Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3270. 1637 september 26. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot3.Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, Secutus mandata Augustae Majestatis Tuae data 30 IuniiGa naar voetnoot4 aditum ad regemGa naar voetnoot5, qui per dies aliquot a negotiis vacare voluerat, obtinui nudiustertius ad Sancti Mauri non longe ab urbe. Dixi adferre me res duas, promptum Majestatis Tuae ad rem communem juvandam animum et eas, quae se nobis offerunt, difficultates, ut illud quidem excitamentum sit ipsi, his vero pro sua sapientia potentiaque adferat remedium. Rem altius petendo commemoravi, quam praeclare se egisset Magnus Majestatis Tuae cancellariusGa naar voetnoot6, cum e Gallia in Germaniam pervenisset, quanquam non desertus modo a Germanis principibus, sed et oppugnatus; potuisseque tunc quoque res iis in locis, in quibus bellum erat, sustentari, si ex alia parte negotium hostibus nostris factum fuisset; eo neglecto tantas in unos Suedos insurrexisse undique hostium copias, ut multitudini impares coacti se sint ad oram maritimam referre. Idem nunc accidisse iterum. Haud ignotum regi, quanta fortitudine retulisset gradum fixissetque in media Germania BanneriusGa naar voetnoot7, cum maxima spe majorum successuum. Sed quia nulla aliunde fiebat hostium distractio, quinque in eum conglobatos exercitus, qui se ad LX millia esse jactent. Ea vi coactum et hunc recessisse ad eandem oram maritimam ibique eum in locis arctis premi exitusque ei occludi. Quae hinc alia sequi possint mala, si nihil aliud habeat, quod agat tam potens hostis, malle id me tacere quam male ominata eloqui. | |
Non cessari in mittendis Bannerio WrangelioqueGa naar voetnoot1 e Suedia supplementis. Sed quo minus ea sint valida, effici trium regnorum suspecta nobis vicinitate. PolonumGa naar voetnoot2 non pacem nobiscum habere, sed inducias nunc quoque quam ante incertiores ob Austriacam affinitatemGa naar voetnoot3 facile ejus consilia suos in usus tracturam. Cum DanoGa naar voetnoot4, cum RussoGa naar voetnoot5 controversa multa atque ita triplicem finem custodiis validis sepiendum. Haud obscure eo hostem tendere, ut, quando nihil in Germania praeter Suedos adversum sentiat, eos inde amoveat in Galliam postea venturus multo quam antea formidabilior. Magnas esse domus Austriacae etiam sine imperio vires: Hungariam, Austriam, Bohemiam cum Silesia, Moravia, Lusatia, Tirolem cum Carinthia, Dalmatiam et Croatiam ingentia terrarum spatia complecti, multum inde virorum nec pecuniae suppeditari. Annexam ei non sanguine tantum matrimoniisque federibusque, sed et mutuae successionis lege vim Hispanicam late per quatuor orbis partes regnatricem, ita ut stirps utraque pro uno corpore habenda sit. Ad has vires si accedat Germania, Europae tanta pars, neque jam jure principatus delati suffragiis, adstricti legibus, sed et velut bello quaesita retenta armis provincia ad Bohemiae modum, quantum id futurum sit incrementum praegravis jamdudum potentiae, regis prudentiam non latere. Non ignotum imperatoriGa naar voetnoot6 ejusque sectatoribus praecipuum concupiti ipsis dominatus impedimentum in Gallia esse positum, quod velut vallum christiano orbi obtenditur. Id vallum ut diruant aut lacerent, nulli parsuros operae. Etiam antequam ad illam omnia vastissima spei suae proponentem Austriacam domum devolutum esset Teutonicum imperium, semper regibus Galliae aemulos atque infestos fuisse caesares. Quanto nunc magis, ex quo dignitas illa in domo per se adeo valida tantisque suffulta possessionibus radices egit? Etiamsi rex reddere cupiat quae nuper armis quaesivit, quod de rege tam magnanimo credi nefas, nihil tamen id ad pacem profuturum, cum imperatores Metim, Tullos, Virodunum repetitum saepe miserint, regnum autem Arelatense asscribant imperio, sub quo nomine comprehendantur Burgundiae Ducatus, Provincia, Delphinatus, nobilissimae partes Galliae. Neque verbis tantum, sed et factis apparuisse infensos Galliae animos. Carolum Quintum caesarem ipsum ingentes armorum motus in Provinciam intulisse. Visa nuper intra Burgundiae Ducatum magno totius Galliae periculo caesariana signa. Neque vero jure tantum belli agere illos solitos. Esse illis pecunias, artes atque audentiam dissidia serendi in regiam domum. Si quid in principibus, si quid in plebe turbidum ab ipsis ali. Neque vero solos imperatores esse tales, sed et SaxonemGa naar voetnoot7, ex quo de caeteris | |
