Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2881. 1636 december 12. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Cum Sublimitati Tuae pro me curam ex ipsius 8/18 Octobris datisGa naar voetnoot2 et ex D. SpiringiiGa naar voetnoot3 literis ad me datisGa naar voetnoot4 cognosco, verba, quibus gratias agam, non invenio. Nam si me debere Tuae Sublimitati dixero dignitatem, commoda meque ipsum, minus dixero quam sentio. Quod unum licet, omni ope, omni in reginamGa naar voetnoot5, regnum Tuamque Sublimitatem fide annitar, ne tanto fautore indignus videar. De foederis cum Gallia ratihabitione dilataGa naar voetnoot6, ubi sermo inciderit, meminero praescriptum sequi. Rex DaniaeGa naar voetnoot7 utinam sepositis privatarum rerum parum regalibus curis serio animum vertat ad ea, quae ad salutem sunt omnium protestantium. Hoc enim tempora haec si ulla unquam exigunt, ipsiusque non minus quam ceterorum id interest. Pergo quicquid mihi a negotiis est subsecivi temporis Suediae Gothorumque antiquitatibusGa naar voetnoot8 impendere speroque exiturum aliquando opus Tuae Sublimitati aliisque illiusGa naar voetnoot9 gentis ab omni aevo gloriam amantibus haud ingratum. Alphabetum literarum vetustissimarum, inscriptiones, si quae sunt antiquae, et leges mitti mihi cupiam. In edocendis me rebus Germanicis spero D. SalviumGa naar voetnoot10 et D. CamerariumGa naar voetnoot11 non cessaturos. Nunc ad res harum partium venio. Angli legatiGa naar voetnoot12 foedus se fecisse cum Gallis, qui ea fama se jactant, constanter negant: moram in Gallis esse dicunt, credo, quod foedus Angli velint sine suo bello. Interim retineri se Ratisbonae electo, ut scribitur, romano jam regeGa naar voetnoot13 patitur ArondeliusGa naar voetnoot14. Qui res introspexisse se putant ajunt offerri utriusque Palatinatus restitutionem detractis bonis ecclesiasticis, credo iis, quae possideri coepere post pacem PassaviensemGa naar voetnoot15. De electorali dignitate res explicatu difficilis, praesertim cum jam haeredem | |
BavarusGa naar voetnoot1 habeat, nisi is, quod quidam spargunt, vivere desiit, sed ita ut experta semel fecunditas prolem novam vetet desperare. Tres viae dicuntur proponi: ut promittatur electoralis dignitas, si Maximiliani stirps virilisGa naar voetnoot2 deficiat ac sic AlbertiGa naar voetnoot3 liberis Palatina domus praeferatur; ut fiat alternis jus eligendi inter duas familias, sicut olim Ludovici BavariGa naar voetnoot4 temporibus; ut ad septem electoresGa naar voetnoot5, quorum sit Bavarus, adjiciantur duo, alter episcoporum aliquis, alter Palatinus. Postremum hoc, quanquam sine justo conventu expediri non potest et difficile est persuasu aliis electoribus, quibus tantum honos imminuetur, quantum augebitur numerus, placet tamen, ut ex legato Scutamorio, cum heri me inviseret, cognovi papaeGa naar voetnoot6, apud quem Anglus qui estGa naar voetnoot7, ut mihi affirmat quidam romanae aulae peritissimus et nuntioGa naar voetnoot8 familiaris, non reginaeGa naar voetnoot9, ut dicebatur, sed ipsius regis AngliaeGa naar voetnoot10 nomine res agit. Ea ex re aliisque indiciis mirum, quantas de Anglia spes pontificii concipiant, quas ego per regis, archiepiscopiGa naar voetnoot11 cordatorumque procerum prudentiam spero vanas fore. Arundelio vetus est cum romana aula commercium. Si de Palatinatu res componitur, posset tamen iniri foedus inter Gallos Anglosque, ut se tueantur mutuo in iis, quae cuique pax datura aut relictura est, renoveturque quod et olim promissum puto, ne deficientes ab obsequio subditos alter alterius juvet, etiamsi speciosus accedat a religione praetextus. Metuunt Batavi, ne et accedat aliquid adversum ipsis, quo jus Anglorum, quod in mare sibi vindicant, firmetur. Ego nequid Polonicum misceretur, timui. Transferretur alio is metus, si vera esset fama, regem illumGa naar voetnoot12 mutato consilio imperatorisGa naar voetnoot13 generum fieri velle, quod Angli negant se credere. Iidem falso vulgatum ajunt Atrebati supplicio affectum eum, qui pro Hispano Corbiae praefueratGa naar voetnoot14; adduntque per duos monachosGa naar voetnoot15 ultro citroque commeantes agi cum cardinali HispanoGa naar voetnoot16, non de plena pace, ut arbitror, quae res multa implicata habet cardinali Riceliaco formidanda, sed de armis inhibendis, nisi jam ex parte aliqua clam inhibita sunt, cum ad hunc limitem nihil hostile tentetur. | |
