Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3472. 1638 februari 27. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot2.Illustrissime Domine, Ex literis tuis XV Februarii datisGa naar voetnoot3 de Pomeraniae rebus, de Danicis ac Polonicis eadem ferme disco, quae ex D. SalviiGa naar voetnoot4 satis recentibus ad me literisGa naar voetnoot5. Valetudinem tibi mitiorem mitescente coelo spero optoque. Interim gaudeo, quod crebris amicorum alloquiis temporis taedium tibi diluitur. Dux LongovillanusGa naar voetnoot6 a Sedano jam reversus, ubi comitem SuessionensemGa naar voetnoot7 affinem suumGa naar voetnoot8 convenit, brevi cum exercitu erit in comitatu Burgundiae, princeps CondaeusGa naar voetnoot9 apud Pirenea juga, unde iterum Leucatae imminere dicuntur Hispani non spernendis cum copiis. Mari utinam fiat magni aliquid. Illud certe bene evenit, quod controversia cum Anglis orta de repressaliis transigendo finem accepit nec restat aliud quam ut transactio signetur. PalatiniGa naar voetnoot10 regemGa naar voetnoot11 non accedent. Dicunt tamen Galli se favere eorum domui nec defuturos, si Angli participes et sanguinis et religionis sibi curae esse ostendant. Id vero quando futurum sit, novit is, qui regum corda moderatur. Hoc video valde Anglos exoptare confectum videre federis Wismariensis negotiumGa naar voetnoot12, utne ipsi accedant an ut alieno sumptu ac labore desides fruantur, haud satis etiam dispicio. | |
Quotidiana nunc opera mea est urgere Gallos, ut duci VinariensiGa naar voetnoot1 auxilia mittant magna, celerata. Hohentwila ejus partes Galliaeque tutelam amplexa est manente, quod erat, praesidio, Cessit ducis armis Henninga. Cella verberatur. Rijnfeldi ad fossas perventum est. Helvetii, quorum conventus Badae est, ad ducem misere, ut obsidione hac abstineat, nec cessant pontificii incendere in eum odia vim etiam admoturi, nisi a sociis protestantibus sufflaminarentur et minas minis opponeret Gallia, per legatumGa naar voetnoot2 professa, si vim in Vinariensem intentent, eo fedus cum Gallia ruptum fore. Germani, qui hic suntGa naar voetnoot3, sperant omnes, si copias habeat Vinariensis et nobilitatem Suevicam sub jugo gementem et civitates male habitas, imprimis Norimbergam cum BavaroGa naar voetnoot4 de rebus non exiguis litigantem ad partes nostras posse retrahi. Quae ut vastae sunt spes, ita non est dubium, quin multae egregiae occasiones enasciturae sint, si dux Vinariensis justum exercitum in ipsa Germania interiore ostentare possit. Nam nisi arma socialia et quidem ad tutelam amicorum satis valida conspiciant illi, qui servitutem suam gemunt, haud credibile est quenquam se moturum. D. FeuqueriusGa naar voetnoot5 aliique magna pollicentur, sed in Majum mensem. Interim coëunt e Suevia et aliunde hostium vires et nihil quietum sinet imperatorGa naar voetnoot6, ut a proprio suo patrimonio amoveat hostem. Nec enim levia aut ludicra petuntur praemia. Multum laboro, ut mittantur ad ducem partim Germani partim Galli: Germani ob notitiam locorum et amicitias usui futuras; Galli ut numerum augeant Germanisque permixti melius retineantur et per fautores suos stipendia sibi commilitibusque obtineant. PontifexGa naar voetnoot7 de induciis cudendis cogitationes resumsit. Agetur de ea re Romae, non Coloniae. Hamburgiensium colloquiorum, conventus in Suedia alteriusque in Polonia quis futurus sit exitus, multum ad cuncta refert. Quantum intelligo non desunt Dantiscanis animi, si socios reperiant. D. VosbergioGa naar voetnoot8 quae data est pecunia, ea data est lege, ne quid militis ibi militia solvatur et ut quamprimum se moveant Batavi. Id ut fiat non Gallorum tantum, sed et Suediae interest. De SusatoGa naar voetnoot9 laetus est nuntius. Sed quorsum se inclinatura sint consilia viduae landgraviiGa naar voetnoot10, exspectamus non sine sollicitudine. Galli et, qui hic sunt, juvenes landgraviiGa naar voetnoot11 bene sperare nos volunt. Neque vero dubitamus, quin omnia | |
facturi sint Batavi, ne ille copiae caesarianisGa naar voetnoot1 ipsorum terras prope circumsidentibus accedant. Medicus quidamGa naar voetnoot2 astrologum non minus se praedicans, qui ante hos annos quinque reginaeGa naar voetnoot3 praedixerat sub hoc tempus eam praegnantem futuram, nuper ab ipsa vocatus ulteriora praedicere ausus est parituram nunc marem et anno post iterum marem. Quod si eventu comprobatur, haud dubium, quin magna et contra eam luctatis formidabilis futura sit reginae hearedibus suffultae auctoritas. Arcurtius comesGa naar voetnoot4 e domo Lotharinga solus praeter ChevreusiumGa naar voetnoot5 nunc in Gallia vivens magnumque decus adeptus insularumGa naar voetnoot6 receptione uxorem capit cardinalis propinquam, Puylaurentii viduamGa naar voetnoot7 ex martii haereditate opulentissimam. Comiti Suessionensi fama despondet Mariam, Mantuani quondam ducis filiamGa naar voetnoot8, quae, quod in Gallia nata est, cum dux pupillusGa naar voetnoot9 natus sit in Italia, Nivernensis domus magna per Galliam bona sibi ex Galliae vetusto jureGa naar voetnoot10 vindicat contra eam disputatum misso huc a novi ducisGa naar voetnoot11 matreGa naar voetnoot12 Casalensi episcopoGa naar voetnoot13. A Guardalupa Americana insula literae venere nuntiantes recte valere, qui ibi sunt, Gallos et contra indigenas, quos Hispani suscitantGa naar voetnoot14, bene munitos. Deus cuncta ad bonum regat publicum tibique ac tuis perpetuo faveat. Scribebam Lutetiae, XXVII Febr. anni MDCXXXVIII manebamque, Illustrissime Domine, Excellentiae Tuae perpetuo cultu observantissimus
| |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Red. Hagae Ao. 1638 5 Martij st. v. |
|