Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3280. 1637 oktober 3. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Literas, mi frater, tuas accepi, in quibus de Breda et de alliis nuntias rebusGa naar voetnoot3. Scribit nobis DidericusGa naar voetnoot4, ni cito adventent promissa a regeGa naar voetnoot5 auxilia, non posse defendi trajectum Rheni equis in dies ducenis morientibus. Leucatum hostis machinis ferit, Narbone non procul oppidum. Et in Rhedam insulam exscensum fecere Dunquercani. Edidit MileteriusGa naar voetnoot6 librum, in quo circumventam a duobus referendariis synodum aitGa naar voetnoot7. A presbyterio Carentoniensi, cui executionem decreti sui synodus mandarat, exigit, ut se coram librum antehac editumGa naar voetnoot8 legant et ad normam veri expendant rationesque ipsius audiant. Et hoc se petiisse, ut constet, instrumentum ei rei testimonium praebens postlat. Quod CordesiiGa naar voetnoot9 viri officiosissimi, negotium tibi cordi fuit, gaudeo. Ubi quis notus adveniet et rogo τὰ λειπόμενα mittas omniaque mea tibi, quanquam apud tam amantem nostri non est opus, tamen commendo. | |
Lutetiae, 3 Octobris novi Cal 1637.. BrandanumGa naar voetnoot1 ex misericordia citra functionem ullam, quia non modo usui mihi non erat, sed et nocebat plurimum improvidis declamationibus, ad exitum Februarii, non ultra, penes me retinebo. Tum, quid opus sit factu, velim cogitetis amici. Si quem possem ad tempus utendum habere ac mutare interdum placeret. Sed vereor, ne nomen Arminianorum a rebus bonis auditores priusquam bene cognoscant avocet. Velim autem prodesse quam plurimis et omnem factionis in patria alendae suspicionem, si possim, fugere. Brandanus multum me decepit ingratumque se miris modis ostendit. Tuus tibi obligatissimus frater
|
|