Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2880. 1636 december 12. Aan M. HortensiusGa naar voetnoot1.Vir praestantissime, Ita de me merita est civitas Amstelodamensis, ut, quicquid possim, id semper ad juvanda ejus commoda promovendamque ejusGa naar voetnoot2 gloriam promptissimo animo sim collaturus. Quare cum ad notitiam meam pervenisset viri in sublimibus studiis egregii GalilaeiGa naar voetnoot3 cogitatio ad deprehendendos locorum terra marique ad coeli partes respectusGa naar voetnoot4, statim dixi honorem dedicandi laboris hujus ad Ordines Foederatos, qui pridem omnia ingenia ad hujus rei inquisitionem invitarant, jure optimo pertinere. Utendum autem commendatione ejus civitatis, cujus talia sciri plurimum interest. In ea civitate, imo in omni Foederatorum imperio, neminem esse, qui meritis, auctoritate, rerum etiam istarum recta dijudicatione par sit nobilissimo D. RealioGa naar voetnoot5. Quare per eum parandos aditus sapientiae audientiam sibi postulanti. Secutus est me auctore annitente D. Elia DeodatoGa naar voetnoot6 Galilaeus hoc consilium. Quod ipsius D. Realii tuaque et amicorum aliorum prudentia eo usque perductum est feliciter, quoad usque negotii status patitur. Quod restat, id a Galilaei primum perspicacia, deinde a Foederatorum Ordinum magnanimitate exspectabimus. Valde autem laetatus sum, quod hujus rei notio ipsi D. Realio tibique et BlavioGa naar voetnoot7 nostro, omnibus et amicis meis et ad eam rem necessaria quae sunt omnia abundeGa naar voetnoot8 superque habentibus delegata est. Digni enim estis, quos Respublica triumviros sacris naturae aperiendis demerendoque humano generi faciat. Legi cum voluptate decretum, dignum tantae rei majestate: nihilque magis opto quam ut pulcherrimae molitionis fructum gustare aetas nostra incipiat incrementa haud dubie cum posteritate sumpturum. Tibi vero, vir eruditissime, primum, quod publicis bonis tam sedulo invigilas, gratiam pro mea parte habeo, deinde et privatim, quod amicitiam eam, quam nobis injungit urbis natalis consortium studiorumque in te profectus, in me reverentia, cum aliter datum hactenus non sit, per mentis interpretes literas tam benigne foves. Vale, vir mihi semper future maximi. Lutetiae, XII Decembris MDCXXXVI. |