Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3183. 1637 juli 31. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot5.Illustrissime Domine, Binas abs te accepi modico temporis intervallo literas. Scriptae 14 Iulii mihi 26 redditae sunt, scriptae 21 redditaeGa naar voetnoot6 29Ga naar voetnoot7. Faciunt hae mentionem et aliarum, quas filioGa naar voetnoot8 meo dedisse significas. Sed is filius nondum ad me venit. D. BaneriiGa naar voetnoot9 sicut ipse ab insessis diu locis abitus habet aliquid triste, ita quod tutum exercitum Landsbergam usque perduxit ibique clades hostium aliqua facta est, arripiendum pro solatio. Si quam partem hujus mali sensura est Gallia, erit quod sibi imputet tracto tam diu duce VinariensiGa naar voetnoot10; et nunc quoque post tanti temporis dispendium, qui cum eo sunt Galli partim dilabuntur, partim negant se ulla mercede adduci posse, Rhenum ut transeant. Ego jam antequam tuas aliorumque de derelecta Torgavia acciperem literas, principi CondaeoGa naar voetnoot11, qui in urbe est, aliisque eximiis viris id, quod evenit, metui debere ostenderam ac ne nunc quidem desino, ut promoveant sese. Nam quae in Burgundiae comitatu capiuntur oppidula, ignobilia sunt nullumque ad summam belli pondus habentia. In Belgico spero bonos processus Gallis dari, quando Landrecium multo ante | |
spem cessit deditum 23Ga naar voetnoot1 mensis hujus. Praeter illum exercitum sunt ad Caletum MilleriiGa naar voetnoot2 VI millia, paulo amplius sub CastilionaeoGa naar voetnoot3 in Lotharingiae Lutsendburgique confinio. Bene et illud cadit, quod oppositu CrequiaciGa naar voetnoot4 et SabaudiGa naar voetnoot5 Hispanorum properationi in loca finitima injecta est manus. Ad Astam dicuntur nunc esse. Mari nihil fit. In Germania, ut recte judicas, arena nunc belli fiet ager Brandeburgicus habebitque malorum successorem SaxoGa naar voetnoot6. Principis ArausionensisGa naar voetnoot7 moras translataque alio arma accusantibus Gallis, ut gens est oris liberi, respondeo nihil tam fortuitorum capax quam mare. Praeterea etGa naar voetnoot8 penes ipsos moram fuisse in solvendis pecuniis quas pridem debebant, quas solvere ipsis multo facilius esset quam Batavis urbes hostium capere. Si Breda recipitur, non perierit annus. Forte et insperatiGa naar voetnoot9 accedet aliquid. Neque enim dubium est patiturum locum multis conatibus, dum tantae e Gallia, tantae e Batavis vires distrahent, neque pecuniae neque militis multum abundantem hoc tempore cardinalem HispanumGa naar voetnoot10. Et restant adhuc menses utiles aliquot. De equitatus et peditatus Suedici adventu in Pomeraniam gaudeo; speroque et e Scotia venientibus mare secundum fore. Nam amnes praecludere rex DaniaeGa naar voetnoot11 dicitur. Palatinae domui pecunias ab Anglis dari video, arma dari non video. Et quae spes federis cum iis, qui belli pericula oneraque defugiunt atque interim pacis arbitrium utilitatesque ad se volunt trahere? De iis, quae 27 et 28 Iunii ad me scripsisti, veto te esse sollicitum; recte enim ad me pervenerunt custoditeque habentur. NorthumbriumGa naar voetnoot12 audio codicillos habere, per quos Batavorum id petentibus jus piscandi indulgeat. Id si fit, recrudescet, ita metuo, controversia. Hamburgi an sit mansurus, qui inchoatus ibi est, conventus, dubitare nos facit, quod imperatorGa naar voetnoot13 comminatoriam epistolamGa naar voetnoot14 misisse dicitur magistratibus, siquid in sua urbe patiantur sibi adversum cudi. Hagam video a multis destinari colloquio. Nam Colonia certe locus est iniquus nobis in odium nostri accensis pridem ibi habitantium animis. Et quantum ei flammae adjectura est legati pontificii ibi praesentisGa naar voetnoot15 auctoritas? | |
De jubilaeo pontificis, de BilderbekioGa naar voetnoot1 non nisi seorsim a LagardioGa naar voetnoot2 audito, quae narras, ostendunt protestantes ibi salva dignitate imo absque dedecore esse non posse. Tum vero observabuntur a tot infestis omnium ad legatos aditus, literae ab omni parte ad insidias expositae erunt. Denique plurima sunt, quae illam urbem nobis vitandam moneant. Rex GalliaeGa naar voetnoot3 it castellum Thiderici, ut de propinquo belli rebus consulat. PiccolominiusGa naar voetnoot4 aegrotare Treveris dicitur. Galli Altkirckam decem leucis a Montepelicardo cepere. Vale cum omni familia, Illustrissime Domine.
Lutetiae, 21/31 Iulii MDCXXXVII. Illustrissimae Dominationis Tuae devinctissimus ejusque observantissimus
| |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae A.o 1637 8 Aug. st. n. |
|