Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3291. 1637 oktober 9. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot4.Excellentissime Domine, Uno tempore accipio et Schorlingii literas 5 Sept.Ga naar voetnoot5 et Excellentiae Tuae datas 12/22 SeptembrisGa naar voetnoot6; pro utrisque gratias ago eoque majores, quod his temporibus mihi ea, quae illis aguntur in partibus, apprime est scire necessarium, ut percunctantibus habeam vera, quae respondeam et aut rebus Suedorum secundis ostendam, quam bene animata sit ea gens, aut minus secundis excitem socios nimis dormitantes. Meae quod non displicent literae, in eo perpetuam Excellentiae Tuae bonitatem agnosco. Fides et diligentia a me non aberunt. Sed ad pernoscenda Gallorum et Anglorum anxie, quae agunt, occultantium consilia, non sum quam vellem perspicax. Tamen quod rex DaniaeGa naar voetnoot7 Excellentiae Tuae dixit, quamquam ob auctorem | |
suspectum esse potest, cum meis hucusque cogitationibus satis congruit. Caetera ad eandem rem pertinentia cum literis ad magnum D. cancellariumGa naar voetnoot1 sim complexusGa naar voetnoot2, quae cum regisGa naar voetnoot3 ad reginam nostramGa naar voetnoot4 cardinalisque ad eundem magnum cancellarium literisGa naar voetnoot5 et responso alio has comitantibus meas repetere supervacuum sit. Illud certum est Gallos postquam cum Anglis fecere foedus - quanquam Galli perfectum negant Anglis contra id affirmantibus -, de Wismariensi foedereGa naar voetnoot6 rem minus urgere, loqui cunctantius, per alios atque alios a se emissos id suscitari, quantulo Pomeraniae contenti esse possimus. Interim quae neglectae sint occasiones rei per Germaniam bene gerendae, quantae nunc etiam pereant, satis gnaro nihil dicere attinet. Sed nimirum si honesta dignaque Suedico nomine pax se non offert, devoranda etiam haec taedia et apponendum lucroGa naar voetnoot7 quidquid hic orando, monendo, minando exterebrare poterimus. Verum est multos multisque in locis exercitus a rege Galliae ali ita rebus poscentibus; sed aut fallor aut, si actum fuisset trans Rhenum, quod agi poterat, injuncta fuisset pridem hosti sua tutandi necessitas, quae nunc Galliae incumbit. Gallis et Anglis, quantum ex iis, quae apparent, colligi potest, bene convenit. De landgravio CasselensiGa naar voetnoot8 quae hic fama sit, quid suspicentur multi, itidem in meis ad magnum cancellarium literis perscripsi; nec est, cur id repetendo Excellentiam Tuam obtundam. Rex mihi heri victoriam Leucatensem per admissionalemGa naar voetnoot9 significari jussit. Dixi sperare me brevi de nostris par aliquid allaturum, quo eum vicissim exhilarem. Haec scripsi die 9 Octobris novi cal. anni 1637 cuncta Excellentiae Tuae optans prosperrima, ut qui sim Excellentiae Vestrae observantissimus eique addictissimus
|
|