Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3281. 1637 oktober 3. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Multa sunt, ob quae vereor, ut magni aliquid in Germania geratur. Annus praeceps et consumpta jam quibus in locis dux VinariensisGa naar voetnoot3 erat pabula: ingentes hostium copiae, ducis tenues et auxilia hinc satis tarda. Itaque rumor per hos dies in urbe fuit concessisse eum in ripam citeriorem. SedGa naar voetnoot4 BotziusGa naar voetnoot5 cum abiret, existimabat inde natam famam, quod dux pontem transmovisset Drusenhemum versus quaerendis pabulis. Quod si est, an insulam et munimenta diu possit tenereGa naar voetnoot6, videbimus. Ad sequiorem rumorem accedebant a Tiguro literae, quas mihi ostendit ordinarius Angliae legatusGa naar voetnoot7. Vidi et extraordinarium Angliae legatumGa naar voetnoot8, qui Hanoviam cum imperatoreGa naar voetnoot9 convenisse ajebat ac credere se neque mirari cogitare et de sua pace landgraviumGa naar voetnoot10; volunt enim Angli haec omnia evenire, quod foederis cum ipsis perfectio trahatur tamdiu. Ego de Suedis jussi eos aequissima sperare, omnia mitti Hamburgum mandata; eum enim locum prae Haga postremis consultis et, ut intelligerem, Angliae quoque consensu placuisse. Cum de Batavis dicerem timere me, ne commerciorum per Germaniam amor obstaret, putabat Licestrius vanum hunc esse obtentum, cum jam iidem Batavi inito cum Gallis foedere tenerentur imperatorem sibi hostem sumere, quoties id faceret Gallia; neque Angliae vires deficere, quibus se de Batavis, si molesti esse cupiant, vel ad exitum ipsorum vindicent. Ego vero dixi, siquid tale moliri cognoscerentur, patitura Batavis remedia per indutias ab HispanoGa naar voetnoot11 aut propiores cum Gallia nexus, quos tamen non fore sine periculo libertatis fatebar. | |
Valde Anglis placet, quod Wismariensibus pactisGa naar voetnoot1 sperant addi legem, ut aperte bellum imperatori Gallus edicat. Valde etiam probabant, quae a me proxime dicta regiGa naar voetnoot2 fuerant de malis Galliae imminentibus, si Germania Austriacae potentis jam adeo domus provincia fieret. Leucatam resumpto primo consilio verberat hostis machinis. Dicitur bene munitum oppidum; etiam ad ejus pericula avertenda collectus in Languedocia XV millium exercitus. Ad Dampvilleriam minus jam opera procedent madente coelo, quod in locis uliginosis grave. Cardinalis HispanusGa naar voetnoot3 cum ad Capellam obsidione liberandam sero se venisse intelligeret, die 21 Septembris, ut hic numerus initur, cepit Aymeriam et Barlemontium posita inter Landresium et Malbodium oppidula. Inde castra ad Malbodium, quae regit CandaliusGa naar voetnoot4, ex locis eminentibus cum verberasset aliquandiu, nullo progressu retrogressus est. ChavigniusGa naar voetnoot5 inde reversus magna cum clade dejectum hostem multis persuaserat. Sed aliud complurium literae nuntiant, neque dum scimus an exemplo cardinalis Hispani, qui sibi adjunxit PiccolominiumGa naar voetnoot6, etiam cardinalis ValettaGa naar voetnoot7 cum fratre Candalio copias sociaverit. Invalescunt etiam in obtento Galliae mari Dunquercani captisque aliquot Gallorum navibus etiam in Rhedam insulam exscendere ausi sunt. Exspectatur Dunquercae XXXII navium classis, tres milliones et multum ferens militis, quae si eo, ut antehac factum est, penetrare poterit, erit cur miremur a populo cuncta sua maritimis rebus debenti maris possessionem tam ignave deseri. Scribet MullerusGa naar voetnoot8, quam humane ab ipso cardinaleGa naar voetnoot9 exceptus sit; multum Gallorum animos adeo perhorrescere Rheni transitum, ut et Bavariam attingi haud velit pater JosephusGa naar voetnoot10. Manent suspiciones mutuae Gallos inter et Batavos: et nova accessit materia missi ad propinqua hostibus hinc Chavignius, inde MuschiusGa naar voetnoot11, arcanorum ministri, creditique pari utrinque diffidentia seorsim de pace agere aut indutiis. Ego cum video, quantas sibi opes parent cardinalis Riceliacus ejusque propinqui per bellum, quod multa falsis erogationum nominibus occultat, vix adducor, ut credam aut pacem ab eo expeti aut illas longas, de quibus cum D. Mullero locutus est, indutias. Est et Atrebatibus oppidum haud magnum Ruminganum nomine; id nocturno impetu cepit SampreuliusGa naar voetnoot12, Ardresae, quae Caleto non longe abest, praefectus, inter 20 et 21 dies Septembris, ut hic computatur. Dixit mihi inter alios sermones Licestrius optare se eam esse aetatem prin- | |
cipis AngliaeGa naar voetnoot1, ut de conjugio reginae nostraeGa naar voetnoot2 cogitare possit. Respondi multos haud dubie cogitaturos, sed inter omnes neminem mihi occurrere, potentior qui sit. Et ipse et ordinarius legatus ostendunt valde se expetere, ut praeter foedus, quo de nunc agitur, etiam ecclesiarum regni utriusque aliqua fita consociatio idque ipsum gratissimum archiepiscopoGa naar voetnoot3 fore. Eos Hispanos, qui in Languedocia jam sunt, eo portatos fuisse Batavicis navigiis fama est, captis credere malo quam, quod quidam susurrant, per avaritiam mercatorum: quo tamen malo laborare multos ejus gentis etiam ad publicum usque periculum non nego. Scribit mihi, qui apud ducem Bernhardum est, filius meusGa naar voetnoot4 14/24 Septembris, dum apud Rhenum agunt, periisse equos quater mille, praeter quos hostes cepere, ac nisi brevi e Gallia auxilia adsint, futurum, ut aut in Lotharingia aut in Burgundiae comitatu hibernent. Duas hostium turmas Cameraco egressas 26 Septembris novi cal. a Gallis caesas accipimus. De postrema pugna, quae inter ducem Bernhardum et WaertiumGa naar voetnoot5 fuit 5 die Septembris, varia fuit fama. Ceterum optimis testibus id videor discere captum tunc a Waertio pontem minorem, per quem in insulam ibatur. Cum immineret majori alteri, occurrisse ipsum ducem; in ea pugna ictum Waertium vulnere, quod a mala dextra aurem usque pervadebat. Ita recessisse eum a proelio, quod a quinta hora matutina ad secundam postmeridianam duraverat. Interea temporis ajunt musquettarum ejaculationes factas L M, tormentorum DCCC: quod verumne sit an famae datum, judicare supersedeo. Illud constat ad id usque tempus et ad 10/20 Septembris duplas fuisse hostium copias ad illas ducis. Deus cuncta det optima publicis rebus tum Tuae Sublimitati, Excellentissime atque Illustrissime Domine.
Lutetiae, 3 Octobris novi Cal. 1637. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Angli de Hamburgo mutatum ajunt ac rursus praelatam Hagam colloquiis de foedere. Videntur autem mihi parum properare ea in re, dum nos bello detinemur, fruentes ipsi totius Europae commerciis securi rerum Palatinarum aut lactati, ut amant, nova spe aliqua. |
|