Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3558. 1638 mei 2. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot4.S.P. Dolet, illustris Domine, quod tarde adeo ex conjunctissimo collega, meo BarlaeoGa naar voetnoot5 resciverim de itinere ornatissimi viri Joachimi WykefortiiGa naar voetnoot6. Si praescissem, non passus eum forem sine meis Lutetiam literis proficisci. Nunc abierat, priusquam cognoscerem eum de abitu certi aliquid statuisse. Itaque nec valedicendi potestas fuit. Moleste etiam tuli, quod epistola mea tot ante menses exarata ad te diu adeo delituerit apud praestantissimum fratrem tuum Guilielmum. Vel me non satis intellexerat filius meus FranciscusGa naar voetnoot7 vel Francisci mentem non satis sit assecutus frater tuus. Nam volueram, ut literas per tabellarium mitterent, affinis de pictura opusGa naar voetnoot8 per amicum, ubi occasio obtulisset. Gratissimae mihi fuerunt literae tuaeGa naar voetnoot9, quibus moestumGa naar voetnoot10 erigere studes. Nec tamen mihi videor molliter ferre tam durum casum nec id censent amici: mirantur magis, quando cogitant, cujus ipsi animi forent in simili negotio. Nempe mecum assidue revolvo, ut curae semper fuerim Deo meo: qui unus melius me et | |
omnibus mortalibus novit, quid mihi, quid meis expedierit. Nec infelices censeo, qui in flore aetatis discedunt. Non corrumpentur a seculo hoc, quo ab annis XX, ita improbitas et ἀϑεότης, capit incrementa, ut animus vehementer exhorrescat, quando mecum reputo, quae tempora videantur imminere, si sic porro procedetur. Eadem aliquid solatii adferunt conjugi optimaeGa naar voetnoot1, nec tamen in hoc dolore suo satis cordatae. Me quidem saepe eius gemitus et lachrymae somnum capere non sinunt. Nam et mihi refricant caussas doloris. Recurro igitur ad vetera solatia millies ei dicta et, quod plus saepe valet, arte ad alias cogitationes abducere aegram eius mentem annitor. In opere nostroGa naar voetnoot2 excusa sunt, ut vulgo numeramus, alphabeta quatuor; quinctum, quantum conjecto, superest. Miraberis, scio, non posse me manum tollere de tabula. Sed primo satis visum ex prisca historia adducerem, quae ad religionis gentilis primordia et progressum pertinerent. Postea non sum visus mihi sat utilem operam publico navaturus, nisi mentem humanam adducerem quoque ad veri numinis cultum. Itaque juvit per omnia me naturae opera diffundere inque iis considerare Dei bonitatem, potentiam ac sapientiam. Valde enim ab iis dissentio, qui inanem naturae speculationem arbitrantur. Collegae HortensiiGa naar voetnoot3 iter aegre procedit. Delegati provinciarum in Generalium Ordinum consessu assignarunt in itineris impensas bis mille karoleos; quos petere jusserunt ab rei maritimae praefectis vel simili collegio, quod Amstelodami sit. Displicet id huic urbi. Si idem fecissent Ordines Hollandiae, negotium jam confectum haberemus. Metuitur nunc, ne, si in minuto hoc foederatarum provinciarum delegatis gratificentur, res sit exempli non optimi ac adsuescant imperare, quantum volent; immensam autem pecuniam volent semper, si urbem hanc opibus, ut aiunt, affluentem habere coeperint in talibus obsequentem. Scripsi nuperGa naar voetnoot4, cur noluerim me immiscere editioni CritolaiGa naar voetnoot5 totumque hoc commiserim Hortensianae industriae. Ita factum, ut nihil eius hactenus sit editum. Sed paucis abhinc diebus SalmasiusGa naar voetnoot6 ad Isaacum meumGa naar voetnoot7 scripsit, ut cognosceret, quid de opere hoc fieret. Occasione ea compellatus BlauwiusGa naar voetnoot8, qui retulit iam figuras, quas vocant, incisas ac propediem opus ipsum velle excudere. Nihil homine illo tardius in exsolvendis promissis. Commonebo Hortensium, ut magis urgeat. Sed vix villi quoque sat curae fore arbitror, quamdiu incertus itineris sic animo fluctuat. Hoc si videro, post longam cessationem curam ipse hanc lubens suscipiam. Isaaci mei Scylax CaryandensisGa naar voetnoot9, geographus vetus, serio ab eo | |
castigatus excudi abhinc mense coepit. Etiam Maeoditidis periplumGa naar voetnoot1 ἀνέϰδοτον addet. Conjux, ac liberiGa naar voetnoot2 uxorem praestantissimam ac filiosGa naar voetnoot3 filiamqueGa naar voetnoot4 plurimum salutant. Amstelodami, MDCXXXVIII. Postr. Kal. Maias. St. N. Illustris tui nominis cultor
| |
Adres: Illustrissimo viro, Hugoni Grotio, regni Suecici ad Christianissimum regem legato ordinario. Lutetiam Parisiorum. In dorso schreef Grotius: 1 Maij 1638. Vossius. En boven aan de brief: Rec. 20 Maij. |
|