Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3268. 1637 september 26. Aan S. BielkeGa naar voetnoot2.Illustrissime Domine, Accepi cum gaudio literas Illustrissimae Domin. Tuae scriptas 10 AugustiGa naar voetnoot3 tinctas illas et prudentiae aceto et melle elegantiae. Nam et rerum inest solida substantia et verbis suus adest nitor verae eruditionis. Fueramus sane magno hic in metu tantis in nos concitis hostium viribus, sociis adeo frigentibus. Quo magis gaudeamus nostros bene se sustentare ac servare se, quod magnorum est animorum, rebus secundis. Magnam adeptus est famam, ut scripsi antehacGa naar voetnoot4 D. BaneriusGa naar voetnoot5 receptu tam provide instructo. Non minorem ipsi ac D. WrangelioGa naar voetnoot6 pariet haec in rebus arctis sui tutela captis sapienter ad eam pertinentibus locis. Quod vero inter has belli curas non omittuntur pacis colloquia, laudandum sane: nam ut insperata aliqua hora causaeque nunc etiam latentes illam nobis dabunt, qualem esse oportet, quae Suedicam gentem deceat, aut is rumor illos, quorum interest nostros e Germania non ejici, e somno nimis diuturno excitabit. Ad quos nodos implicata fuerit de pace collocutio partim ex Illustrissimae Dominationis Tuae literis partim ex actis, quae D. MulleriGa naar voetnoot7 comitate legenda accepi, video. Nihil ex parte Suedica dictum est, quod non dignum sit Tuae Illustrissimae Dominationis prudentia. Leves videri possunt istae de titulis disceptationes; neque tamen ut nunc sunt res hominum in umbris et inanibus plurimum constantes, negligenda omnia, quando ea est dignitatis omnis natura, ut, ubi semel de | |
fastigio suo decidit, facile per gradus quosdam longius detrudatur. Regna omnia a voluntate civitatum orte constat ab ea dependisse, etiam in magna, sed libera sanguinis regii reverentia, quae paulatim per artes regum in jus transiit eoque occasionem nacti reges in leges ac magistratus magis magisque insurrexere adjuvante imprimis sub mutuae opis pacto aula romana sub nomine religionis regiam potestatem, dum ipsis favebat, attollente. Ab ea aula nata distinctio nominum, ut natos liberrimeque regnantes Reges Serenissimi ac Potentissimi advocabula sequantur, electos vero ac legum adhuc quibusdam inclusos repagulis Serenissimos tantum. Eum morem appellandi sequuntur Itali et caesariana aula ratione nulla, cum non imperatori tantum sed et regi romanorumGa naar voetnoot1 dentur eadem, quae regibus, nomina volente nimirum pontificeGa naar voetnoot2 quod sua intersit maximos haberi eos, quos rite creari sine suo assensu negat posse. Cum imperatore Galli reges plane ex aequo vivunt in indigitamentis cunctisque rituum solo excepto ordinis privilegio, ubi aut ipsi simul sunt aut legati eorum curioseque id servavit in Germania nuper DavausiusGa naar voetnoot3. Caeterum quanquam in Suedia successoria lege regnatur, tamen Itali et qui eorum sectam sequuntur, Suediam non alio loco habent quam Poloniam, quod mutationem, quae cum mutatione sacrorum facta est, pro non facta habeant. Caetera offendicula, ni fallor, facile tolli possunt nec talia sunt, quae rem magnam morari debeant. Interim non inutilia sunt et ista ad faciendam dijudicationem, bonane fide pax desideretur an blandum nomen obtendatur fallaciae. Prout enim istis crupuli aut pertinaciter moventur aut remittuntur leniter, ita bene aut male de adversariorum consiliis sperandum est. Haec quidem mihi sic in mentem veniebant, sed quae Illustrissimae Dominationis Tuae accuratissimo judicio ut mea omnia subjecta esse cupio. Praelii ad Astam historiamGa naar voetnoot4 ita, ut hic in vulgus editur, mitto sine certo tamen auctore. Decem machinas a Gallis captas video consentiri: de numero caesorum placet veterum historicorum exemplum sequi, qui eum nunquam prodi voluere ob variantes famas. Capella 21 mensis hujus ex novo Calendario in regis potestatem rediit impletis jam fossis subrutaque parte munimentorum urbis vallo adhaerentium, sed plurimum impulit obsessos pestilentia. Eum exercitum et alterum, qui sub CandalioGa naar voetnoot5 ad Malbodium erat, in unum collegit cardinalis ValettaGa naar voetnoot6 paratus praelio, si id audeat cardinalis HispanusGa naar voetnoot7 ad Montis oppidum sedens paribus cum copiis, id est, ad quindecim millia. Dampvillerium jam operibus approximantibus impetitur speratque deditionem CastilionaeusGa naar voetnoot8 citra dies 14, quem deinde speramus iturum auxilio duci | |
BernhardoGa naar voetnoot1 Ita enim sperare nos rexGa naar voetnoot2 ipse jubet, cui quam necessaria sit aliqua hostilium virium per Germaniam revulsio quanquam per se satis intelligenti multis rationibus explicavi nudiustertius beneque auditus bona responsa retuli nihil omissurus eorum, quibus ea ad exitum perduci possint. Chevreusii uxorGa naar voetnoot3 non in Angliam abiit, ut dicebatur, sed in confinium Benearni et Hispaniae, propinqua perfugio, si res urgeat. De Hanovia imperatori conciliata perstat, utinam mendax, fama. Vale, Illustrissime Domine.
Lutetiae, 16/26 Septembris 1637. Illustrissimae Excellentiae Tuae observantissimus eique addictissimus
|
|