Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3595. 1638 mei 28. Aan J. CorvinusGa naar voetnoot3.Accepi magno cum gaudio, vir egregie, literas tuas XV Calendas MaiiGa naar voetnoot4 memor et amicitiae veteris et laborum tuorum in tuenda veritate salutari. VloswyckiusGa naar voetnoot5 qui eas mihi tulit, et tot propinquorum nomine et suaGa naar voetnoot6 et tua commendatione erit nobis acceptissimus. Recte facis, quod filio tuoGa naar voetnoot7 iurisconsulti titulum mavis in Gallia quam apud Batavos dari. Nam qui apud Batavos dantur, vix quicquam extra eas vicinasque terras valent; qui in Gallia, ubique terrarum. Eromata tua ad Iurisprudentiam pertinentiaGa naar voetnoot8 legere avebo praesertim, quia scio te in recto docendi ordine magnum esse artificem; quae facultas quibus deest, eorum video libros quamvis multa refertosGa naar voetnoot9 eruditione minus esse utiles. AntiwalaeumGa naar voetnoot10 vide, an in Britannia possis edere, ubi tua magno sunt in pretio, quod pressius quam alii premas venerandaGa naar voetnoot11 antiquitatis vestigia. Corcellionis liberGa naar voetnoot12 multum habet lucis eritque hic non inutilis; quare velim quam plurima huc mitti exempla. | |
MileterianaGa naar voetnoot1, quae ad fratremGa naar voetnoot2 misi, rogo videas. Nunquam vidi hominem magis mutatum, non dico sententiis tantum, sed animo toto. Ira est atrocium injuriarum, quas ei inferunt romanenses et protestantes, patiens, maledictorum abstinens, propositi sui tenax, nullo commodi incommodive respectu, quo magis, sicubi non pervidit omnia, venia dignus est, in multisGa naar voetnoot3 partibus etiam laude. Excommunicatus est a reformatis jam bis terve; frequentat tamen ipsorum coetus. Romanensium coetus non adit neque coetum seorsim colligit, cum tamen habeat pastores quosdam sibi faventes. Carentonum itat; audit multa in se dura dici; respondet libellis lenibus; metuendum tamen, ne megistanum quidam honorum vitaeque securae cupidi arripiant hanc occasionem transeundi satis speciosam, quod viri pii et eruditi, qui pro causa protestantium plurima et fecere et passi sunt, palam agnoscant erratum in praecipuarum controversiarum, quae discidio obtendebantur, judicatione. Qui illam optimam antiquitatem sequuntur ducem, quod te semper fecisse memini, iis non eveniet, ut multum sibi ipsis sint discolores. In Anglia vides, quam bene processerit dogmatum noxiorum repurgatio, hac maximeGa naar voetnoot4 de causa, quod qui id sanctissimum negotium procurandum suscepere, nihil admiscuerunt novi, nihil sui, sed ad meliora secula intentam habuere oculorum aciem. SocinusGa naar voetnoot5 non hoc agens in antiquae ecclesiae sensus nonnunquam incidit et eas partes, ut ingenio valebat, percoluit feliciter. AdmiscuitGa naar voetnoot6 alia, quae etiam vera dicenti auctoritatem detraxere. Idem nonnullis apud Batavos accidisse vidi ac tecum dolui, ac si quando alios eruditione spectabiles video idem agnoscere et quantum fieri potest malo mederi, plurimum id me delectat. Bene facis quod eadem opera WalaeoGa naar voetnoot7 principaliter respondes, aliis autem accessionis modo, ne frustra augeatur labor et scribenti tibi et aliis lecturis. Ego omnia studia ut tibi tuisque procedant quam felicissime, ex animo precor Deum. Tuae Claritudinis amantissimus
| |
Lutetiae, XXVIII Mai MDCXXXVIII.
Nolo te quicquam meorum latere. Habeo paratum volumen veterum de antiqua Historia Gothorum, Wandalorum et Longobardorum, cum praefatione et notis quibusdamGa naar voetnoot8, habeo annotata ad vetus TestamentumGa naar voetnoot9; habeo et notas grandes. |
|