Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3414. 1638 januari 6. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot8.Hugoni Grotio Ger. Io. Vossius S.P.D. S.P. Jam tertia est hebdomas, illustrissime domine, quod postremas tuasGa naar voetnoot9 accepi. Iis saltem post longiusculam in scribendo cessationem quamprimum oportuit responsum. Sed more suo moratus me est Blauwius J.C.Ga naar voetnoot10. Eum semel, | |
iterum, tertio, conveni domi suae de editione ἈνϑολογίαςGa naar voetnoot1 idque tui quidem gratia, sed magis et mei et communium studiorum. Distulit rem semper his verbis conveniendum sibi prius esse parentemGa naar voetnoot2, quia nihil nisi ex ejus sententia statuere auderet. Velle me postea domi meae de omnibus facere certiorem. Ubi vidi me eludi, denuo accedo casuque illius in aedibus parentem et alterum etiam filiumGa naar voetnoot3 deprehendo. Prius senex dubia uti oratione. Sed cum dicerem aperte agendum esse absque eo nihil certi posse tibi respondere, in hanc sententiam absque circuitione aliqua est locutus: nec suae esse consuetudinis nec sententiae scriptoribus addicere exemplaria compacta; imo ne incompacta quidem ad centenorum numerum; plane id sibi fore damnosum, praesertim in hoc opere, quod aliunde esset edoctus hominum fore elegantiorum, non eorum qui solum qui πϱος τὰ ἄλφιτα attenderent; longe magis se rem facere ex scriptis, quae puerorum aut vulgi et semidoctorum manibus tererentur quam quae amarent ac mirarentur pauci de meliore luto a PrometheoGa naar voetnoot4 efficti; praeterea terreri se malo vicinoGa naar voetnoot5, qui, simulac a se aliquid viderit editum, recudat confestim; aureum esse volumen, quod de jure belli scriptumGa naar voetnoot6 a te fuit; vicino tamen recudente coactum se suam editionem longe minori pretio divendere quam impensae sinerent; ita damnum fecisse opere eo, emolumenti nihil; nec referre, si nulla hic culpa fuerit tua, dum suo factum sit damno; velle te Ἀνϑολογίαν tuam eleganter prodire; vicinum mox expressurum typis minoribus, charta viliori; id fore satis majori emtoreum parti, dum opus hoc quomodocumque habeant; tandem ita obsignare longos logos; paratum se esse excudere hoc opus, dummodo intra plus minus LX exemplaria incompacta consistatur neque id facturum tum se esse spe tantilli lucri, quippe damnum se magis praesentire, sed spe ista, ut excudere postea possit Historiam tuamGa naar voetnoot7 et in Novum Testamentum notasGa naar voetnoot8. Haec ego apud Atticum Asiatico sermoneGa naar voetnoot9 diffudi, ut melius certiusque mentem hominis aperirem. Omnino is ingravescente hac aetate, praesertim post uxoremGa naar voetnoot10 amissam - id ante menses tres factum - attentior ad rem evasit. Praeterea vir alioqui optimus μελαγχολιϰώτεϱος est ac imaginatur sibi non multum vitae superesse. Fortasse et terrent impensae post tantos sumptus, quos fecit in | |
AtlanteGa naar voetnoot1. Nec enim minores esse possunt quam L, aut LX millium Karoleorum. Et tamen non abhorret ab editione Ἀνδολογίας, sed valde inhiat gemino operi jam memorato. Scit historias ab omnibus expeti ac legi et in tanto per orbem, qui theologi sint aut videri velint, numero non defore uspiam emtores sacro argumento, quod tam illustri se authore tueatur. Opus nostrum de idololatriae origine ac progressuGa naar voetnoot2, spisse procedit, partim ob occupationes, quibus vix par sum, partimGa naar voetnoot3 etiam quia sub manibus crescit. Itaque jam excusi quaterniones, ut vocant, LXXX. Nec video, ut ante tertium abhinc mensem exire in lucem possit. Credo jam intellexeris de excessu Noomsii, Arlanderveniae dominiGa naar voetnoot4. Amabam virum, quia tam amicum se gessisset erga me et meos, et ea pietate esset erga Deum quam in paucis istius fortunae hominibus deprehendas. Unam sempet animum ejus cruciabat, quod stulte ante connubium egisset. Et per est verisimile hoc fatum ei accelerasse: adeo illud ad animum revocabat, etsi nihil ab eo peccatum deliberato, sed, si probe ab eo sum edoctus, ebrius insidias evitare non valuerit, quas sobrius non semel effugisset. Credo et eam fuisse caussam, cur equestri dignitate ornatum se cuperet, ut, quia videret uno altero