Multum fuisset, si insulas duas Maris LigusticiGa naar voetnoot1 recuperare Galli potuissent. Sed ea spes evanescit accedente ad mala alia VitriaciGa naar voetnoot2, provinciarum regentis, et archiepiscopi BurdegalensisGa naar voetnoot3 maritimis rebus impositi tam manifesto dissidio, ut hic sacerdos illius militis verbera non effugerit. Similis inter cardinalem ValettamGa naar voetnoot4 et ducem BernhardumGa naar voetnoot5 discordia non eo usque erupit nec tamen plane tegitur, et intelligo in novissimis pactis ducem Bernhardum astu Gallico elusum millionis integri damno nunc fraude intellecta indignari. Contra eum accusant Galli, quod pecunia omnis inter ducum manus obhaerescente milites relinquat egenos eoque effusos ad omnem licentiam, neque minus ipsisGa naar voetnoot6 hostibus metuendos. An huc venturus sit, incertum est. Alii bellum intra ipsam Germaniam ab eo expeti, alii ad pacis vota eum verti ajunt. Coloniensem conventum trahit novis quotidie commentis cardinalis Riceliacus. Ego in libero sermone ad baronem Scudamorium dixeram praevidere me multa parum honorifica protestantibus, si et ipsi legatos eo mittant, ubi tanta erit pontificis potentia, tantus cardinalium strepitus. Dixit jam mihi se eam cogitationem dignam censuisse, quam Angliae senatoribus suggereret. Exspectare se, quid facturi sint. At nuper ad me Venetus legatusGa naar voetnoot7 venit, sponte an submissus haud dixerim, nisi quod suspicio est optare cardinalemGa naar voetnoot8, ut ego Coloniam abeam nihil ibi acturus, et hinc absim. Dicebat Venetus, quod aliquando objecissem de pontifice rei futuro moderatore, id non metuendum nobis, quando ex nuntio didicisset legatum pontificisGa naar voetnoot9 ea curaturum, quae ad romanensis ecclesiae reges ac principes pertinerent, protestantium rebus immisceri eum nolle. Neque tamen secuturum alterum, quod et ipsum objeceram, Galliae nos futuros accessionem, quando ibi futurus esset Pesarus, Venetiarum legatusGa naar voetnoot10, optime Suedis volens, et PolonusGa naar voetnoot11, qui omnia ad pacem ducentia essent inter dissidentes proposituri. Mirabar de Polono eum meminisse, cum nescire non posset abstinere a nostri conspectu ejus gentis legatos. Dignitatis regni nostri, si quando Coloniae in locum communem aliquem conveniendum sit, qui sperem rationem habitum iri, cum nuper, quo tempore adeundus mihi rexGa naar voetnoot12 erat, admissionalesGa naar voetnoot13 de industria Venetum in conclavi, in quo exspectandum regis commodum erat, detinuerint, ut suscitatum ante annum certamen renovarent rixaeque spectaculo fruerentur, quod ego sedibus dispositis non utendo et stare potius eligendo declinavi? Haec cum cogito in mentem venit dubitatio, an non omissa legationis pompa, satis futurum sit esse ibi aliquem non | |
cum paciscendi, sed cum auscultandi mandatis, et talem, in quo dignitas periclitatura non sit. Sed haec res aliaque omnia Tuae Sublimitatis exactissimae prudentiae permissa sunto. Pater IosephusGa naar voetnoot1 purpuram brevi sperat, praemium pro eversis ubique sub foederum imagine protestantium rebus. Per eum factum est, ut Rhaetorum animi aversi a Gallia ad Austriacos reflectantur, a quibus offertur ipsis libertas plena et jus vetus in Vallem Telinam, dum militi Austriacorum pateat transitus manibus divisis, qualis ab Helvetiis nunc conceditur; quod praeter MariniGa naar voetnoot2 literas ex iis, quas ad se scriptas mihi legatus Anglicus ostendit, disco. Placentiam et, qui in ejus arce est, Parmensem ducemGa naar voetnoot3 praesenti periculo eripere pontifex misso legatoGa