Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3263. 1637 september 21. Van Willem de GrootGa naar voetnoot5.Frater optime, Post captam ab hoste Venlonam et Ruremundam hoc supererat unicum, ut Trajectum ad Mosam omnibus necessariis instrueremus et melius defendi curaremus. Missus in eam rem dux BulionaeusGa naar voetnoot6 cum sua turma equitum eumque secuti pedites circiter mille recte in oppidum pervenere et dux quidem inutilem mona- | |
chorum turbam cum quingentis e juventute, qui rebus nostris infestiores videbantur, exire jussit seque et suos obsidioni paravit, ita ut jam nihil ab illa parte timeatur hoste jam - ut videtur - in Gallos converso, nisi forte tanta ei sit confidentia, ut Trajectum variis propugnaculis circumsidere atque ita penuria commeatus ad deditionem tandem impellere conetur, quod ita facile non procedet. Interea princepsGa naar voetnoot1 ad Bredam fulminat machinis et in porticu bina per fossam ducenda occupatur jamque quadraginta quattuor tignorum juga ab Anglis perfecta, neque minus a Gallis laboratum; sed fossa ducentos circiter pedes lata oppugnatores diu distinet neque raro tormentis minoribus scisso ad inferiora vallo dimissis opera nostra disturbantur. Quae a gubernatoreGa naar voetnoot2 ad cardinalem regiumGa naar voetnoot3 interceptae sunt litterae indicant supra mille et quingentos armatos in urbe non esse neque magnam tormentarii pulveris copiam, sed jam novum in interiore urbis parte extructum vallum ab eo, cui princeps imminet latere, quod tamen haud diu nostrorum impetum sustinere posse speratur tantumque paciscendis conditionibus idoneum fore. BrederodiusGa naar voetnoot4, quem proxime scripseramGa naar voetnoot5 a nostris captum, melius securitati suae, ut nunc certo intelligo, prospexit et citatus causam quidem coram non defendet, aequioribus vero temporibus de defensione desperare non videtur: illud constat hominem minime malum ab oppidanis, qui primo studium nostri simulaverunt et postea quae ipsis tradidit arma in nostros verterunt, deceptum. CordesiiGa naar voetnoot6, viri optimi, negotium qua debui diligentia curavi et jam a BlavioGa naar voetnoot7 accepi, quod in Atlante desiderat folium 0 ZGa naar voetnoot8 cum delineatione Pe[ruan]ae. Siquid praeterea est, in quo opera mea ipsi possit esse usui, rogo, me moneas: folium illud per occasionem mittam. Vale, frater optime, cum uxoreGa naar voetnoot9, liberisGa naar voetnoot10 et amicis. Hagae, XXI Sept. 1637. Tibi obsequentissimus frater
| |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très-chrestien A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 30 Sept.
En in dorso: 21 Sept. 1637. W. de Groot. |
|