Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3305. 1637 oktober 19. Van Willem de GrootGa naar voetnoot3.Frater optime, Abduxit me mea aliorumque curiositas Bredam, ut oculis nostris intueremur admirabilem et molem et numerum operum illic extructorum, atque inde factum, quod proxima septimana nihil ad te litterarum dedi. Neque me profecto ejus itineris poenitet; vidi enim ea quae me nunquam visurum credideram, tantam tam munitam, tam bene defensam urbem tantillo temporis spatio, undecim scilicet septimanarum, ex quo primum appropinquavit, septem, ex quo opera ad urbem urgere cepit princepsGa naar voetnoot4, in potestatem redactam. Ego nunquam credidissem per id temporis, etiamsi hostes et intra et extra urbem quievissent, tot aggeres, tot cuniculos extrui potuisse. Unica deditionis causa in penuria pulveris tormentarii, cujus vasa tantum viginti superant, ipsum quippe gubernatorem FurdinumGa naar voetnoot5 in urbe, quam cum deputatis principisGa naar voetnoot6 pridie migrationis intraveram, dicentem audivi, se vel judicio suo pro proditore habendum fore, si sexaginta vasa habens ad conditiones venisset. Juvit etiam civium ab Hispanis, qui eos durissime habuerant aversio, et propriae vitae metus, jusserant quippe gubernatori indicari se, si praesidiarii castellum pro ultimo receptaculo haberent, libentius cum ipsis quam cum militibus principis depugnaturos. Duo peditum bene armatorum, bene habitorum millia, X hujus mensis, ex urbe exire vidimus. Conditiones civibus concessit princeps, quibus ante victoriam SpinolaeGa naar voetnoot7 vivebatur, militibus vero, quales Spinola nostris tulerat. Faxit Deus, ut diu is locus firmum patriae nostrae praestet propugnaculum. | |
Nunc ad alia veniam. Filium tuum majorem natuGa naar voetnoot1 cum D.no SpiringioGa naar voetnoot2 huc venisse ex ipso, spero, intelliges: ille Spiringio per aliquod tempus comes haerere neque se tam cito in Galliam recipere cogitat; laetus nobis amicisque fuit ejus adventus, et dabimus operam, ut se suaque nobis cordi esse intelligat. Nuper cum apud ElzeviriosGa naar voetnoot3 Procopii a te edendiGa naar voetnoot4 facerem mentionem, dixerunt esse sibi im manu correctum ad bibliothecae Vaticanae aliaque exemplaria manuscriptum, cum multis additamentis, multa a se cura multis sumptibus hinc inde coacervatis; addiderunt esse sibi characteres Graecos latinosque optimos et quidem novos, et correctorem talem, qualem in Galliis sperare non possis. Itaque summopere me rogarunt, ut apud te vellem intercedere, ut sibi liceat versionem tuam cum praefatione et notis, siquae sunt, imprimere, paratos se esse omnia tibi sua omnemque VulcaniiGa naar voetnoot5 laborem transmittere. Accedit eorum postulatis et HeinsiusGa naar voetnoot6, summus laudum jam tuaram praeco, qui et unice hortatur, ut versionem AgathiaeGa naar voetnoot7 addas, nequa pars ejus desit historiae. Ego ad te omnia rejeci, cui me hac occasione scripturum promisi, ut et Elzevirii se facturos professi sunt. De BrandanoGa naar voetnoot8 quod scripsistiGa naar voetnoot9 valde dolet neque cogitare possum, quae ipsum intemperiae exagitaverint; de successore valde sum sollicitus, nam neque hic publica vocatione insignitos invenias, nisi qui in verba Dordracensium juraverint, neque aliquem ex remonstrantibus tibi eam, quam requiris operam cum fructu praestare posse ex postremis tuis litteris III hujus ad me datisGa naar voetnoot10 intelligo. De toto hoc negotio egi cum D.o MatisioGa naar voetnoot11, quem hic forte fortuna offendi. Is hasce alteras ad te litteras curari rogavit et sermonem injecit de Christiano PirneroGa naar voetnoot12 OverbequiorumGa naar voetnoot13 alumn(o), qui jam Hamburgi apud medicum degit, eum et recte sentire, et egregiis esse studiis asserit caeterum a publica hic ecclesia neque a lutherana vocationem adipisci posse propter nimiam utriusque duritiem: an tacita remonstrantium vocatio negotio tuo possit conducere, ipse melius noveris. Vale, frater optime, cum uxore et liberis, et ab omnibus hic amicis, imprimis Jodoco Brassero,Ga naar voetnoot14 plurimum salve. Raptim Hagae, XIX Octobris 1637. Tibi obsequentissimus frater
| |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Nov. |
|