Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3258. 1637 september 19. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot14.Illustrissime Domine, Accepi nullo fere temporis intervallo et illas, quas D. MilleriusGa naar voetnoot15 attulit XXI Augusti, et alteras XXXIGa naar voetnoot16. Non repetam gratias, quas agere debeo semper, neque judicationes de rebus, quae nunc in motu sunt. Est enim id ipsum eo minus necessarium, quod non tantum vota nostra pro re communi, sed et judicia congruere video. Eis igitur | |
omissis, quae, dicta sunt saepe, percurram tuas cum responso et addam quae post missas a me postremasGa naar voetnoot1 evenere. Multum debeo D. Mullero, amico communi, e cujus sermonibus et scriptis, quorum me fecit participem, ea cognovi, quae hoc tempore nosse ex usu est publico. Quod dicis de D. duce VinariensiGa naar voetnoot2 verum est, nec ipse defuit a Majo jam mense monstrandiGa naar voetnoot3, quid facto opus esset, officio. Ex eo, quae vices obtigerint rerum, nihil attinet gnaro dicere. Ex quo jam Rhenum magno cum periculo transiit, quantum periit occasionum ? urget ille et merito urget, ut non tantum majores accipiat copias, sed et cito. Laborabimus D. Mullerus et ego, non tantum ut fiant, de queis scripsi, sed et ut addatur aliquid ad numerum et ad diligentiam. Venere jam contra eum sub IsolanoGa naar voetnoot4 cohortes - sive regimenta appellare est rectius - undecim. Contigit ei ad omnes occasiones vigili egregia victoria, cum captis Molberga et Ettenhemo oppidis, Kensingum obsideret, quae via est ad Brissacum, eoque non dubitaret, quin tantis ferox incrementis se hostis opponeret; quod et fecit, magna peditum, magna equitum vi. Dux receptum simulans eos divisit et conversa fronte aggressus insecutos trusit in propinquum rivum partimque cecidit, partim egit in fugam; sparsosque insecutus tota nocte - erat autem luna fulgens crescensque - reperit eos, qui a priore pugna abfuerant mane in valleGa naar voetnoot5 ab hostilibus castris haud multum absita, et hos quoque ad satietatem cecidit, donec reliquiae in castris salutem quaererent. Ea de victoria regemGa naar voetnoot6 dux certum fecit misso huc BetzioGa naar voetnoot7 et literis scriptis XIX Augusti. Addit venire in se GoetsiumGa naar voetnoot8 multo cum milite. Quod vero tu ducem dicis facere oportere, idem ipsi consilii est. Bredam Batavis, Gallis Dampvillerium, ubi nunc perfecta est castrorum munitio, fodique ad urbem aditus intra paucos dies incipient, itemque Capellam fine auctumni cessura speramus. Et baroni DegenfeldioGa naar voetnoot9 egregia et incruenta victoria obtigit, cum captis excursoribus hostium ex iisque cognitis, quae in proximo erant, insidiis eas corona inclusit captivosque fecit plus centum, milites ac duces. At in Languedocia, omissa Leucata introrsum se penetrant hostes Palmaque et aliis municipiis irruptis plurimum ibi frumenti repererunt, in quo apparuit Gallorum eam provinciam regentium imprudentia negligentiaque. Dicitur eodem se conferre classis sub Oquendo, quae in Brasiliam dicta est ire, magnaque spes esse Hispanis in propinquis Mommorancii, qui in Languedocia multi sunt. In Italia non procul Asta praelium felix Gallis et Sabaudis fuit: ajunt caesa sex millia. Sed certiorem historiam exspectamus. Agitur de induciis et Viennae et Madritii et rationes monstrantur componendae de Lotharingia controversiae. | |
