Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3473. 1638 februari 27. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot15.Mi frater, Gaudeo e literis, quas 15 Februarii dedistiGa naar voetnoot16, parentumGa naar voetnoot17 mediocrem valetu- | |
dinem et vegatam apud eos nostri memoriam intelligere. Uxor eos videre valde gestit. Deliberat etiamnum impatiens maris et militum cursationes extimescens. Exquiremus amicorum ea de re consilia. Advocatus MagisterGa naar voetnoot1 laudatores multos habet: qui imitetur adhuc neminem. Crassa fuit, ut recte judicas, CrassiGa naar voetnoot2 culpa rem suam ad aliena deferentis arbitria. Non his juventus orta parentibus
Infecit aequor sanguine PunicoGa naar voetnoot3.
Gaudeo NasicaeGa naar voetnoot4 convenire vetus nomen viri civisque optimi. De ServioGa naar voetnoot5 semper ita judicavi, ut nunc res docet. Est aliquid certum apparuisse ejus rei argumentum, ne posthac spes vana credulos lactet, quod PauloGa naar voetnoot6 non tam sua quam aliorum sequenti consilia diu evenit. CallistratusGa naar voetnoot7, qui hac de re diu haesitavit, nunc decipi desiit. HermodoriGa naar voetnoot8 liberis aliae quaerendae sunt fideliores amicitiae. De imaginibusGa naar voetnoot9 memor sis rogo et de chartis. Itemque de iis, quae mihi ad WassenariumGa naar voetnoot10 desunt et quae post ejus mortem scripta sunt ejus generis. Non putaram, quantam scribis, fuisse eluviem. Satis imtempestivae sunt in publicis malis tantae privati gaudii ostentationesGa naar voetnoot11. Si fisci advocatio vacat et, ut aequum puto, ad ZelandumGa naar voetnoot12 defertur, patrocinium Hollandici patrimonii nulli rectius quam PapyrioGa naar voetnoot13 daretur. Et puto fieri posse, si res sit in potestate collegii τῶν λογιστῶν. Paulus nonnunquam forte adjutor, quanquam e longinquo, esse posset. Nam et multa cognoscit et memoria tenet quaedam. Quis ille et cujas sit SomsiusGa naar voetnoot14 quarumque opum, scire cupiam et siquid in ea re porro auditur; tum maxime an ejus conatibus se opponant Hollandi aut Frisii aut Foederati Ordines, Henrici ConingiiGa naar voetnoot15 non satis scio, quod sit negotium neque nominis reminiscor. Si quem adolescentem noris, qui belle pingat literas latine, Graecas saltem literas norit, cujus opera domi meae uti possim, velim indicium facias. | |
Scripsit iterum MileteriusGa naar voetnoot1 de GratiaGa naar voetnoot2 ad professorem Sedanensem AmirautiumGa naar voetnoot3; benignius de arminianis loquitur eosque lutheranis ait consentire. Mittam exemplum, ubi primum potero. Promisit brevi se mihi daturum et alterum libellum de primatu PetriGa naar voetnoot4, id est, ut ipse explicat, papae. Mallem isto labori supersederet. Quid opus est nos liberales esse in eos, qui omnia rapiunt? Rectius patiemur illos sua tutari, ut poterunt, id est, valde male, quia nulla re mediocri contenti sunt. Habet multa Mileterius non spernenda. Sed nescio, qui factum sit, quod communionem protestantium retinere se, quantum sinitur, dicens omnia tamen loquatur, quae pro romanensibus faciunt; de illis, quae per multa saecula in ecclesia aut potius aula romana culpantur, ne verbum quidem eloquatur. Haec res multum nocet ipsius instituto alioqui non illaudabili. Quae EpiscopiusGa naar voetnoot5 et alii super argumento tam diu apud Batavos disputato nunc vero multis hic quoque certaminibus nondum bene compositis praebente materiam scripserit, sitve scripturus, discere avebo; tum vero et haec, quando exitura sint notata Heinsii in Novum TestamentumGa naar voetnoot6 et Procopii editioGa naar voetnoot7. Quid mihi constituendum sit de institutione familiae meae ad pietatem, postquam BrandanusGa naar voetnoot8 neque praedicta ipsi neque imperia curavit mea, dubitavi saepe. Lutheranus SuedusGa naar voetnoot9, qui hic est, homo est valde ubiquetarius et rudis. Permisi illi, si vellet, Suedice apud me homilias habere. Non vult, quia Suedi pauci sunt, ex Germanis autem lucratur plurimum. Est autem valde eo spiritu afflatus. Lectione Novi Testamenti, Thomae de KempisGa naar voetnoot10, Erasmi, PuppiiGa naar voetnoot11 video meos satis recte ea, quae aut necessaria sunt aut maxime utilia edoceri. Auratus nosterGa naar voetnoot12 metuit, ne ipsius privatis rebus noceat, si utar ad docendum coenamque exhibendam ipsius opera. Posterius autem hoc puto pro temporis et locis intermitti sine periculo | |
posse. Siquis esset eorum, qui publicam alicubi vocationem habuissent, perductus postea ad veriores sententias, quae mihi tum in docendo tum in scribendo operam navare vellet, gauderem. Subiit et alia cogitatio, an ad tres quatuorve menses venire huc posset NielliusGa naar voetnoot1, non ut apud nos maneret, sed ut Belgis simul et Gallis perspectum fieret, quale sit illud dogma, quod adeo traducitur. Velim de omnibus hic cogites et amicorum consilia explores. Chartas meas per alium quem vis Rotterodamensem nautam mitti malim quam cum eo, quem dicisGa naar voetnoot2, idque multas ob causas. Si forte in ejus comitatu ibunt naves complures, aliqua earum uti non abs re erit. Petrus meusGa naar voetnoot3 diligentia sua satis se probat mihi. Tantum avertendus est de ambitu; quod juvenile est vitium. Et tranquillius vivet et magis rem faciet, si contentus sit causas orare. Rogo, ubi ad vos venerit, fiet id autem propediem, omnes fori locutiones, omnes libellorum et scripturarum pragmaticarum formulas discat. Quod autem maxime ei inculcandum est, sedulitas est et labor. Hunc, quia fugit meus maximus natuGa naar voetnoot4; in militiam ibit, puto, quasi vero ibi plus sit otii. Sed difficile est isti aetati persuadere, quae sunt optima. Annitamur tamen. Valete omnes. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 27 Februarii 1638. |
|