocholmiensi, die 19 Maij anno 1638. Sacrae regiae maiestatis regnique Sueciae respectiva tutores et administratores Gabriel Oxenstierna
| |
Adres: Nobili et magnifico nobis sincere fideli nostro apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario domino Hugoni Grotio, clementer. In dorso schreef Grotius: 19 Maij 1638. Regina Suediae De Heufdio; Veneto. En boven aan de brief: Rec. 30 Iunij. |
|