Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3273. 1637 september 26. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot8.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Quid regiGa naar voetnoot9 dixerim, quid is mihi, literae ad reginamGa naar voetnoot10 continent. Multum | |
vereor, ut satis magnae duci VinariensiGa naar voetnoot1 dentur copiae ad penetrandam Germaniam. Multi enim Gallorum sic disserunt, et Galliae et cardinalisGa naar voetnoot2 ob multa, quae evenire possunt, referre, ne ille a finibus abeat longius. Credibile est et aulae romanae ministros, cum inter suae sectae principes indutias moliantur, omni modo laboraturos, ne longius quam nunc est, serpat bellum. Non deerimus nostro officio ego et MullerusGa naar voetnoot3, cui cardinalis quo se videndum non praebeat, excusat per valetudinem additque, si patri JosephoGa naar voetnoot4 quae sibi dicenda erant velit promere, eum sui facturum copiam. Id autem amplectitur D. Mullerus, ne optimam ad itinera facienda tempestatem elabi inutilem sinat. De Italico proelio historiamGa naar voetnoot5, ut editur - nihil enim, quod certius sit, ad me hactenus pervenit -, mitto et epistolam cancellarii MontisferratensisGa naar voetnoot6 eodem pertinentem. Capella 21 postquam obsideri coepta est die, qui idem hujus mensis erat 21, dedita est, cum jam fossa facta pervia et vallo urbis adhaerentia munimenta labefactari machinis subruique coepissent. Chevreusii uxorGa naar voetnoot7 non in Angliam, ut dicebatur, sed in ultimam Gallici regni partem, qua Benearnum ad Hispaniam proxime accedit, se recepit parato, si quam vim sibi intentari intelligat, perfugio. De reginae matrisGa naar voetnoot8 profectione in Angliam nihil nisi rumor est. Ratihabitionem pactorum WismariensiumGa naar voetnoot9 multum hic desiderari video rogatique sumus et D. Mullerus et ego ab HeufdioGa naar voetnoot10, qui res Gallicas sibi praecipuas putat, ut eniteremur ad auferendas, si quae sint, moras. Diximus singuli ita nos arbitrari, si Galliae placeat concepta a Tua Sublimitate formula, facile conventurum. Idem diximus misso ad nos super ea re tentandos AvaugurioGa naar voetnoot11. Ni sperato citius dedita fuisset Capella, quod ob pestem maxime, quae urbem invaserat, contigisse creditur, magnum imminebat periculum parum munitis Gallorum castris ab oppugnatione, quam parabat cardinalis HispanusGa naar voetnoot12 ad Montem Hannoniae ingentem habens exercitum. De Hanovia imperatoriGa naar voetnoot13 conciliata perstat fama et mihi ea, quam nuper scripsiGa naar voetnoot14, suspicio. Si AlexandriGa naar voetnoot15 homines res suas et ArcesilaiGa naar voetnoot16 apud HannibalemGa naar voetnoot17 commodo | |
loco possent ponere, esset cur CimonGa naar voetnoot1 ex regione ad AmasiumGa naar voetnoot2 metueret. Nam LiliumGa naar voetnoot3 favit, comitiGa naar voetnoot4 contra plebemGa naar voetnoot5. Est autem is ejus regionis situs, qui plurimum nocere Cimonis rebus possit. Successor mortuo CharnassaeoGa naar voetnoot6 in legationem ad Batavos mittitur EstampiusGa naar voetnoot7, domo Valencaea, bonis artibus notus. ChavigniacusGa naar voetnoot8 a rege missus est Capellam ad sananda quae inter cardinalem ValettamGa naar voetnoot9 et MileraeumGa naar voetnoot10 intervenere dissidia. Rogarat me BerlisiusGa naar voetnoot11 admissionalis, an non Chavigniacum prius conventurus essem quam regem; id facere AnglosGa naar voetnoot12, VenetumGa naar voetnoot13, SabaudumGa naar voetnoot14. Dixi me ex Anglis ipsis intellexisse non esse hoc eis perpetuum; quod deinde fatebatur. Ceterum siGa naar voetnoot15 alii tempori conveniret, me visurum. Nunc cum literas ab ipsa haberem regina, non debere earum sensum ad regem perferri ab alio delibatum ac metuere me, si agerem aliter, ne id rex ipse sinistrorsum interpretaretur. At si quid rex me audito lectisque literis me agere cum ministris suis velit, me non cessaturum in eis conveniendis. A Roma nuntiatur mors cardinalis SixtiGa naar voetnoot16, quem pontificiatui destinabat Hispanica factio, sed in eo parum est situm, cum facile alium sint reperturi. Cohors sive regimentum, cui Charnassaeus praefuit, a principe ArausionensiGa naar voetnoot17 commissum dicitur DouchampioGa naar voetnoot18. Is cum reginae matris partes sectatus sit, diu satisne sit placiturus cardinali Riceliaco, et an non nova hinc in principem Arausionensem veteribus adnascitura sint odia, dubitari potest. De titulis quae disputatio fuerit inter marchionis SigismundiGa naar voetnoot19 homines et D. BielkiumGa naar voetnoot20 ex ipsius D. Bielkii literisGa naar voetnoot21 et ex actis, quae mihi ostendit D. Mullerus, cognovi. Aula romana reges, qui nascendo regnum accipiunt, electis praefert et his Serenissimi tantum dat titulum, illis insuper Potentissimi. Suediam pro regno posterioris generis habet rejecta ea mutatione, quae per Gustavum | |
primumGa naar voetnoot1 facta est, et cunctis rebus secutis, quod ea omnia conjuncta sint cum religionis mutatione. Morem aulae romanae sequuntur et Veneti et Caesariani. Cavendum autem nunc imprimis, cum de conventu instituendo agatur, ne quid admittatur Suedicae dignitati noxium. Iam nunc disco fidis ex literis cardinalem Valettam in unum contrahere copias, tum quae Capellam cepere tum quae ad Malbodium sub CandalioGa naar voetnoot2 agebant, proeliumque concupiscere, si eo adduci possit hostis pares ferme copias habens, id est XV ferme millia. Ad Dampvilleriam quae sunt operibus jam ad urbem admotis sperant intra dies XII aut XV eam ad deditionem compelli posse; quod si sit, urgebimus, ut impleatur, quod rex sibi propositum dixit. Haec dum scribo duo mihi interveniunt, Avaugurius jubens me credere optime mihi velle patrem Josephum; tum vero is, quem dixi, Estampius ad Batavos legatus, qui me rogavit, ut literarum et amicitiae commercia bono Suediae Galliaeque secum colerem, quod in me recepi; eique commendavi debitis ornatos laudibus D. CamerariumGa naar voetnoot3 et D. SpiringiumGa naar voetnoot4. Deus, Illustrissime et Excellentissime Domine, tibi adsit favens Tuamque Sublimitatem semper sospitet augeatque. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 26 Septembris anni 1637. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|