Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3544. 1638 april 23. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Venit ad me D. SchmalchiusGa naar voetnoot7 attulitque mandata ad implenda ea, quae nsunt foederi WismariensiGa naar voetnoot8, et ad cudendas indutias pertinentia. Quam ob | |
rem gaudeo plurimum; nihil enim malo quam praescriptis lineis insistere gnarus multa adversus utilitates publicas etiam optimo proposito peccari, ab iis maxime, qui a locis multum absunt, ubi consilia capiuntur. Praeter mandata ipsa etiam colloquia D. Schmalchii me de multis rebus edocebunt. Ut initium agendi faciamus, aditum ad regemGa naar voetnoot1 postulavi, qui mihi cras dabitur. Interim mitto quae ForbesiusGa naar voetnoot2 hic dixit Poloniae regisGa naar voetnoot3 jussu quaeque ipsi respondit rex Galliae culpam tardatae pacis in hostes rejectans. In hac aula qui plurimum possunt, eorum magnitudini, securitati, opulentiae quoque bellum non esse inutile omnes judicant. Et si fortuna, ut jam coepit, faverit regi ejusque sociis, populus quoque ipse pacis ceteroqui appetens bellum extra Galliae fines semotum lenius feret. Unum me male habet, quod CorrarusGa naar voetnoot4, legatus Venetus, qui ContarenoGa naar voetnoot5 successit, mihi ipsum salutanti neque in compellatione neque in sessione detulit quae par erat, cum ego cum Contareno anxie aequalitatis jura servassem. Sunt Itali miri talium captatores. Quae me causa invitum coëgit a reditu ad ipsum abstinere. Nunc cum negotia videantur colloquium exigere, dubius haereo, dissimulare acceptam injuriam rectius sit futurum an D. Schmalchio, qui hic nunc est, uti internuntio sine periculo dignitatis. Tum ut in hac re dijudicanda plus habeam lucis, tum ut mandata exsequar ad eam pertinentia, et legatum Angliae extraordinariumGa naar voetnoot6, virum in hac aula gratiosum, et eum, qui sub ipso res Anglicas hic procurat, OgeriumGa naar voetnoot7 rogavi, ut me edocerent, an mos sit Venetis regi BritanniarumGa naar voetnoot8 Serenissimi tantum, an et Potentissimi dare elogium. Dixerunt se in Angliam scripturos mihique significaturos, quod intellexerint. Ex eodem illo legato didici mitti Hamburgum D. AnstruterumGa naar voetnoot9, quod et ipsum gaudeo, cum norim ei viro magnam esse rerum Germanicarum peritiam et non minus studii ad juvandam rem protestantium communem. Saepe is mihi conqueri solebat omnia sua consilia per DuglassiumGa naar voetnoot10 destrui. Ex Anglia BloniiGa naar voetnoot11 literis disco centum millia florenorum ad PalatinumGa naar voetnoot12 mitti. LegatiGa naar voetnoot13 quater tantum credere nos jubent. Postquam Neuburgum ab hoste derelictum insederat dux VinariensisGa naar voetnoot14, obsidere coepit Friburgum, nobilem Brisgaviae urbem. Octavo die machinis ita verberata est, ut aditum daret oppugnationi, quae nono die facta est et fortiter repulsa favente defensoribus edito muri lapidei situ. Sed cum et alteram oppug- | |
nationem, et multo magis cuniculos, qui sub murum ducebantur metueret praefectusGa naar voetnoot1, ad pacta venit, quae a duce quidem Vinariensi signata, sed eo absente ab ejus militibus pridem desuetis imperia pati magna cum infamia violata sunt multa in milites hostiles et in paganos caede. Quod pro merito graviter fert dux vultque primorum poena redintegrare disciplinam sanctimoniamque fidei. Nondum eo pervenit GuebrianusGa naar voetnoot2, quae mora dici non potest quantum adferat pulchre dantibus se occasionibus detrimentum. Dux RohaniusGa naar voetnoot3, cum vulnera ejus nihil habere periculi viderentur, eo ipso tempore, cum glans plumbea de pede ejus eximebatur, attonito corporis stupore, quam apoplexiam medici vocant, occubuit. Comitis HarcurtiiGa naar voetnoot4 cum vidua PuylaurentiiGa naar voetnoot5 matrimonium firmatum nunc est adferetque feminae splendorem e Lotharinga domo, cardinali ejus avunculoGa naar voetnoot6 subsidium non leve in virtute novi affinis, ipsi marito dotem opimam ex Puylaurentii spoliis. Commeatus, quos jussu Lotharingi ducisGa naar voetnoot7 Tannum contulerat MerciusGa naar voetnoot8, ut Brisaci necessitatibus subveniret, adhuc Tanni haerent viam obstruentibus ducis Vinariensis militibus. Crescunt interim coëuntque hostium copiae tenentque se citra Moenum et Nicrum ulteriora tenente Vinariensis equite. ImperatorGa naar voetnoot9 ad Helvetios lenius quam ante scripsit, ita ut in alto ventus est vela vertens. Monet rogatque, ne antiqua cum Austriacis foedera se ea quam maxime servari cupiente corrumpant. Helvetiorum pontificii qui sunt, tum diligenter cavent, ne quid inde ad Vinariensis castra perveniat, tum militem Hispanis ad bellum Italicum subministrant. Bellum in Italia Gallis non optime procedit. Timetur Casali. Cardinalis ValettaGa naar voetnoot10, cui id bellum mandatum est, in itinere est illuc. Est in hac aula Montispellicardi cancellariusGa naar voetnoot11 conquerens stipendia per annum et amplius non soluta magno cum oppidanorum metu. Filius meus maximus natuGa naar voetnoot12 literis et ipse arma praetulit militiamque sumit sub SmidsbergioGa naar voetnoot13 egregio duce, minimus meorumGa naar voetnoot14 in comitatu est ducis Vinariensis, mediusGa naar voetnoot15 jurisprudentiae dat operam. Nihil magis optem quam in eo, quod quisque elegerunt vitae genere, eos ab ipsis processus fieri, ut aliquando possint regno Suediae esse non inutiles. | |
Ita ipsis bene sit, sicut ex animo opto. Excellentissime et Illustrissime Domine, regno, reginaeGa naar voetnoot1 Tuaeque Sublimitati res prosperrimas. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 13/23 Aprilis 1638. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacra Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|