Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3201. 1637 augustus 8. Van A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Illustris Domine, Ex literis tuis de die 3 IulijGa naar voetnoot2 video, quae tecum egerint legati AngliciGa naar voetnoot3 in negocio foederis Gallo-Britannici et quemadmodum eius delineationem in scripto tibi non communicaverint. Quod ego tanto minus nunc miror, cum videam ne mihi quidem transmissas eius condiciones secundum id, quod pollicetur literis suis AveriusGa naar voetnoot4, residens Britannicus Hamburgi. Poteris cognoscere ex adiuncto literarum eius ad me exemplariGa naar voetnoot5, quo pacto negocium hic proponat nosque ad communionem foederis invitet. Inserviet id forte tuae informationi et usui erit ad reliqua suo tempore dijudicanda. Video praeterea Venetum legatumGa naar voetnoot6 apud te de Reipublicae suae literis ad serenissimam reginam nostramGa naar voetnoot7 perscriptis saepius admonere. Benefacis quod verbis generalibus ipsum detineas usque dum certi quid super ea re a dominis administratoribusGa naar voetnoot8 statuatur. Prioribus meis literisGa naar voetnoot9 te certiorem feci de retrogressu domini BanneriiGa naar voetnoot10 et quemadmodum ingruentes undique hostium vires universo cum exercitu, tormentis ac impedimentis salvus et incolumis Stetinum evaserit, ubi nunc contra incumbentem hostem defensioni suae sedulo invigilat ac licet res non careat suis difficultatibus et absque provinciae totius devastatione vix abitur(us) videatur, speramus tamen cum Deo aliquas nostris adesse et in posterum enascituras commoditates, hostibus vero decessuras, ut, ultra quam putaverint, propositum nostros eiiciendi difficile ipsis reddatur. Interim scio pro tua prudentia te non omissurum, quin debitis in locis hunc rerum statum representes ducisque WimariensisGa naar voetnoot11 accessum ad Rhenum et transitum, si poteris, urgeas et matures, ne, si aliter fiat, firma nobis opinio ingeneretur nunc, cum maxime de foedere agatur, nil, quod foederis est et illo continetur, socios agere velle. Vale. Tuae Illustritatis amicissimus
| |
Dabantur Holmiae, die 29 Julij Anno 1637. | |
Adres: Illustri Domino Hugoni Grotio, Sacrae Reg.ae Maiest.is Sueciae Consiliario et ad christianissimum Galliae Regem legato ordinario. In dorso schreef Grotius: 29 Iulij 1637 Cancellarius En boven aan de brief: rec. 16 sept. |
|