Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3326. 1637 november 2. Van C. de GrootGa naar voetnoot7Venerande Pater, Post longam et difficilem navigationem, quae binos ferme per menses nos in Balthico detinuit mari ventis semper adversantibus, tandem cum domino SpiringioGa naar voetnoot8 Hagam attigi, qui locus jam eo jucundior mihi utiliorque, quod cum his par- | |
tim qui juncti nobis consanguinitate, partim cum illis, quos ingens et mirabilis eruditio tua instructusque bonis immortalibus animus amic(o)s nobis effecit, dextram quotidie sermonesque jungo. E Suecia cum discederem domino magno cancellarioGa naar voetnoot1 valedixi; ille porrecto mihi istarum litterarum autographo, quarum pridem tibi copiam feci, haec ferme dixit. Operam tuam placere non ipsi tantum, qui ingentes de regno Suecico meretur gratias, quod te illa in administrandis rebus vigilantia eaque rerum experientia illo voluerit ornari munere, verum etiam reliquis omnibus, quorum in manibus sunt publica regni negotia. Legi quotidie recitarique in senatu litteras tuas pulcherrimas utilissimasque. Caeterum rogare se, uti temporis siquid supersit a publicis negotiis id ne ornando per scriptaGa naar voetnoot2 eidem regno impendere dubites; fore ut agnoscant id beneficium seque posteritati per te commendante non ingratos erga te ostendant. Proinde si forte contingat, ut a legatione ista revoceris bello hoc per pacem aut inducias finito, non defuturum tibi apud ipsos quem eligas locum nec regno infructuosum nec tibi. De meo negotio quid sit, ex adjunctis cognosces litterisGa naar voetnoot3. Vivo interim in domini Spiringii familia ejusque mensa et convictu fruar, quod si tibi aut honestum minus videatur aut etiam mihi minus utile, quid de me fieri velis, tuum exspecto imperium. Deus te, Venerande Pater, diu cum matre incolumem te florentemque consiliis servet. Hagae, 1637 2 Nov. Tuus tibi obedientissimus filius
| |
In dorso schreef Grotius: 2 Nov. Corn. de Groot 1637. En boven aan de brief: Rec. 12 Novembris. |