Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3085. 1637 mei 20. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Quaternas abs te accepi literas uno tempore, id vero est nudiustertius: non multo melius curatas quam meae sunt, praeter postremas. Et tamen eodem die datas amicorum jam 8 dies sunt, quod accepi, in quibus Hulstae historiam, ex qua cum maerore disco animos Batavis non terra minus quam mari labascere, quae res quantum adferre reipublicae malum processu temporis possint, malo apud me cogitare quam malus ominator haberi. Prima epistolarum tuarum IV exemplar erat ejus, quam accepi antehac et cui jam respondi. Adjiciam tamen nonnulla. Scriptum illud magnum pro PalatinoGa naar voetnoot2 supprimi audio nec proditurum. Stellae liberGa naar voetnoot3 prodiit quidem, sed tanquam Hanoviae, sine ipsius nomine vitandas ad offensas. Sed haec ipse dicet melius: puto enim eum ad vos iturum, ut eo itinere DavausiumGa naar voetnoot4 adjutor futurus sequatur. Davausius ipse, puto, jam Hamburgi est, vectus Anglica nave, quod argumentum SeldenusGa naar voetnoot5 adjicere poterit ad sua de Maris Dominio. PontanusGa naar voetnoot6 si de me benigne locutus est, ut scribis, - neque enim librumGa naar voetnoot7 vidi - fecit hoc magis pro amicitia inter nos pervetere quam pro meis meritis. Fuit enim meum opus de Mari liberoGa naar voetnoot8 optimo scriptum in patriam animo, sed aetate juvenili. Nunc et in Dania responderiGa naar voetnoot9 audio Seldeno, puto, non ut disputetur, an Mare in jus cujusquam proprium possit concedere, sed quanta cuique pars | |
cessura sit. Forte et Suedi in ea positione aliquid reperient sibi utile ad Balticum, Finnicum, Botnicum mare vindicandum. Iis ne vel imprudens adverser, intra silentium me contineo. ἀϰίνδυνον γὰϱ ἐστι τῆς σιγῆς γέϱαςGa naar voetnoot1. Etiam GothefredoGa naar voetnoot2, qui hic est, fratris sui librum eo de argumentoGa naar voetnoot3 adferenti idem respondi, quod Angliae legatisGa naar voetnoot4 de Seldeno percunctantibus: probari mihi eruditionem scriptorum. Digna esse opera ingeniis excitatis et sublimibus. Cadamensis pactionisGa naar voetnoot5 mentionem non inutilem fecit in suo libro Stella. Sed frustra aliquid constans in hac re a Gallis speramus, cum pontifexGa naar voetnoot6 jam pro electione pronuntiaverit, cujus auctoritatem qui oppugnare audeat, potentium nemo est: si qui sunt, quibus id facere sit animus, ii nihil possunt. Valde erit e re arcana consiliorum adversus nostros, quorum auctor ArnhemiusGa naar voetnoot7, ex ipso cognoscere. Et siquid didiceris, rogo sim particeps. BrandenburgicumGa naar voetnoot8 esse agnatum Pomerani intellexi et scio, quae pacta Pomerani cum Suedis pridem fecerint. Sed an in investituris, quas vocant, simultaneis comprehensus antehac fuerit, siquid nosti, cupiam discere. Davausius an in Poloniam iturus sit, incertum est. Si it, ait se daturum operam, ut PolonusGa naar voetnoot9 aut in communem societatem pertrahatur, quod sperandum non puto, aut certe retineatur, ne communi rei noceat. In oratione quae Galliae regisGa naar voetnoot10 mandatu in Polonia habita est, haec verba sola Palatinam domum spectantia invenio: Denique cum christianissima Majestas a suis et vestris legatis negotium matrimonii serenissimi regis Poloniae cum principe PalatinaGa naar voetnoot11 ob certa obstacula, diversam nempe religionem, non posse constitui intellexerit, sed serenissimam Majestatem animum suum alio convertisse adverterit, nihil gratius jucundiusque christianissimo regi, nihil gratius Galliarum regno accidere posset, quam si sua Majestas in regno Galliae sibi consortem regni et vitae eligere vellet. Inde enim novus quidam animorum et affectuum utriusque gentis fructus emergeret, ex quo uberrimi fructus in rempublicam vestram, praesertim in bello, quod vobis a barbaris imminet, redundabit. Et haec quidem sunt, ibi quae legi. Fedus, belli certe causa, ut inter Gallos Anglosque coëat, sperare se negant et hi et illi. LicestriusGa naar voetnoot12 ait sua si consilia valuissent, ante menses quinque regem | |