earundem partium conjectura fieri debeat, eo in Galliam accendi odio, ut discessioni suae ab amicitia Majestatis Tuae causam obtendat Majestatis Tuae cum Galliae regno federa et pactiones. Non ergo id quaeri obsistendum, ne sit tam grandi tamque inimicae potentiae; id enim ipsam extorturam necessitatem; sed quando id facere ex usu maxime sit Galliae et quomodo. Tria autem circa deliberationes tales praecepta posse verissima ex bonis malisque regum aliorum eventibus demonstrari, nisi rex ipse suis actibus ita ostendisset ea infixa esse animo suo, ut non aliunde ea potius depromenda sint quam ex rebus hactenus gestis ipsius optima in se documenta continentibus. Ea autem praecepta haec ese. Crescenti magnitudini contra eundum, dum adhuc supersunt ii, quibus exitium de proximo imminet, non autem cunctandum, donec hi accessio fiant inimicarum virium victique una ad vincendos alios trahantur. Melius esse turbamenta in alios inferre quam tempus illis dare nostra turbandi. Bellum in hostico quam domi tutius ac minore impendio geri idque ipsum pacis internae esse munimentum. His de causis orari regem, ne differat abstrahere a nobis partem hostilium copiarum. Bellam esse occasionem inde, quod dux VinariensisGa naar voetnoot1 non Rhenum transierit tantum, sed et ibi immuniverit se. Verum non satis ad id fore, si copias habeat, quibus ea munimenta possit tutari; aperiendum in penetralia Germaniae iter, quod nisi magno exercitu fieri nequiret, quando non IsolanusGa naar voetnoot2 tantum magnam Croatarum manum ad WaertiumGa naar voetnoot3 adduxerit, sed et valido cum agmine in eum irruat GoetziusGa naar voetnoot4 aliique dilectus agantur in Bavaria et apud episcopos WirtsburgensemGa naar voetnoot5, SalburgensemGa naar voetnoot6 et alios. Quod si duce Vinariensi in Germaniam se injectante signum ad libertatem erectum appareat, resurrecturos qui jam jaceant principes nobilesque, civitates, quae jura sibi adempta nunc silentio gemant, animos vocemque resumpturas. Suedos vero amota parte eorum, a quibus nunc velut obsidentur, inventuros viam aut redeundi in Germaniam aut invasuros avita Austriacae domus bona. His dictis tradens regi Tuae Majestatis Augustae literas dixi eam rogare, ut quod usus facto est, id rex et cito et viribus se dignis faciat, atque a Tua Majestate vicissim ea exspectet, quae a constantissima generosissimaque Heroina exspectari possint. Adjeci gratulationem de rebus bene gestis in Italia et ad Rhenum deque capta Capella. Rex loquentem nonnunquam interfatus in hoc tantum, ut ostenderet et nota sibi esse quae narrabam et monita mea a se probari, dixit postea jam se duci Vinariensi misisse auxilia. Velle ea augere eum in modum, ut non tantum Suedi sublevari, sed et intrari Germania posset. Nisi CastilionaeusGa naar voetnoot7 obsidione Dampvillerii | |
attineretur, eo iturum fuisse. Id se et optare et agere, ut cum Majestate Tua, optima sua sorore, arctius etiam quam antehac conjungatur. Super quo actis gratiis, dixi ea de re Hamburgi nunc agi meque optimos sperare successus. Haec qua debeo fide renuntianda Augustae Majestati Tuae credidi. Deus, Serenissima ac Potentissima Regina, Clementissima Domina, vitam, valetudinem, regnum armaque Majestatis Tuae propitius secundet.
Lutetiae, 16/26 Septembris 1637. Tuae Augustae Majestatis obedientissimus subditus
|
|