Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3557. 1638 mei 2. Van C. de GrootGa naar voetnoot8.Venerande Pater, Baronem CrusiumGa naar voetnoot9, qui ante me triduo Lutetia decesserat, peropportune Lugduni inveni atque ei me Genevam usque junxi comitem itineris, ubi nunc per biduum haereo tum reficiendo equo tum meis quoque rebus prospiciendo, praesertim cum dominus MullerusGa naar voetnoot10, cui me meaque commendaveras, Basilea jam cum familia discessisse nuntient mihi hi, quibus nota sunt ejus negotia, cui accedit tardus domini SmitsbergiiGa naar voetnoot11 progressus, qui a Rheno etiamnum abesse dicitur. Unde non male rebus meis consulturus videor, si ejus adventum hic opperiar compositurus me quantum possum ad ejus consilia. Castellum Slusam nomine non longe ab hac urbe ad Rhodani ripam situm cum transveheremur rogassetque nos is, cui mandatae erant portarum custodiae, quod | |
nobis nomen quaeve esset patria, respondit dominus Crusius esse me legati Suecici filium; quo audito laxatis bombardis inexspectatum nobis honorem Suecico nomini exhibuerunt adjeceruntque mandatum id ipsis a loci praefectoGa naar voetnoot1, quem de adventu nostro jam certiorem aliqui fecerant; ipse inde aberat, unde contigit, ut nemo nostrum cum eo colloquia miscuerit. De duce BernhardoGa naar voetnoot2 pauca hic nova, nisi quod dicitur capto Friburgo redactaque in potestatem Wirtembergensis ducatus ingenti parte praemisisse qui adventanti GoetzioGa naar voetnoot3 aditus clauderent. Deus te, venerande pater, nostris publicisque rebus invigilantem longos per annos non inglorium servet. Tuus tibi obedientissimus filius
| |
Genevae, XXII Apr./II Maj. 1638. |
|