obstante, in magistratu legendo sui rationem haberi nullam, titulis aliis non inferior aequalibus videretur. Non tamen S. Michaelis ordinem expetebat - negabat se pro tempore eo tantos spiritus gerere -, sed suffecisset honos, quo quomodocumqueGa naar voetnoot5 nobilitatis nomen referret. Convenit me his diebus ThysiusGa naar voetnoot6, antea Hardervicenus, sed ab annis jam XVII Leidensis theologus. Is decrevit edere in lucem ea, quae pertinent ad scriptores ecclesiae, qui primo vixerint seculo. Quales etiam IgnatiusGa naar voetnoot7 et PolycarpusGa naar voetnoot8, etsi aetatem ulterius continuarint. Scis latine extare Polycarpi epistolam ad PhilippensesGa naar voetnoot9. Eam Graece dicitur habere SirmondusGa naar voetnoot10. Habet et SalmasiusGa naar voetnoot11 beneficio Sirmondi, a quo exscriptam nactus quoque Thysius. Sed ait, si ex latinis judicium sit faciendum, partem desiderari in illis, quae Salmasius et ipse habeant Graece. Metuere igitur, ne fucus sit Salmasio factus a Sirmondo partem epistolae Graece sibi reservante, ne honos iste editae epistolae ejus sit penes quemquam a Romanae Ecclesiae sententia alienum. Quae desiderantur, quantum recordor, incipiunt ab illis verbis: In his ergo state et domini exemplar sequimini, etc. | |
Petiit igitur Thysius, hoc ad te scriberem plurimumque te rogarem, ut operam des, quo Graecum Sirmondi exemplar ipso videas, et per amanuensem quae desiderantur exscribi cures; vel, si Sirmondus non passurus sit codicem suum extra limen deferri, saltem per alium tantum efficias, ut etiam extrema a quocumque sed fido tamen homine de codice ejus exscripta habeamus. Multum metuo, ne sua Thysium de Sirmondo fallat suspicio. Sed ut veraGa naar voetnoot1 esset, parum est verisimile, quod facere noluit in gratiam eruditi Galli, id Belgae ergo facturum. Et si in hoc aut simili negotio frustra antehac fuisti, ut mihi relatum, merito verearis, secundo te repulsam laturum. Volui nihilominus hoc veteri dare collegae nec tibi ignoto, ut perscriberem, quod a me petiisset. Meursii operaGa naar voetnoot2 hebdomade proxima incipiet excudere is, qui optimum virum jam quinquennium elusit. De PhilolaoGa naar voetnoot3, quem, ut petieras, tradidi HortensioGa naar voetnoot4 et Blauwio, quid futurum tandem sit, juxta scio cum ignarissimo. Blauvvio editionem commendavi sedulo. Postea negotium omne commisi Hortensio, qui ad se Philolaum, non me, missum aiebat. Ostendi igitur partem literarum tuarum, qua mihi mitteres, sed eo fine, ut judicio Hortensii et Blauvvii vel ederetur vel remitteretur. Mox caussatus me tribus mensibus detinuisse. Id pernegavi, qui pridie domum post vespertinam octavam accepissem. At, inquiebat, literis subscriptum ante trimestre esse exaratas. Narravi ergo, ut juvenis isGa naar voetnoot5, cui Philolaum ad me dederas deferendum, eum cum literis ad Hortensium arcae suae inclusisset Hanc, ut ipse mihi juvenis exposuit, trimestri fuisse Rothomagi detentam. In istoc et similibus, ϑεϱμότης Hortensii molestior mihi foret, praesertim merita mea cogitanti, nisi virtutibus hanc compensari putarem et ad istiusmodi pene obduruissem jam ab adolescentia. Impense ab eo actum, ut publicis impensis idque auctoritate Ordinum Generalium ad GalilaeumGa naar voetnoot6 de Galilaeis mitteretur. Perhonorificum hoc foret et ex colloquio cum viro reconditae doctrinae multa addiscere daretur; ac forte in Gallia vel Italia luculentior obtingeret dignitas, quam apud nos habet. Sed enim metuo, ne tam facile id nunc sit consecuturus; postquam urbicus senator RealiusGa naar voetnoot7, Indicus antea praefectus, vitae huic est ereptus; qui valde istoc negotium urgebat, ut nosse te arbitror. Quamquam vero non leviter incommodare possit illustri urbis hujus gymnasio, si compluribus mensibus, nullae habeantur auditiones mathematicae, nihilominus decretum, si auxilio nostro ei opus erit, adjutare eum apud urbis hujus proceres idque ea fiducia, quod publico nomine et stipendio missus futurus sit devinctior ad se sistendum postea Batavis, et quodcunque fructus ex profectione perceperit, suis potius impertiendum quam alienis. Haec cum scripsissem, intervenit Constantinus L'EmpereurGa naar voetnoot8, Hebraeorum | |
