Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3272. 1637 september 26. Aan L. Aubery du MaurierGa naar voetnoot2.Video ex literis tuisGa naar voetnoot3, Nobilissime Maureri, eundem te in me esse, qui fuisti, et tu semper et ante te paterGa naar voetnoot4 tuus, meaque bona, id est honorem et existimationem, quae semper in summis posui, tibi cordi esse. Discemus ex te, ubi redieris, qualis sit illa mundi pars, quem sibi rigidus septemtrio seposuit. Etiamsi nihil ibi videris praeter magnum cancellariumGa naar voetnoot5, satis erat causae, cur in illas mundi partes, si cum antiquitate loquamur, ultimas excurreres. Ejus me amicitia speciosiorem quam ipsa legatione censeo. Bene tibi evenit, quod in illas oras sub ipsum nuptiarum PolonicarumGa naar voetnoot6 tempus venisti. Solent tales conventus dare cognoscendi viros magnos uberem copiam. Is enim est mercatus, ad quem profectum te scio, qui ut tibi evadat fructuosus, opto ex animo velimque conferre, si quid possim. Epistola ad fratremGa naar voetnoot7 bene curata est eademque diligentia curabitur, quicquid aut mihi aut meis injungere volueris. Vale quam optime. Scripsi 26 Septembris 1637. |