naar voetnoot4 laborat. Hispani suum, non ecclesiae feudum ajunt esse Placentiam investiturae non unius argumento. Praeter legatos GalliaeGa naar voetnoot5 destinatur Coloniam et GothofredusGa naar voetnoot6, historiae veteris Gallicae peritissimus, ut ad retinendam Lotharingiam argumenta suppeditet. Spargitur in hac aula rumor ad amicitiam nostram rediisse Brandeburgicum electoremGa naar voetnoot7. Cardinalem Hispanum de conjugio cogitare non arbitror, ne in se suspiciones fratrisGa naar voetnoot8 irritet. Tamen non desunt, qui ei regii hic fratrisGa naar voetnoot9 filiamGa naar voetnoot10 fabulis despondeant, nec qui Poloni sororemGa naar voetnoot11. In Hispaniam quae recens advenere cum Americanis opibus naves fidem Hispani reficient animosque addent atque vires maxime ad ea tutanda, quae in mari aut ad mare Gallis erepta tenet. Ad fratris regii permulcendum animum comes GuichiusGa naar voetnoot12, ad SuessionensemGa naar voetnoot13 in obsequio retinendum LeancurtiusGa naar voetnoot14 mittitur. Putatur mox ad fratrem regium iturus et ChavigniacusGa naar voetnoot15, id est, ButtilleriiGa naar voetnoot16 filius Tuae Sublimitati visus, cujus nunc magno odio tenetur frater regius. Pesarus Coloniam iturus non est, nisi prius imperatorisGa naar voetnoot17 et Hispani legatosGa naar voetnoot18 ire cognoverit. | |
AysemaGa naar voetnoot1, qui Ratisbonae est, putat sex menses elapsuros, priusquam Coloniae agi quid incipiat. Madritii legatus AnglicusGa naar voetnoot2 obtinuit jus invehendi in Hispaniam aliquot navibus merces Gallicas, unde ipsi lucrum futurum est quinquaginta millium ducatorum. Dolanis civibus, quod Gallorum obsidium fortiter tulerint, immunitates et honores dati. Viginti naves ex Hispania ibant aucturae vires FerrandiniGa naar voetnoot3, qui apud insulasGa naar voetnoot4 cum classe est, et Biscaini militem sua impensa addidere id malentes quam pecuniam. Etiam alimenta et belli paratus omnis mittuntur ad Ferrandinum, quod non Hispanicae tantum, sed et Italicae literae affirmant, adduntque hae omnia alimenta ex urbe Placentiae in arcem comportata inde oppidanis ad dimensum distribui. Spem auxilii a Gallis ad ducem penetraturi vanam haberi. Partem militis Hispani in Placentino agro hiematurum. Partem trans Trebiam iisse, ut cum MortaraeGa naar voetnoot5 ibi agentis copiis conjungatur, ut Parmae incommodent; sed ei urbi satis prospectum de necessariis. Novum Germanorum agmen Alpes transit. Hermesteino timetur. Praeter haec nihil nunc quidem habeo, Excellentissime atque Illustrissime Domine, nisi Deum ut precer, velit reginae, regno Tuaeque Sublimitati semper adesse propitius et pro in me benefactis vicem reponere, quam ego non possum. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 2/12 Decembris 1636.
Haec postquam scripseram, intelligo bonis auctoribus comiti Guichio, affini cardinalis Riceliaci, in itinere Blesas rixam ab obviis motam. Idem intra urbem his diebus vexillario equestris turmae Riceliaci accidisse. Hispanorum classem recente adventu ex Hispania XXXVI navium longarum auctam machinis CXX: ut jam nihil sit, quod de recuperandis insulis sperare debeant Galli. De alchymista BoismaillaeoGa naar voetnoot7 scripseram nuperGa naar voetnoot8. Ejus fraudes cum ita appareant, ut neque regi ultra neque populo verba dari possint - et forte dixerat aurum ita se facturum, si ipse inde cudere nummos sineretur - datus est impostor in carcerem Silvae Vicennensis adjuvantibus ejus ruinam capucinis, quorum religionem professus quondam mutatus in protestantem horrenda arcana vulgabat. Si illius ars promissa praestitisset, non jam gemeret plebs agrestis, ex qua XXXV milliones florenorum in annum sequentem exprimere proposuerunt ii, quorum in manus res Galliae est. Inter fratris regii postulata unum est non iniquum, ut domesticum ministerium sibi ipse eligat, quod hactenus ei rex, id vero est cardinalis, elegit, ut circumventus undique proderetur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|