Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3288. 1637 oktober 8. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot4.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Quid regiGa naar voetnoot5 dixerim, cum literas ei reginaeGa naar voetnoot6 datas 30 Iulii traderem, quid ille mihi, jam scripsiGa naar voetnoot7. Ex quo D. MullerusGa naar voetnoot8 patri primum JosephoGa naar voetnoot9, deinde ipsi locutus est cardinaliGa naar voetnoot10, datum est a rege perscriptum responsum ad utrumque nostrum pertinens. Id mitto simulque literas regis ad reginam dominam nostramGa naar voetnoot11; cardinalis autem ad Sublimitatem TuamGa naar voetnoot12. Quae promittuntur speciosa sunt, sed res urget et Dampvilleriae obsidio, ex qua pars pendet promissorum, durat etiamnunc. Hostis duci BernhardoGa naar voetnoot13, ut nuper indicaviGa naar voetnoot14, duplo validior erat 24 Septembris novi cal. Post id tempus certi nihil de eo accepimus, rumores tantum non optimos. Et quod vere proximo facturos se dicunt, longum est et rapiendis occasionibus, si quae iterum ad pacem se dederint, oportunum, videturque, ut nunc res sunt, in Lotharingia aut locis vicinis dux hiemem acturus. | |
Arma pro libertate sumpta Germaniae, quod exprimendum censuere, in eo videtur mihi respici propositum foederis Gallo-Britannici, quod nisi aliquid, ut semper censui, nostris rebus adversum occultaret, non tam diu ac tam anxie premeretur. Movet me et hoc valde quod, qui hic Hannoviae res agitGa naar voetnoot1, ait de ea urbe pactiones a comiteGa naar voetnoot2 factas conscio landgravioGa naar voetnoot3; quod landgravius et ipse paci inhiare dicitur et ad eam uti Anglorum consiliis idque intrata jam Frisia Orientali, ubi multa comiti, multa imperatoriGa naar voetnoot4 poterit, si velit, commodatura efficere. Ad haec accedit, quod non modo in Germania hactenus nihil hinc agitur resque egregiae per moram corruptae sunt; sed et quod post factum illud Gallo-Britannicum foedus de Wismariensi foedereGa naar voetnoot5 loquuntur, ut antehac monuiGa naar voetnoot6, parcius cunctantiusque; neque mihi credibile fit laborantibus cum maxime pontificisGa naar voetnoot7 ministris ad pacem perpetuam aut temporariam inter pontificios constituendam, hanc aulam, quae ob plurimas causas aulam romanam respicit, venturam ad indictionem belli in Ferdinandum III ejusque socios pontificios. Pater Josephus, in quem pleraque curarum cardinalis Riceliacus per malam valetudinem labori impar rejicit, cardinalitiam purpuram sperare perseverat. BellevrioGa naar voetnoot8 in Angliam eunti hinc legato ejusdem patris Josephi imperio comes additur jesuitaGa naar voetnoot9. Idem fit aliis. Haec illi cum agunt, suis se rebus bene consulere existimant: nostris autem rebus parum haec sunt convenientia. Dampvilleria 27 Septembris novi cal. machinis feriebatur XIV: perruptumque erat operibus vallum urbis, quod extrinsecus fossam ambit, quae contrascarpa militari vocabulo dicitur. Multae et granatae jactantur in urbem saccoque bellici pulveris forte incenso periculum adiit D. FeuqueriusGa naar voetnoot10. Ingens in hac urbe aulaque laetitia est hodieque ad hymnum Te DeumGa naar voetnoot11 canendum rex in urbem venit ob res supra quam sperari poterat prosperas ad Leucatam. Nam liberata ea urbs obsidio est tracto in 30 dies ac praeterea irruptae hostium, quae ibi erant, munitiones egregiae clara Gallorum virtute, qui Hispanos numero pares - ad quindecim millia utrinque fuisse dicuntur - operibus vero defensos, eo perculerunt impetu, ut fugam illi ceperint machinis victori relictis XLV, mortariis IV, captivis factis D, caesis, ut hic fama est, quatuor millibus. Dux erat Hispanorum CerbeloGa naar voetnoot12 ille notus Rhaetorum malo, cujus scipio ac tunica in praeda reperta sunt. Signa capta nuntiantur equestria quinque, pedestria duodecim. In Italia mortuus est dux MantuanusGa naar voetnoot13 haerede nepoteGa naar voetnoot14 commendato Vene- | |
torum tutelae, quibus honos obtigit, qui Romanis saepe, dum liberi adhuc erant, ut ipsorum fidei summae fortunae pupilli crederentur. A Neapoli literae ajunt in illo ad Astam proelio, quod magnifice a Gallis praedicatum fuit, periisse ex Hispanico exercitu sexcentos, machinas desiderari sex, ex eo nihil actum; sed ex Neapolitano regno turmas decem, quae in speratam pontificisGa naar voetnoot1 mortem paratae tenebantur, missas jam Mediolanum. Ipsum LeganesiumGa naar voetnoot2 prope Valentiam esse; ad Novaram Martinum ArragonemGa naar voetnoot3; in Alexandrino agro eos, qui HispanoGa naar voetnoot4 militant, Germanos; pontem Pado impositum ut coire, si opus sit, copiae possint. Marchio Villa GallusGa naar voetnoot5 apud Vercellas habebat VI millia peditum equitis