Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3265. 1637 september 22. Van J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine Legate, Cum omnes E.T.ae literae judiciorum et consiliorum plenae esse soleant, tum eae, quas de 31 Jul.Ga naar voetnoot2 et 7. Aug.Ga naar voetnoot3 ad me dedit, erant plenissimae. Multa enim ex iis didici hisce locis ac temporibus apprime necessaria. Haec tantum hac vice repono. Tractatus pacis BrandenburgiciGa naar voetnoot4 sicut in nostri ludibrium et suae pacificae cupiditatis ostentationem lucrandoque tempori, dum universae in BaneriumGa naar voetnoot5 hostiles copiae coirent, conficti erant, ita eo elapso in fumum evanuere. MargraviusGa naar voetnoot6 enim in Poloniam ivit legatus electoris ad nuptias regis VladislaiGa naar voetnoot7. Quin et Vienna nunciatur utrumque electoremGa naar voetnoot8 omni nobiscum inposterum tractatui renunciasse re tota Marti commissa. Sed nec quidquam certi de Coloniensi conventu indignante licet legato HispanicoGa naar voetnoot9, antequam cursor nuncii pontificiGa naar voetnoot10 Lutetia reversus fuerit. Franciscus LawenburgicusGa naar voetnoot11 etiam pro suo zelo in pace procuranda ludibria Viennae reportavit. Quid iam Danicus legatus, PensiusGa naar voetnoot12, inde laturus sit, anxie rex suusGa naar voetnoot13 exspectat. Pacta WismariensiaGa naar voetnoot14 in Suecia rata sunt habita et accinctus itineri secretariusGa naar voetnoot15, qui ea ad me deferret. Sed adventus baronis RortraeiGa naar voetnoot16 Stocholmiam nuperam eorum missionem distulit. Praeparatoria hic interim ad eorum traditio- | |
nem cum legato DavauxGa naar voetnoot1 peragere jussus sum; quae in eo potissimum consistunt, ut rex christianissimusGa naar voetnoot2 expresse declaret Ferdinandum Tertium, et domum Austriacam in Germania, hostem; tum, ut subsidia promissa justo tempore et valore monetae Hamburgi plene praestentur. Vereor tamen, ne ratificationis traditio adhuc in mensem extrahatur. Nam Dn. Davaux praetendit - plane quod de faedere Anglo-Gallico - dicta pacta inter regni Sueciae cancellariumGa naar voetnoot3 et marchionem St. ChamondiumGa naar voetnoot4, Wismariae quidem concepta, sed non signata. Nulla autem esse, nisi signentur; adeoque non-signatorum ratihabitionem quoque nullam fore. Rogare igitur, ut mihi nova potestas mittatur, eadem secum reassumendi et praesenti rerum faciei propius accommodata signandi, ut postea a principalibus utrinque nostris cum effectu ratihabeantur. Lateatne aliquid aliud sub hac nova propositione, judicet et communicet, quaeso, mecum Exc. Tua. Interim e Suecia percipio expeditum inde cursorem AveriiGa naar voetnoot5, Anglici prolegati - hoc enim titulo a suo regeGa naar voetnoot6 donatur - cum responso generali declaraturam se propius S.R.M.tem, cum fundamenta faederis Anglo-Gallici e tabulis ipsis cognoverit. Miror autem reges omnes ad dictorum articulorum approbationem invitari, cum nemine tamen adhuc communicatos esse. Spero me tamen eos hic brevi consequuturum et T.E. missurum. Atque haec de pace et faederibus. Eram ante paucos dies apud regem Daniae Gluckstadii, qui me praeter morem - antehac enim vivo rege meoGa naar voetnoot7 septies vel octies eum inviseram - honorificentissime habuit cibo e meris vasis aureis administrato abeuntem etiam octodecim tormentorum majorum explosione prosecutus. Is inter alia judicavit faedera omnia infida, Anglicum vero fallacissimum fore. Nec quidquam ab Anglia agi, nisi ut tempus trahatur, dum nova aliqua rerum conversio speciosiorem ei praebeat occasionem se ab omni faedere prorsus excusandi culpa nullitatis in alios translata. Pacem itaque Suecis quocunque etiam parario cuicunque faederi praeferendam! Belli autem ratio haec fere nunc est. GötzGa naar voetnoot8 