TurcaGa naar voetnoot1 rebus in Transilvania et in Taurica Scythia ex voto compositis PolonoGa naar voetnoot2 pacem offert et pignus dedit Cantamirii filiumGa naar voetnoot3, qui Polonum occiderat, publico supplicio interfectum. Addunt nonnullae literae etiam patrem suspectum Polonis ad mandatam ei praefecturam trucidatum. LegatusGa naar voetnoot4 a Perside Aleppum, inde Constantinopolim venit. Pacis cum PersaGa naar voetnoot5 multa praevidentur impedimenta: certamen de Mesopotamia; ferox rebus in limite pacatis Turca. Sed multa provenire possunt etiam cautissimis improvisa. PontificisGa naar voetnoot6 valetudo incerta, et parant reges factionum fomenta. Nam his ventis agitatur illud mare. Hic muliebrium molitionum manet racematio. Itaque Chevreusii uxorGa naar voetnoot7 post muliebria vitia ad virorum curas transgressa in Angliam dissimulato habitu se tulit capi metuens. De Anglis nihil nunc dicam, nisi inhibere me judicium, donec conspectae sint in Suedia Lutetiani federisGa naar voetnoot8 tabulae. Hamburgi duo jam pendent magnum trahentia momentum negotia, de Wismariensibus pactisGa naar voetnoot9, quod ad exitum spectare arbitror, et alterum, quod Hagae tractatum iri putabam, nunc illuc translatum video de eo, quod dixi, federe Lutetiano. Literae, quas recentes a magno D. cancellarioGa naar voetnoot10 accepiGa naar voetnoot11, non parum de hac re, quam conceperam, spem mihi imminuunt, quando perplexantur Angli neque satis animi sui sensa evoluunt. LandgraviiGa naar voetnoot12 ea est virtus, ut optima ei optare et communis rei et ipsius debeamus causa. Sed utilior fuisset ejus exercitus, si ad ducis Vinariensis conatus se admovisset propius. Utamur tamen eo, quantum licebit. Germaniae, ut dicis, miser est status servitutem suam tanto ementis pretio. Fames est in agris, solitudo in urbibus, imperium in armis, principum vix quisquam dignus principis nomine. Jactura VenloaeGa naar voetnoot13 discent Batavi, quam periculosa sint pacta cum civitatibus, quae belli jure accipere leges possunt ipsorum rebus idoneas, talia, quae pontificiorum coetus et emissarios alant augeantque. Nam inde profectam magnam ejus mali partem arbitror. Venit ad me qui Coloniae fuit LagardiusGa naar voetnoot14. Placet ei is ad colloquium locus | |
et legati pontificiiGa naar voetnoot1 praedicat aequitatem. Idem facit VenetusGa naar voetnoot2. Mihi nec pacificator iste nec locus satis placent, ut scripsi antehacGa naar voetnoot3 et te consentire cognovi. Praeterea apparet, ibi res tantum eorum, qui sectantur pontificem, curatum iri: Suedorum, Batavorum, landgravii non aliam haberi rationem quam si forte ab amicis divelli possint. Quod Batavi ab Anglis nihil sperant boni, haud multum miror. Ducuntur enim, ut observas, multorum annorum experimentis. Sed ut mare, ita insulana ista aula facile mutationes recipit: quae ut in meliorem cadant partem, et Suedis et Batavis per idoneos homines laborandum est. De RanzovioGa naar voetnoot4 sermones sunt ita ut ais. Spero ab eo jam landgravio aliquid accessionis fore, nisi forte hic quoque ad propriam pacem, quod non spero, res suas dirigit. ReiusGa naar voetnoot5 vocatur legatus, qui III Augusti Dantisco abiit in Angliam, excusaturus rem, de qua scribis apud bonos judices excusatu difficilem. In Marienburgensi Prussiae conventu nihil aliud quam ampliatum tum de rebus aliis tum maritimis oneribus intelligo, novumque Thoram indictum conventum. Scriptum autem ab imperatoreGa naar voetnoot6 regi DanoGa naar voetnoot7 exiisse tempus vectigalis, quod Albi impositum fuit. Sed ipse rex Hamburgensibus - sed hoc melius novitGa naar voetnoot8 D. SalviusGa naar voetnoot9, - ni secum decidant bellum et intutum mare Danici regni imperatori nihil debentis nomine minatur. Tibi, Illustrissime Domine, tuisque exopto felicissima. Excellentiae Tuae toto animo addictissimus
| |
Lutetiae, XIX Septemb. MDCXXXVII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R. A.o 1637 16/26 Septemb. |
|