aliquid, tantumque negotii in Italia erat Hispanis, ut rogatas in comitatum Burgundiae suppetias mittere nequierint. Postrema haec e Mediolano scribuntur. At Tiguro dilatum adhuc iter et Rhaetorum et Vallitelinatium legatorumGa naar voetnoot6 in Hispaniam, dum utrosque blanda spe sustentare mavult Leganesius quam definitione controversiarum alteram partem offendere. In Lucernensi pontificiorum Helvetiorum conventu actum nihil; sed conqueri Helvetios, quod nec pecuniae promissae ad diem solvantur et contra pacta populares ipsorum ad opera facienda apud Finale novo castello struendo cogantur. Ex Anglia discimus Polonum legatumGa naar voetnoot7 non populo minus quam regiGa naar voetnoot8 ingratum; nec mansuram Batavis, quae hoc anno simulando transmissa est, piscandi libertatem. Remissi a rege, qui huc e castris venerant, ChavigniacusGa naar voetnoot9 et ThuanusGa naar voetnoot10, ut in re praesente constituant, ex usu sit Malbodium defendi an deseri. Quae hic cursitant de Hannovia pactiones, comiti indulgent ea, quae pax habet PragensisGa naar voetnoot11, et si qua in pace futura erunt magis ex ejus usu: fructus monasterii Sluchterensis, praesidium in oppido ut comes habeat, sed et hoc: ut oppidani imperatori quoque fidem et auxilia in hostes jurent, captivi ut liberi sint, RamsaeoGa naar voetnoot12 dentur L M thalerorum imperialium. Haec ut rata habeat imperator utque concedat Ramsaeo, quae Suedi ipsi in Germania donarunt praedia, curae suae ducturum MaguntiacensemGa naar voetnoot13; interea datum iri obsides. De TrevirensiGa naar voetnoot14 quin libertatem receperit, probata electione romani regisGa naar voetnoot15, | |
venia accepta Gallici foederis et adjutore LeopoldoGa naar voetnoot1, hic desiit dubitari. Non omisi monere hominem Hannoviensem, qui hinc it ad Batavos, ut memorem faciat comitem Hannoviensem ante actorum neque speret tantae injuriae, cum pacta ferme his similia intercessissent, oblituram unquam domum Austriacam. Tamen intelligo, et cum dolore intelligo, signata ab ipso pacta ut aegre regressus detur, et a Ramsaeo stipulatae pecuniae colorem obduci, quod impendia fecerit magna in cohortem sive regimentum missum eam in urbem a rege Galliae, cui stipendia nulla sint soluta. Ad hunc dolorem accedit alter, quod a Benfeldio literae secretarii ducis VinariensisGa naar voetnoot2 nuntiant illud sub ManicampioGa naar voetnoot3 auxilium, cujus praecipue mentionem rex in responso facit, multum esse infra numerum, qui dicitur, nempe mille quingentos pedites, equites trecentos. Id si fit in illa praecipua promissi parte, quid est quod de reliquo dicturi simus? De munitionibus ad Leucatam Hispanorum sic audio fuisse eas perductas opere perpetuo ab ea urbe ad lacum, qui ad Narbonem est, horae itinere, castellis interpositis quinque, propugnacula habentibus quaterna, receptibus praeterea, quos reductus vocant, satis multis. Protestantium Gallorum causa gaudeo Cebennenses - sunt enim hi plerique religionis istius - plurimam virtutis laudem in illa ad Leucatam pugna retulisse. Illud addendum historiae ejus pugnae, qua WaertiumGa naar voetnoot4 vulneratum nuper scripsiGa naar voetnoot5, cum Gallis, quos tutando trans pontem castelloGa naar voetnoot6 dux Vinariensis liquerat, laborantibus Germani subvenissent, parum tum eos Germanos abfuisse, quin hostium machinas caperent, sed a Gallis fuisse derelictos. Vidi scriptum baronis LecquiiGa naar voetnoot7, qui pro duce RohanioGa naar voetnoot8, dum is Curiae abest, praesidia rexit Vallis Telinae Bormiique ac Clavennae, famam ducis Rohanii multum onerans. Ait enim nunquam credere Rohanium voluisse, quae ei per fidos auctores de Rhaetorum cum Hispanis consociatione significabantur, pacta fecisse nulla urgente, ut Lecquius sentit monuitque saepe, necessitate. In iis posuisse se ea daturum effectui, etiamsi contraria a rege mandata advenirent. Scripsisse eum Lecquio saepius distincte mandatum sibi a rege, sic ut ageret. Cum Lecquius misisset, qui ipsa inspiceret mandata, nihil repertum aliud quam, si aliter non posset, educeret regium militem; retentas ab eo NoyeriiGa naar voetnoot9 literas ad Lecquium, quibus jubebatur CrequiacusGa naar voetnoot10 dare omnem operam, ne tanta munimenta desererentur, donec jam Lecquius Rohanii imperiis et consilio legati Gallici apud VenetosGa naar voetnoot11 impulsus Valle Telina ac annexis locis exiisset. Ego de causa quidem tota nihil judico, sed video satis esse causae, cur Rohanius Genevae esse malit quam in Gallia. | |
Deus, Excellentissime Domine, reginae, regno Tuaeque Sublimitati propitius adsit. Lutetiae, 8 Octobris novi Cal. 1637. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrea Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|