suumGa naar voetnoot1 futurum fuisse hostem Austriacae domus. Galli Anglos ajunt nihil minus quam hoc voluisse, sed fama oblatae societatis voluisse res suas bene constituere. Audio Galliae legatosGa naar voetnoot2 desiisse Palatino tribuere, quod caeperant, electoris nomen, spe forte illa, quae tam diu fallit, amicitiae Bavaricae. Ac forte Anglia mediocri aliqua conditione depacisci contenta erit. Ex animo miseret me tam excellentis, adeo nunc desertae domus. Dux VinariensisGa naar voetnoot3 contra voluntatem tractus est hic nimis diu. Haeret ipse Trecis, et in hac urbe HailleriusGa naar voetnoot4. Interim hostis loca suspecta insidet, multumque vereor, ne in solum Burgundiae comitatum incumbant haec arma, et VallettaeGa naar voetnoot5 in ea, quae in fine sunt Picardiae Germania interim permissa suis et aliorum periculis. Fortia ubique apparere Suedorum consilia gaudeo, cum quia ad ipsorum gloriam id pertinet, tum quia in tanta aliorum segnitie res communis eo ferme solo adminiculo nititur. Aquila rapax animal, urtica vel tactu nocens quid parturiant videbimus. AysemaGa naar voetnoot6 pridem Suedis adversus, quo tandem se applicaturus sit, videre desidero. Credo nusquam ei nobis nocendi majorem fore copiam quam in eo loco, quem obtinuit hactenus. Video Dunquercanos magis magisque in maris possessione progredi patientibus si non et faventibus Anglis, Batavorum vero exolescente virtute, et quidem ea in parte virium, unde natae et qua steterunt hactenus eorum res. Nobilissimus filius tuusGa naar voetnoot7 SchmalchiusqueGa naar voetnoot8 spero recte jam in Suediam pervenerint: quibus, ut mihi amicissimis, omnia opto prosperrima. Lubens intelligo gratias hic agi D. SalvioGa naar voetnoot9, quod D. SanctichaumontioGa naar voetnoot10 cuncta, quae inter Sigismundum marchionemGa naar voetnoot11 ac D. BielkiumGa naar voetnoot12 erant acta, aperuerit. Inter bonos bene agier oportet. AlcalaeGa naar voetnoot13 mortuo fama subrogat, ut scripsisse puto, MirabelliumGa naar voetnoot14 aut minorem OgnatiumGa naar voetnoot15. Dicitur cardinalis GinettiusGa naar voetnoot16 mandata habere Roma ante meridiem vacandi suis catholicis, post meridiem iis, quos haereticos vocant, nempe ne permisceantur caelestia infernis. Ego ovibus auctor non sim rem suam ut lupo commendent. | |
Verum est monachumGa naar voetnoot1 hinc iisse in Hispaniam, ut reginam GalliaeGa naar voetnoot2 voto liberaret, quo ea se IsidoroGa naar voetnoot3 obstrinxerat, caelitum creditorum uni. Nec abit a verosimili aliquid subesse majus inter cardinalemGa naar voetnoot4 et OlivariumGa naar voetnoot5. Sic et inter BavarumGa naar voetnoot6 patremque IosephumGa naar voetnoot7 nova communicari consilia certum est. Spes ejus suffragio utendi aliquando ad demovendam ab imperio Austriacam domum mire his hominibus blanditur. Sed turpe est in eodem loco saepius cespitare. Velim et landgraviumGa naar voetnoot8 et siquid est in illis partibus sociarum virium, Ehredbredsteno consulere; et illas, quae e Suedia exspectantur, copias jam esse in media Germania, quo melius BaneriusGa naar voetnoot9 et WrangeliusGa naar voetnoot10 res suas tutentur. RohaniusGa naar voetnoot11 est in agro Bernate; scriptisGa naar voetnoot12 famam suam tuetur adversus eos, qui aliena culpa ipsum onerant. Putatur secessum sumpturus apud Venetos. Interim ex formula pactorum tradita sunt Rhaetis castella omnia, qui ea dejecturi dicuntur; an satis prudenter, nescio. HispanusGa naar voetnoot13 jus traducendi copias redimit annuis XX millibus scutatorum, magno Italiae, magno Germaniae malo. Gallicos legatosGa naar voetnoot14 ante mensem Septembrem Coloniae futuros non puto. In id tempus retinetur hic Godofredus. Interim cardinalis quae ad bellum quaeque ad pacem faciunt, experiri non omittit. Cardinalis HispanusGa naar voetnoot15 quas dedit pro legatis tuti itineris tabulas, equidem non vidi. Batavos omissos audio; quod cum iis seorsim agendum judicet, sicut et Suedos a Gallis distrahere percupiunt. MarstallerusGa naar voetnoot16 si ad me venerit, videbit et virtutibus suis et tuae commendationi apud me constare, quod debet, pretium; quod si tales ad meam notitiam saepe introduxeris, habebis me non minus obligatum quam quibus id eris praestiturus. Ad tribunum KapliviumGa naar voetnoot17 curavi literas; ac rogo, quando in rebus majoribus utilis esse non possum, quod velim maxime, des mihi qualemcunque materiam, in qua ostendam, quam tua omnia mihi sint cordi. | |
CrequiacusGa naar voetnoot1 in ea, quae Pado adjacent, it, quo et CerbellonusGa naar voetnoot2 a Valle Telina duxit copias Bremo, ut conjectura est, imminens. Leodiense factum atrox intelleximus. Luit paternum crimen immerens filiusGa naar voetnoot3 in Bastiliam hic datus. Haec ita sparsim scripsi, dum literarum tuarum ductum persequor. Habeo gratias maximas pro responso Pomeranis dato. Utile est habere talia, ad quorum normam sermones regamus. Preces meas cum tuis jungo, Illustrissime Domine, pro bono publico tuoque et tuorum.
Lutetiae, XX Maii n. C. MDCXXXVII. Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
| |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R. Hagae 1637 d. 4 Iunii st. n. |
|