Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3474. 1638 februari 27. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot5.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Obsidentium opera ad fossam Rinfeldi perducta intelligimus cum spe bona capiendi oppidi, priusquam superveniant, quae undique se colligunt, copiae hostiles. Hinc nulla adhuc auxilia ad ducemGa naar voetnoot6 mittuntur: ne promittuntur quidem nisi in mensem Majum laboratque baro DegenfeldiusGa naar voetnoot7, ut ipse sub id tempus eo eat cum cohortibus turmisque partim Germanorum, maxime suis etGa naar voetnoot8 Sillarti [et] StreifiiGa naar voetnoot9, partim Gallorum, qui ad sumendum id iter perduci poterunt. Ego multum dubito, an Gallis ullo modo cordi sint res Germaniae, praesertim ex quo heri apud me fuit D. FeuqueriusGa naar voetnoot10. Is sub duce LongavillanoGa naar voetnoot11 iturus est | |
in Burgundiae comitatum, ubi aliquid sperant se acquisituros, quod ex propinquo defendi retinerique possit. Interim nec rumores dormitant de indutiis, quae Romae cudantur. At qui his in locis sunt Germani protestantium per Germaniam reliquias commovere, civitates ad defectionem sollicitare vellent, quae omnia ne inchoari quidem possunt nisi dux Vinariensis cum magno exercitu conspiciatur in penetralibus Germaniae. At Galli, ut dicere coeperam, suo limiti proferendo student et commodeGa naar voetnoot1 eum, qui Hohentwilae in praesidio estGa naar voetnoot2, in suam suscepere tutelam. Quae de Helvetiis scribit MarinusGa naar voetnoot3 nihil est, cur repetam. Ego nihil ab illis neque boni neque mali exspecto. Cellam quoque oppugnant Vinarienses milites et si ipsorum conatibus adsint successus, seprant Wirtembergicum ducem EberhardumGa naar voetnoot4 ad poenitentiam damnosae sibi cum imperatoreGa naar voetnoot5 pactionis posse perduci. Angli valde desiderant intelligere consummationem negotii de pactis WismariensibusGa naar voetnoot6 aliena arma sumptusque et labores versuri, si possint, in rem suam. Audio missum ab eis legatum in HispaniamGa naar voetnoot7. Interim quae de repressaliis inter ipsos Gallosque orta erat controversia transactione finem accepitGa naar voetnoot8; superest tantum, ut signetur transactio. Palatini, qui hic sunt, principesGa naar voetnoot9 regemGa naar voetnoot10 constituerunt non videre; itaque eos ibo salutatum. In Italia Galli socios tutari si poterunt, magnum id erit. Validis cum copiis et Montisferratensem agrum, in quo Ponsonem nuper irruperant et Pedemontanum videntur impetituri Hispani. Medicus quidam, Lanavus nomineGa naar voetnoot11, sideralem scientiam profitens ante hos annos quinque reginaeGa naar voetnoot12 praedixerat in hoc tempus gravidam eam fore. Nunc ad reginam revocatus confidenter ei dixit futurum, ut marem pariat et anno post alterum marem. Sed amicis dixit absente regina verere se, ut satis valenti corpore sit is, quem primo pariet, alterum vegetum oref. Ita audacter illi homines de futuris loquuntur saepe aliena magis credulitate quam sua arte freti et, si res, ut dixerunt, cadant, in ingenti sunt gloria, siquid aliter eveniat, in oblivionem eorum dicta veniunt. Caeterum si vera sunt, quae profatur, omnino, magna erit reginae auctoritas et formidanda iis maxime, qui nunc plurimum possunt et a quibus se laesam ipsa putat. | |
Princeps CondaeusGa naar voetnoot1 armis per Aquitaniam imponitur. Rediit Sedano dux Longavillanus. Quid cum comite SuessionensiGa naar voetnoot2, affine suo, egerit, parum liquet. Sed dicitur is comes conjugium expetere Mariae MantuanaeGa naar voetnoot3, quae, quod in Gallia nata est, bona omnia Nivernensis Albinagii, ut hic loquuntur, jureGa naar voetnoot4 non duciGa naar voetnoot5, qui ad petenda ea bona legatum huc misit episcopum CasalisGa naar voetnoot6, sed sibi deberi contendit. Galli jurisconsulti pro virgine respondent videturque rex ad legitimam cognitionem rem rejecturus. Interim ArcurtiusGa naar voetnoot7 e Lotharinga domo insularum captarum fama egregius sponsalia fecit cum propinqua cardinalisGa naar voetnoot8, vidua PuilaurentiiGa naar voetnoot9, quae magnum luctus sui solatium habet opulentissimam mariti haereditatem ex tabulis nuptialibus tunc confectis, cum jam ipsi marito exitium strueretur. Genuensis legatusGa naar voetnoot10 - ipsum non vidi - significavit mihi rempublicam istam memorem humanitatis, qua rex olim GustavusGa naar voetnoot11 legatos ipsorumGa naar voetnoot12 excepit, quicquid gratum regno Suedico possit, facturam libenter. Dedere Genuenses duci suoGa naar voetnoot13 regalem coronam ob Corsicam et Serenissimi titulum, senatoribus autem Excellentissimorum, ei vero, qui Corsicam regit, Viceregis nomen. Ita ipsi Venetorum exemplo ad regium fastigium admovent sese et SabaudusGa naar voetnoot14 Celsitudinis Regalis adscito sibi vocabulo. Ob has molitiones diligenti nobis cautione opus est, ne regiam dignitatem imminui patiamur ascensione minorum potestatum. Quid landgravii viduaGa naar voetnoot15 constitutura sit, incerti plane sumus. Galli et, qui ex ea domo sunt, juvenesGa naar voetnoot16 bene sperare nos jubent, metuere vero complurium e Batavis literae. Intelligimus etiam Henningam sub Basilea oppidum cessisse Vinariensibus. Lis illa, de qua Angli cum Gallis depacti sunt, ad quinque millionum summam perveniebat. Conventus ordinum qui nunc, puto, in Suedia habetur consilia, Excellen- | |
tissime et Illustrissime Domine, ductu Tuae Sublimitatis reginaeGa naar voetnoot1 gentique prosperet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 17/27 Februarii 1638.
Interceptae sunt novae ex Hispania ad reginam literae, sed nemo est, qui molestus esse ei audeat. Guardalupi insulam in ora Americae permuniunt Galli saepe oppugnati ab indigenis concitante HispanoGa naar voetnoot2. Fert ea insula saccharum, tabaccum, gossypium et ligna ad colores quaedam. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|