Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3152 1637 juli 9. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot5.Illustrissime Domine, Omnem quaeram viam, ut maturius et permittam literas meas et tuas recipiam. Nam et tuas avide semper exspecto legoque summa cum voluptate: et meae gratiam nisi ex novitate sperare non possunt. Liberalius illud scriptumGa naar voetnoot6 pro causa palatiniGa naar voetnoot7, videre multum cupio. Erit ea nobis ad spem bonam fax aliqua. StellamGa naar voetnoot8 tibi innotuisse gaudeo. CardinalisGa naar voetnoot9, non malus ingeniorum judex, opera ejus, ut vides, uti pergit. Liber ejusGa naar voetnoot10 publice hic non prostat et audio esse quos poeniteat permissum in eo libro defendi tam aperte causam palatini. Scis autem in praeformatione federis id cautum a Gallia, ne BavaroGa naar voetnoot11, dum vivit, adimatur electoralis honos. PontificisGa naar voetnoot12 in dijudicandis Ratisbonensibus comitiis eo plus hic valet auctoritas, quod credatur controversia honeste moveri non posse, nisi ex persona TrevirensisGa naar voetnoot13: ejus autem suffragium cum non necessarium judicaverit ecclesiasticorum omnium, quos illi vocant, summus praefectus ac vindex, eo ipso eripiatur potissima, certe apud romanenses favorabilissima juris species. Coloniensem conventum arbitror - et illud cum Anglis coeptum fedus - | |
pendere ab iis, quae agentur Hamburgi. WyckiumGa naar voetnoot1 ibi scio esse, qui agens Angliae hic fuit. An quis alter cum legati nomine eo sit iturus, nondum comperire potui. Nuptias PoloniGa naar voetnoot2 cum AustriacaGa naar voetnoot3 veras esse ut credam, eo inducor, quod Veneti jam ad eas in mensem Septembrem sunt invitati. Odium certe publicum meretur ista virginis natalium sorte eminentissimae ludificatio; qui dolus nostris quoque Suedis magno constat. Bavarum ab Austriaca amicitia qui divelli tanto non potuit tempore, nunc post tam arctam affinitatem et spem communis ex ea prolis minus posse divelli sensi dixique semper et dicere non desino. Neque vero aliter possum credere, quam eos, qui talia sperare se simulant, alia habere occultiora consilia, quibus ista praetendant velamenta. Dux VinariensisGa naar voetnoot4 quae fecerit ad fusas usque LotharingiGa naar voetnoot5 copias captamque Gisam comitatus Burgundici urbem, scripsiGa naar voetnoot6. Inde et Sancti Lupi cepit arcem iisdem in locis. Nunc Basileam versus ei esse iter dicitur. Ad Landresium satis proficitur capto jam inferiore eoque minus munito oppido. Praeter haec nihil in Gallia agitur magni: neque dum consederunt illi in Lemovicibus aliique motus; et a comite SuessionensiGa naar voetnoot7 metuuntur novis; quae cuncta incommode satis eveniunt rebus communibus. Quae me doces super Pomeraniae rebus scire pridem avebam, nunc didicisse gaudeo. Cum Suedi instent pactis cum BogislaoGa naar voetnoot8 ordinibusque Pomeraniae factis, nisi totum Germaniae corpus retributione aliqua indemnem servet Brandeburgicum, spem pacis videre vix possum. Paratur hic pecunia, quae Batavis promissa est, ut cunctatio omnis abscindatur. Nisi brevi aliquid moliatur princeps ArausionensisGa naar voetnoot9, et Gallorum res in Belgico fine et in Germania Suedorum partim impedientur partim implicabuntur periculis. Holmiam pervenisse D. SchmalciumGa naar voetnoot10 ex literis ipsiusGa naar voetnoot11 cognovi. Gaudeo ipsi nobilissimoque filio tuoGa naar voetnoot12 cuncta recte procedere totiusque regni res consiliis magni D. cancellariiGa naar voetnoot13 statum accipere pulchriorem firmioremque. Peditatus e Suedia quin in Pomeraniam advenerit, non dubito, de equitatu adhuc incertus haereo. Tum vero et numerum cupiam scire, ut habeam interrogatus, quod respondeam, aut unde Gallos ultro incitem. Magna landgraviiGa naar voetnoot14 virtus sane, ita ut scribis, meretur sociorum pro se curam. De Ehrebreitstenio spes heic labascunt. | |
In Italia magnas video esse hostium copias prae Gallicis et amicorum. Tamen Bremo et Casali de praesidio deque rebus necessariis pulchre prospectum gaudeo. Mari quiescitur utrinque. Genuates legatos suos mittunt hucGa naar voetnoot1 et in HispaniamGa naar voetnoot2, agentem ad BatavosGa naar voetnoot3 novae amicitiae inchoamentum. Montempelicardi obsidere scribitur dux CarolusGa naar voetnoot4, vicissim Cateletum Picardiae recuperatum ire MilereiusGa naar voetnoot5. PersaGa naar voetnoot6 misit Revanum, inde ad TurcamGa naar voetnoot7 acturos de pace legatosGa naar voetnoot8, quam optare creditur magnis visiriusGa naar voetnoot9. In Transilvania res videntur mansurae quo sunt loco. Longinqua quidem haec, sed talia, quae ad propiorum rerum conjecturas momentum habeant. Est hic regis DaniaeGa naar voetnoot10 e ChristinaGa naar voetnoot11 filiusGa naar voetnoot12: Sleswici et Holsatiae comes dicitur. Eum magnae benevolentiae testimoniis ab Hispano cardinaliGa naar voetnoot13 exceptum discimus: neque vero dubitandum est, quin, quod semper fecit, hoc maxime tempore factura sit domus Austriaca, ut sibi regis illius quaerat amicitiam. Hostium nobis et inimicorum abunde est: ut amicos habeamus et firmos et efficaces optandum laborandumque. Et Viennae et in Hispania inexpertas antehac pecuniae corradendae rationes quaeri video: magnam vim navium parari in Americam, Brasiliam, Italiam. Iam et duos felices accipio nuntios: Vesovium oppidum vi irruptum a duce Vinariensi; Saviniacum autem in Bressia, quod ante sex menses hostes ceperant, receptum a LongavillanoGa naar voetnoot14. Ad Landresium nihil aliud quam castra muniuntur a Gallis. Neque adhuc ad Cateletum accessit Milereius. Hispana classis ad oram provinciae Narbonensis apparet. CastilionaeusGa naar voetnoot15 ad S. Menehaudi in Campania exercitum habet, quo consilio incertum. RexGa naar voetnoot16 et cardinalis prope urbem sunt. Precor, Illustrissime Domine, felicissima cuncta tibi tuisque. Illustrissimae Dominationi Tuae omni cultu et affectu addictissimus
| |
Lutetiae, 9 Iulii MDCXXXVIIGa naar voetnoot17. |
|