apud Leidenses literarum professor, vir tui amans et aestimans supra sui ordinis complures. Is se misisse ad te aiebat, quod proxime de Hebraeis legibus opus ediditGa naar voetnoot1. Sed cum adderet vix esse tres quatuorve hebdomadas, quod misisset, negavi mirum esse, si reponsum haberet nullum, quandoquidem magna saepe incuria esse eorum soleat, quibus libros damus deferendos. Non pessime actum iri, si vel tertio post mense acceperis, vel quarto. Id tibi in meis, mihi itidemGa naar voetnoot2 semel iterumque in tuis - ut illo, quem miseras, Philolao - contigisse. Recepi tamen sic poscente hujus me rei mentionem facturum iis, quas jam literas exararem. Idem Constantinus revidere postremo solet paginas excusas Exercitationum sacrarum Heinsii in Novum TestamentumGa naar voetnoot3. Credo partim ob Hebraea, quae intercurrunt, partim ne quid aspergatur, quod rerum sacrarum, praesertim de quibus controversantur in scholis, minus probet instelligentem. Is retulit mihi jam deventum esse a typographo ad notas in epistolam ad Romanos. Transit hanc per urbem illustrissimus Polonici regisGa naar voetnoot4 legatusGa naar voetnoot5, vir doctus et perhumanus tuoque affiniGa naar voetnoot6 in Galliis juventutis tempore perfamilaris. Jam credo ex eo cognoris, ut legatio haec successerit in Britannia, Nam ad affinem tuum scripturum se aiebat. Apud nos filiumGa naar voetnoot7 cum ephoroGa naar voetnoot8 relinquere maluit quam apud Leidenses ob tot foeda quae proximo mense illic peracta erga mulieres, sed et adolescentes. Referre ea pudet. Heu quantum locus ille immutatus ab eoGa naar voetnoot9, qui in utriusque nostri erat aolescentia. Jam menses aliquot praeteriere, quod in lucem prodiit affinis mei Francisci JuniGa naar voetnoot10 opus de Pictura veterumGa naar voetnoot11; quod aliud, de Pictoribus antiquisGa naar voetnoot12, subsequeatur. Is mihi commisit, ut exemplar ad te transmitterem. Sed non video, ut commodo hinc fieretGa naar voetnoot13 hiberna tempestate. FilioGa naar voetnoot14 igitur exemplar dedi, quod fratri tuo optimo Guilielmo daret. Is occasionem aliquam melius intelliget. | |
Amstelia VondeliiGa naar voetnoot1, quam illustri tuo nomini inscripsit, jam, ut puto, videris. Diu, quominus ageretur, obstitere aliqui, presbyterii, ut arbitror, nomine. Tandem id consuli GravioGa naar voetnoot2 commissum, perlegere cum cura vellet. Dixit se nihil invenire, quod jure offenderet. Nam quod dicerent παπίζειν totum drama, uti et auctorem, id sibi parvi ponderis videri, eo quod personae debuerint introduci, non ad tempora reformationis, sed temporibus suis accommodatae. Nudius tertius primo actum id drama idque majore tanto cum applausu, quanto diutius elusa fuerat populi exspectatio. Cum in eo essem, ut literae hae obsignarentur, domum meam venit Blauwius J.C. Querit, utrum jam ad te scripsissem. Dixi literas necdum missas. Petiit, in hunc modum scribere vellem ita jam occupata esse praela sua omnia, ut intra tempus longiusculum nihil novi tentare ausit. Nam hac ipsa hebdomade bina ternave praela occupaturum solis operibus Meursianis. Quaesivi, utrum prudenter satis rejiceret editionem tui operis, cum et Ἀνδολογἰα per se opus sit gratissimum et tanti interpretis tralatione et notis longe futurum sit commendabilius. Caussatus tum ille et malum vicinum et quod non posset ex animi tui sententia excudi, nisi gravioribus impensis et alia ante memorata, ut reponere nihil attineat. Nimirum hae vere αἰτίαι, quod renunciatum venerat, solum πϱόφασις fuitGa naar voetnoot3. Deus Opt. Max. diutissime te et heroinam conjugem et filiorum utrumqueGa naar voetnoot4 cum filiaGa naar voetnoot5 optima, - quos omnes ego et omnes mei impense salutari jusserunt - salvos et sospites conservet. Scribebam festo Epiphaniae anni hujus MDCXXXVIII, quem prosperum ac foelicem, ut inchoantis anni tempore fieri amat, comprecarer, nisi superiori voto et hoc et alia mihi complexus viderer. Tuus aeternum cultor
| |
Adres: Illustrissimo et incomparabili viro, Hugoni Grotio, Serenissimae Maiestatis ad Christianissimum Regem legato, Parisiis. In dorso schreef Grotius: 6 Ian, 1638 Vossius; Boven aan de brief: Rec. 15 Mai. |
|