Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3051. 1637 april 30. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Literas XI Aprilis ad me abs te datasGa naar voetnoot2, legi cum ea, qua omnes tuas soleo, voluptate unaque cognovi tuo beneficio, quae mandata Sigismundus marchioGa naar voetnoot3 habuerit, et quid Pomerani primores consilii dederint super Pomeraniae interregno: pro quibus omnibus gratias ago maximas; ero autem in respondendo ob id brevior, quod ante hos 8 dies quaecunque digna scitu putavi scripsiGa naar voetnoot4 et ex eo nihil magnopere notandum evenerit. Retentus est hic contra spem suam DavausiusGa naar voetnoot5 Hamburgum, ut ait, primum iturus; inde aut Coloniam aut in Poloniam, ut res se dederint. Ehrenbreistenio immissum ab Hanovia RamsaeiGa naar voetnoot6 cura navibus duabus frumentum, oryzam, oleum, lardum, medicamina a Francofurto ad nos scribitur. In comitatu Burgundiae oppidula Dortamum, Megraudum, Tigeles, Sancti Claudii partim vi partim pactionibus Galli in suam potestatem accepere. In Margaritae insula super ea, quorum memini antehacGa naar voetnoot7, cepere castellum, Arragoniae quod dicitur, et turrim Batiliam nomine; nunc maximum castellorum, quod HispanoGa naar voetnoot8 restat, XXX machinis verberant bis repulsis hostibus, ne XXVGa naar voetnoot9 navibus longis militem aliaque ferentibus in eandem insulam exscensum facere possent. Dux BernhardusGa naar voetnoot10 paucos ad abitum dies sibi dicit reliquos. RexGa naar voetnoot11 imperatoremGa naar voetnoot12 luget idemque vult facere legatorum si quis ipsum aditum velit. Stellae liberGa naar voetnoot13 an proditurus sit videbimus. Ipse cum D. GothofredoGa naar voetnoot14 Davausium comitatur. Nec videntur hic quicquam promovere AngliGa naar voetnoot15 et Licestrius abitum parat. Aequae videntur mihi, quae FledwodoGa naar voetnoot16 propositae sunt in Suedia conditiones. Scriptum illud majus pro electorisGa naar voetnoot17 jureGa naar voetnoot18 spero mihi comitate Anglicorum legatorumGa naar voetnoot19 videre dabitur. | |
De imitanda Cadamensi pactioneGa naar voetnoot1 prudenter mones, non desinam anniti. Nondum intelligere potui, an in formula delineati federis id comprehensum sit. AysemaGa naar voetnoot2 puto se ad imperatorem transferet, cui pridem addictior fuit quam aut nostris aut Batavorum rebus expediret. De mari certamen, si tolli poterit, optandum id quidem; si non poterit, ad temporariam quietem erit deducendum. In eo quoque negotio, si quid hic possim, mea non deerit opera. Ex ArnhemioGa naar voetnoot3 quin multa disci possint, quae sciri his temporibus expedit, minime dubium habeo. Videntur Austriaci magnas spes bellicorum successuum concepisse animo, quod sociis, LunemburgicoGa naar voetnoot4 praesertim, leges adeo parum amicas non dubitant praescribere. Epistolae, quae ab aula Bruxellensi ad Hispanos in Palatinatu scriptae in manus Ramsaei venere, testantur vim omnem armorum hoc tempore omissis Gallis in unos Suedos converti. Conventum in Polonia discessisse nullo facto operae pretio relictis quin etiam dissidiorum seminibus ex Poloni non unius relatu literisque jam cognoveram. De classe tardum puto fore negotium, et multa quae interturbent. Quod autem sperant Galli posse a se tum regemGa naar voetnoot5 induci, ut Silesiam appetat, mihi videtur non admodum credibile. Ut Batavi se quamprimum moveant, nos non minus quam Gallos optare inque id laborare par est. Dixi D. Davausio maximum stimulum fore solutionem in tempore pecuniarum promissarum nec omisi ostendere, quantum malum cessando accepisset apud Rhaetos res Gallica, quod nunc maximis impendiis redimi nequiret. Comitis Warfusaei filiusGa naar voetnoot6 hic in Bastiliam datus est conquerente multum comite EgmundoGa naar voetnoot7 laesam publicam fidem, sub qua adolescens huc venerat. Quae Leodii acta regem commoverunt, ut id constituerent, haud ignota vobis erunt. Haec postquam scripseram, duo intelligo certis auctoribus: discessisse jam Davausium et legatos Anglicos ex iis, quae proposita ipsis a ChavigniacoGa naar voetnoot8 sunt his diebus, spem concepisse foederis prope certam, quam tamen ego affirmare nondum ausim. Gothofredus hic retinetur. | |
Deus, Illustrissime Domine, te tuosque servet florentes. Tuae Illustrissimae Dominationi observantissimus
| |
Lutetiae, 20/30 Aprilis MDCXXXVII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae Com. A.o 1637 d. 3/13 Maii. |
|