Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3325. [1637 november]. Van J.F. GronoviusGa naar voetnoot8.Quasi non satis longa et taediosa epistolaGa naar voetnoot9, quam nudiussextus optimo clarissimoque fratri tuoGa naar voetnoot10 tradidi, fastidia movisse, ad armillum redeo, non tamen voluntate magis mea quam iussu nobilissimi et praestantissimi iuvenis, qui has fert, Petri van der StratenGa naar voetnoot11. Cuius genus et parentes non ignotos puto tibi, eruditionem singularem exactamque iuris et antiquitatis linguaeque Graecae ac Romanae cognitionem usumque in casto illo et vero genere poetandi magnifice praedicarem, | |
nisi quae ipse parum addidici, ea in alio, dum vix intelligo, imprudenter admirari viderer. Nam haec cum eximia sint et merito aestimentur, potior tamen ad nos conciliandos fuit probitas suavitasque morum, quae praecipuum amicitiae inter bonos coagulum. Quare in eam devenit amore mutuo opinionem, ut me aliqua in gratia apud te, vir maxime, positum crederet cuperetque ostendi a me tibi non enim commendari, quod ipse faciet, quo magis suam erga maxima merita tua observantiam dotesque, quae melius a te poterunt cognosci, tibi approbabit. Ego igitur urbanae frontis tulisse praemium et officium praestitisse contentus non ultra tempora tua morabor dum unum addidero Accepi nuper ex dignissimo fratre tuoGa naar voetnoot1 novam editionem versionemque Procopii VandalicorumGa naar voetnoot2 te moliri. Memini autem ante tres menses sermonem Leidae cum Elzevirio senioreGa naar voetnoot3 mihi fuisse, qui narraret se excerpta ex MSSc. nactum aliunde multo et auctiora et meliora, quam HoescheliusGa naar voetnoot4 habuisset, quae, ubi absolvisset ὁ πάνυ Heinsius Exercitationes suas sacras ad N.T.Ga naar voetnoot5, in quibus nunc operae desudant, se commissurum illi rogaturumque, ut et textum inde quem vocat et versionem vulgarem corrigeret sibique novi operis hanc concinnaret materiam. Hoc volui nescius ne esses, si forte ab Elzeviriis ea petere et institutum tuum sic iuvare velles. Nam quam illi opem ab Heinsio exspectant, in longinquo sita est, et ipse credo facile patietur hoc munus a suis humeris devoli. Sed cum (?) eo tuum consilium esto. Vale, vir incomparabilis, et me amari abs te illi, quem vice fratris diligo, ostende. Pagellas has adiunxi, si forte qui ex amicis tuis libellum nostrumGa naar voetnoot6 sibi comparaverint. Nam in exemplaribus distractis alia mihi via non est vitii illius corrigendi. Iterum vale. Hagae. |
|