Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3594. 1638 mei 28. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Ut literis Excellentiae Vestrae scriptis 7/17 MaiiGa naar voetnoot2 respondeam, in ratihabitione eorum, quae Hamburgi acta suntGa naar voetnoot3, nulla hic mora est. Puto instrumentum ea de re jam missum ad DavausiumGa naar voetnoot4. Dicunt Galli missas et literas cambii, ut Amstelodami solvatur quae nobis nova pecunia deberi coepit mense Maio. Sed priusquam ea persolvatur, aliquantillum puto intercessurum temporis. CastilionaeusGa naar voetnoot5 est ad S. Audomari parans obsidium. Princeps CondaeusGa naar voetnoot6 movet se ad limitem, quo Gallia ab Hispania dispescitur. Hostis, qui ad Rhenum est, simulato alio itinere ad lacum Constantiae 18 ferme hominum millibus consedit ponti ad Stenum imminens, ut commeatus duciGa naar voetnoot7 intercludat Helvetiis etiam quae apud se sunt victui aut bello idonea retinentibus, partim metu, partim factione. Dux praesidiis per oppida relictis cum quindecim ferme suorum millibus Hohentvilam versus se tulit. Restat jam videamus, an ei cum fame an cum hoste pugna sit futura. Ut tristem de Meppa accepi nuntium, statim legatum extraordinarium comitem LicestriumGa naar voetnoot8 adii; ostendi, quo in periculo esset domus Palatina, nisi subito ei suppeditarentur quibus ea se relevet, cujus rei initium et quidem validum non aliunde quam ab Anglia posse exspectari. Id si fiat, et Gallos pecunia et Suedos Hessosque milite prohibituros ruinam lapsabundae domus. Si vero pax fiat aut induciae, priusquam eadem domus per se perve Angliam ulli sit innexa federi, sero Anglos desideraturos elapsam occasionem. Fatebatur haec et vere et utiliter dici. Tamen nihil certi de Anglica pecunia praeter eam, quae jampridem auribus nostris adstrepit, asseverabat paratus tamen quantum suae esset facultatis conferre. Interim incommode accidit quod nubecula quaedam se inter Galliae Angliaeque regias interjicit inde orta, quod ChevreusiaGa naar voetnoot9 e Gallia exsul apud Angliae reginamGa naar voetnoot10 sedere permissa est praeter Angliae morem; qui honos cum legati Gallici uxoriGa naar voetnoot11 esset negatus testante regina nihil se posse de veteri more immutare neque ipsam Chevreusiam, quod sibi ab itinere lassae concessum esset pro jure sumere, Galli vicissim legati Scudamorii uxoremGa naar voetnoot12, cum ad reginam GalliaeGa naar voetnoot13 salutandam iret, monuerunt, ne sedendi jus in posterum speraret; quod tamen | |
uxori meae negatum non iri iidem Galli affirmant ideo, quod haec controversia Anglos tangat solos. Nugae hae sunt, sed nugae tales interdum seria aut ducunt aut impediunt. D. RoumGa naar voetnoot1 bene velle rebus protestantium et credo et credi ab aliis video. Quid Batavis utile sit factu, non dixerim. Ceterum CracoviumGa naar voetnoot2 non habere mandata, qualia vellent Angli, facile mihi persuadeo. Et hoc de foedere negotium lentum erit et non minus alterum illud de pace. Nam Coloniam deserere Galli non possunt, nisi Romam velint irritare, et Suedi justis de causis locum volunt sibi propiorem. De Brisaco falsa fuit fama. Cras regemGa naar voetnoot3 accedo, ut reginae nostraeGa naar voetnoot4 nomine eum rogem, quantum potest augere velit ducis Vinariensis copias tam valido ac propinquo hoste et crescente in dies. GalassianusGa naar voetnoot5 miles ne vegetior sit quam putatur, metuendum puto. KingiiGa naar voetnoot6 clara est, quam narras, victoria. Et MelandriGa naar voetnoot7 et GunderodiiGa naar voetnoot8 artes eodem puto tendere, ut hic a Gallis, ille a Batavis multum pecuniae impetrent metu induciarum. Sed haec brevi viderit D. WolfiusGa naar voetnoot9. D. SalviusGa naar voetnoot10 aliter quam respondit regi DaniaeGa naar voetnoot11 respondere per fidem foederum non potuit scripsitque eundem in sensum Saxonibus Lauwenburgicis regina Suediae. De adventu novi Suedici dilectus ad BaneriumGa naar voetnoot12 nihildum accepi. Poloni, qui hic sunt, sperare nos volunt de vectigali ad Dantiscum paria iis, quae ad vos perscripta sunt. Addunt alii RadzeviliumGa naar voetnoot13 in armis esse et vi obstitisse, nequid Vilnae in religione mutaretur. Miror RegemGa naar voetnoot14 celebratae diu prudentiae ita se dare consiliis aut romanis aut Austriacis ut in religionis negotio, quod, sicubi terrarum, certe in Polonia liberum esse debet, offendat animos eorum, quorum opera ad res magnas uti posset; quae culpa etiam Cosaccos ab eo alienavit, haud spernendam manum. Sed est hoc saeculi nostri vitium sacra profanis miscendo utraque corrumpere. De TurcaGa naar voetnoot15 quae ad vos perlata sunt iis consentientia a Constantinopoli accepimus. Bellum ejus in PersamGa naar voetnoot16 securum in Hungariae limite praestabit imperatoremGa naar voetnoot17 et ob id ad pacem minus tractabilem. | |
Princeps CasimirusGa naar voetnoot1 a Genua ad Massiliensem oram tempestatibus repulsus est. Dubitatur, an retineri juri belli possit, quia praefecturam a rege HispaniaeGa naar voetnoot2 accepisse dicitur. Deus, Illustrissime Domine, vestros omnes sospitet. Excellentiae Vestrae observantissimo cultu devinctus
| |
Scribebam Lutetiae, 18/28 Maii MDCXXXVIII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: R. Hagae 5 Julij st. n. |
|