Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3182. 1637 juli 31. Aan S. BielkeGa naar voetnoot8.Illustrissime Domine, Nescio quo modo ubique cessatur nec nisi tenuis nobis suppeditatur scribendi seges. Dux BernhardusGa naar voetnoot9 quid agat, non intelligimus; est, ut puto, etiam nunc in Burgundiae Comitatu. CastilionaeusGa naar voetnoot10 in confinio Lotharingiae Lutzenburgiaeque Villaunum cepit aliasque arces modicas. Illud satis prosperum Gallis, quod Landresium sperato citius hujus mensis 23 Gallis se dedit, quibus nunc vacuum illum exercitum et quas MillereiusGa naar voetnoot11 copias ad Caletum habet, illas praeterea Castilionaei conjungere, ut quod restat anni capiendis in Belgio oppidis transigatur, dum alia ex parte cardinalem HispanumGa naar voetnoot12 pecuniis leviter instructum Batavi detinent Bredae obsidio, quod simulatione in Flandriam expeditionis feliciter inchoatum est. | |
In Italia nihil fit laboratque pontifexGa naar voetnoot1, ut induciae inter suae sectae homines ubique aut certe in Italia fiant. Restituta sunt literarum Gallos inter et Flandros Brabantosque itinera sperantque mercatores eandem fore mercibus commeandi libertatem. Angli nihil nisi de pace loquuntur nec ullae datae sunt naves ad Palatinorum, qui nunc in Batavis rediere, jus prosequendum; ne illa quidem de mari cum Batavis controversia ad transactionem aliquam perduci potuit, quod sane factum oportuit, siquid Angli in Austriacos molientur; enimvero non desinunt res omnes necessarias Flandriae, qui sub HispanoGa naar voetnoot2 sunt, portubus advectare. RexGa naar voetnoot3 hinc it ad Castellum Thiderici, amoenum et salubre oppidum et Belgicum finem respiciens. PicolominiusGa naar voetnoot4 in Treveris aegrotare dicitur. Vale, Illustrissime Domine. Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
| |
Lutetiae, 21/31 Iulii 1637. |
|