Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3146. 1637 juli 3. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot8.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Misit ad me legatus ab Anglia extraordinariusGa naar voetnoot9 Ogerium agentem AnglicumGa naar voetnoot10, qui significaret regi suoGa naar voetnoot11 probata, quae inter ipsos Gallosque in hac urbe convenissent. Repetebat, quod nuper ipse dixerat legatus, placuisse Gallis et Anglis, | |
ut Suediae Batavorumque nomine foedus hic signetur. Interim mihi legendum id foedus non exhibuere: de iis, quae continentur, dicunt mihi, quantum lubet. In iis quod est de restituendis omnibus Germaniae principibus in sua bona juraque, non potest non nocere nobis, quanquam Ogerius sperare me vult non difficiles fore socios in relinquenda nobis Pomerania. Multa sunt, quae suspiciones meas augent. HaleriiGa naar voetnoot1 miles aperte negat Rhenum se velle transgredi. Marescallus interim BanneriusGa naar voetnoot2 solus ad vim concurrentium undique hostium exponitur. FayettamGa naar voetnoot3, quae nunc in monasterio est, heri ibi rexGa naar voetnoot4 solus solam diu vidit. Praefert, ea virgo regi ob ingenium cara ingens religionis romanensis studium, multumque et bellum hoc et cum protestantibus foedera aversatur. Non puto permissurum fuisse cardinalemGa naar voetnoot5, qui illius puellae libertatem in loquendo plurimum metuit, eam ut rex accederet, nisi et ipse ad pacem, qualem illa commendat, consilia sua verteret. Iam vero ad Anglos ut me referam, dixit mihi comes Licestrius NorthumbriumGa naar voetnoot6 affinem suum mare rursum ingredi piscatum vectigalem faciendi causa idemque mihi e Batavis transcribitur. Et a ScudamorioGa naar voetnoot7 notitiam vidi classis ejus, quae triginta navibus in mari hoc nostro constat: accedunt in Hibernico mari duo, contra Mauros piratas quatuor. Speraveram conciliante Bohemiae reginaGa naar voetnoot8 hoc dissidium posse componi; sed ne certamen id reardescat, pertimeo. Mitto indicem copiarum, quae ex terra Mediolanensi egressae Montiferratensibus incumbunt parcentes Bremo, quod in Mediolanensis soli extremis tenet SabaudusGa naar voetnoot9, fraenum ducis MantuaniGa naar voetnoot10. Ea res non potest non suspectum facere sociis Sabaudum, quanquam, eas suspiciones ut minuat, principis Thomae uxorGa naar voetnoot11 ab Hispania quasi non impetratis, quae sperabat, redierit. Champlitum cepit dux VinariensisGa naar voetnoot12, sed Gallicum ei praesidium imposuit Halerius. Consultatur de diruendo oppido arceque. Dux idem objiciente se frustra duce CaroloGa naar voetnoot13 Ararim transiit, cum XXV machinis, quas equi trahunt terni aut quaterni, ripam instruxisset. Transgressus hostium cecidit octingentos, reliquis fuga saluti fuit. Rea dicitur locus, ubi amnem transiit. D. PonicaGa naar voetnoot14 Divione in morbo cubat satis gravi magno haud dubie ducis dolore. Non sunt quantae dicebantur aut ducis aut Halerii copiae: et quae sunt Halerii diffluunt magis magisque. Dux tria peditum millia ex Alsatia exspectat. Ad Landresium munire castra sua Galli coepere mox oppidum aggressuri. | |
Et GassioGa naar voetnoot1 ex vetere Gustavi regisGa naar voetnoot2 disciplina bonus miles hostilis equitatus bis mille ac centenos aliquos adortus proelio interfecit ducentos, cepit prope totidem. Ehrbreitsteinium animam agit. Oppidum Leonis Saunerii in comitatu Burgundico obsidet LongavillanusGa naar voetnoot3 dux arbitrorque frustra in longis conventibus suis consultare Helvetios, de eo comitatu belli malis eximendo Gallis, ut sunt in rebus prosperis spe nimii, jam eam possessionem sibi despondentibus. Captus est a cardinali ValettaGa naar voetnoot4 quidamGa naar voetnoot5 a comite SuessionensiGa naar voetnoot6 missus ad milites a regia militia ad suam - molitur enim haud dubie aliquid - avocandos. Alchymista BoismaillaeusGa naar voetnoot7, cujus dolis ad faciendam regi fidem ingentium divitiarum usa aula fuerat, his diebus in patibulum actus est. Dicuntur Viennae etiam pro Batavis datae liberi itineris literae, et misit eo Gallorum rogatu Venetus, qui hic est, legatusGa naar voetnoot8. Etiam Bruxellis datas similes pro Batavis literas intelligo demto contumelioso rebellium nomine. Docent nos a Massilia literae Hispanorum cohortes in ea ora exscensu facto multa incendiis ac populationibus corrupisse, quanquam oriente undique Gallo milite tenere loca nequiere: navibus ibi Gallicis nec disciplinam esse nec stipendium. An verum sit, quod mihi dicunt Poloni laboratum RussoGa naar voetnoot9, ut Polonos non minus quam Persas in TurcamGa naar voetnoot10 accenderet, propius erit in locis vestris nosse. CastilionaeusGa naar voetnoot11 levem quendam exercitum in Campania habet. Longius abest Ehrenbreitsteinium, quam ut ejus periculis ab ipso occurri possit. Princeps ArausionensisGa naar voetnoot12, nisi quid eximium hoc tempore aggreditur, non vitabit Gallorum offensas. Venit ad me, haec postquam scripseram, ordinarius Angliae legatus, baro Scutamorius, eadem dicens, quae dixerat Ogerius. Cum quaererem, an ad BarclaiumGa naar voetnoot13 missum esset foedus, ut expendi in Suedia posset, dixit arbitrari se praecipua capita ibi expositum iri. Respondi ego imprudentium esse parte lecta de foedere judicare ac si non magno consessui, certe Tuae Sublimitati ea fiducia, quam ipsius virtus meretur, ostendi pacta debere. Ille ad hoc Hamburgi id rectius fieri posse dicebat: neque tamen certo scire se, an non et hoc, quod ego faciendum judicabam, facturi essent Angli; addebatque, si unquam magnam nunc spem | |
esse aut egregiae pacis aut felicis belli. Ego liliaGa naar voetnoot1 nihil cogitareGa naar voetnoot2 arbitror deGa naar voetnoot3 CallimachoGa naar voetnoot4. Sed eos MimnermumGa naar voetnoot5 velle facere sui arbitrii. Deus haec aliaque omnia, Excellentissime Illustrissimeque Domine, ad bonum gubernet regni, reginaeGa naar voetnoot6 Tuaeque Sublimitatis. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 3 Iulii, anii 1637.
Haec postquam scripseram, venit ad me missus a duce Vinariensi praefectus domus ejusGa naar voetnoot7 cum literis ad me ducis ipsius itemque filii meiGa naar voetnoot8, qui mihi historiam misit pugnae felicis ad Ararim simulque fusarum copiarum notitiam, quae his literis, quo res tota melius nosceretur, addenda censui. Mortuus est Ponica magno ducis damno, rerum peritus et hac aula uti sciens. It PalatinusGa naar voetnoot9 in Hollandiam. Oppidum Gisa in comitatu captum a duce est Vinariensi crediturque dux ire obsessum Vesontionem. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senetori et Cancellario. |
|