sex millia militum in VinariensemGa naar voetnoot9 e Pomerania duxit, ut IsolanicisGa naar voetnoot10 Croatis nec non Moguntinis, Herbipolitanis, Darmstadiensibus, Merciianis, marchionis de GranaGa naar voetnoot11 et Lotharingicis copiis iunctus eundem vel statim disjiciat vel in Gallias fuget. Quidam etiam PiccolomineumGa naar voetnoot12 relicta Brabantia accursurum perhibent, ut ita minantem Bavariae Austriaeque terrorem eo majori saltem numero depellant. In eo igitur sedulo laborandum videtur, ut rex christianissimus Vinariensem validiori exercitu obfirmet, nisi agmina ista hostium ipsis tandem Galliis superfundi voluerit. | |
GallassiusGa naar voetnoot1 nuper totas vires Schweta per Prentzlowiam, Anclamium traduxit. Quam urbem, postquam decem dierum obsidione frustra fatigasset, accurrente in subsidium Banerio deseruit iter versus Fridlandiam captans amissis 12 tormentis, 400 equitibus, 1100 peditibus ad Stolpe. Postea Demminum tentavit extructo illic munimento, sed a praefecto rei armamentariae TorstensonGa naar voetnoot2 statim capto interfectis 300 et 200 in captivitatem abductis interque eos tribuno don Felice de CunigaGa naar voetnoot3 cum plerisque legionis suae officialibus. Banerius itaque iam Deminii, WrangelGa naar voetnoot4 Loytzii hostium ad Malchin haerentium consilia spectant deliberantes de pugna tentanda. Georgius LunaeburgicusGa naar voetnoot5 interim suis Saxonicis et Brandeburgicis copiis sub VitzthumbGa naar voetnoot6 et KlitzingGa naar voetnoot7 urbem Lunaeburgensem cepit deditam ope rebellantium contra senatum et praesidia nostra oppidanorum. Albi igitur toto sub eorum potestatem redacto deliberant iam Grabowii cum HatzfeldioGa naar voetnoot8, ut heri certo mihi nunciatum est, de Wismaria obsidenda. Eo enim nomine commissariumGa naar voetnoot9 pridie Hamburgum misere, qui hebdomadarium ab urbe subsidium postulat, 2000 thalerorum, 60m librarum panis, 100 tonnarum cerevisiae cum magna quantitate armorum pulverisque nitrati; tantundem etiam a Lubecensibus, idque, ut ab utraque urbe continuetur, quam diu durarit obsidio. LandgraviusGa naar voetnoot10, cum optandum esset, ut aliquid moveret in Westphalia, cum RanzovianisGa naar voetnoot11 in Ostfrisia haeret, sive ut hyberna sibi illic firmet, seu hypothecam a sororio Darmstadiensis, sive ut pacatius oblatam a Coloniensi pacem expectet. Non convenit optimum ac strenuum principem suspicionibus onerare: istae tamen conjecturae a diversis scribuntur. Quoniam igitur videt Exc. Tua nos totis imperii Romani viribus hinc inde non parum arctari vergente etiam in hyemem, quae omnem nobis communicationem cum Suecia per mare brevi interceptura est, autumno; non dubito, quin, quae est sua prudentia et in rebus diffici[li] bus peragendis solertia, sollicite monitura sit faederatos nostros, quod e re fore iudicaverit. Quam hisce de caetero divinae tutelae meque suo consueto favori animitus commendo.
H.d. 12/22 Septemb. A.o 1637.
Exc. Tuae Observantiss.
| |
Illustriss. regni regentisGa naar voetnoot1 mihi scripserunt, ut omnes E.T.ae fasciculos aperirem et legerem. Aperui et legi praefationem regni cancellario inscriptamGa naar voetnoot2, quae editioni scriptorum rei Scandinavicae praeponeturGa naar voetnoot3. Summopere certe gavisus sum id studii non displicere E. Tuae. Oro et obtestor Eam, ut in tam praeclaro proposito pergat. Obligabit sibi totum Septentrionem, praecipue Sueciam perpetua gratitudine, cum immortali nominis sui honore. Alias non opus erit mihi seorsim ut scribat inposterum. Sufficit, si suas ad regni cancellarium avec un cachet volant mihi inscribat. Id quod beneplacito tamen suo totum committo; et me suae constanti benevolentiae. Iterum valeat. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 7 oct. |
|