Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2844. 1636 november 18. Van Willem de GrootGa naar voetnoot2.Frater optime, BrandanumGa naar voetnoot3 recte ad vos pervenisse laetus intelligo eo magis, quod tibi eum probari video sperans omnia tua, quae ad concordiam spectant, consilia recte processura. Fructum aliquem laborum, quos bono publico impend(i)sti, a te meti rationi consentaneum est, quod abunde praestabunt versiones tractatuum de veritate religionis christianae in AnglicumGa naar voetnoot4, et de baptismo in Germanicum sermonemGa naar voetnoot5. Unum addam, quod tibi forte ignotum, etiam illius in Gallicum: scire enim debes Gallum CorseliumGa naar voetnoot6 tuas de veritate religionis nostrae meditationes fideliter in patrium sermonem transtulisseGa naar voetnoot7, quemadmodum tibi ex impresso, quod auctor ad te mitti voluit, exemplari propediem, ut spero, constabit. An praeter sacra tua poemataGa naar voetnoot8 aliquid Oxoniae editum sit, scire avebo; hic enim nulla reperiri queunt exemplaria editionis nostrae priorisGa naar voetnoot9. Rettulit mihi PetrusGa naar voetnoot10 ad Vossii manus pervenisse librum de motu terraeGa naar voetnoot11 a te transmissum, cui in mandatis dedi, ut de ea re latius ad te perscribat, quicquid intellexerit e Vossio, quod ille in se recepit. De SalmasioGa naar voetnoot12 et Barnabae epistolaGa naar voetnoot13 meminero, quando occasio se offeret. Heinsianae Notae in novum testamentumGa naar voetnoot14 tarde omnino prodibunt, cum ob ipsius tum ob typographorum tarditatem etiam lente festinantium, ubi auctores ipsi opus urgent, quod ipsum facturum non credo; crescit enim sub manu moles. | |
Quae cum ita se habeant, ecquando Salmasiana videbimus? quare auctor tibi sum, ut tua, siqua jam detur occasio, describi facias, sed ea lege, ut bene caveas, ne ullus plagiariis locus sit: facile enim est operi eatenus perducto supremam manum imponere. Graswinckelius nosterGa naar voetnoot1 adversus SeldenumGa naar voetnoot2 impigre pergit, libro primo sententiam suam quamplurimis argumentis stabilit tum ex Sacra scriptura petitis tum ex naturae principiis et consensu gentium; secundo vero argumentis a Seldeno propositis respondere conatur tuaque ab exceptionibus ejus vindicare, in quo et tertius liber occupabitur: ubi certo quid per amicum mitti poterit, curabo, ut τὰ ὠϰίστα accipias. Petrum adhortari non desino, ut diligenter in versione Institutionum tuarumGa naar voetnoot3 se exerceat, et, ubi ad nos venerit, - dixi enim ipsi cum Amstelodamo abscesserit, donec sub vernum tempus in Galliam proficiscatur, hospitium apud me fore - porro adhortari non desinam, ut eo pacto quam commodissime stilum exerceat, simulque iurisprudentiae litet non perfunctorie. Publicarum verum nihil fere hic certi est, nisi quod male hic apud omnes audit DorpiusGa naar voetnoot4 architalassus aliisque praefecti navium, quasi ipsorum indiligentia classis Hispanica Dunkercae appulerit, ipsi vero criminationes in ipsos Ordines, a quibus mandata data rejiciunt, quasi tantum ad tutandos piscatores fuerint missi. Ajunt reges Britanniarum et GalliarumGa naar voetnoot5 de recuperando Palatinatu foederis inter se fecisse, exclusis Ordinibus Belgii, nisi Britannici regis imperium in Oceanum velint agnoscere. Privatum hoc ignorare te nolim uxorem meamGa naar voetnoot6 hodierno die cum ipso diluculo familiam nostram filiaGa naar voetnoot7 auxisse, quam Deus nobis sospitet, imprimis vero puerperam, cui Deo et tuam tuorumque salutem ardentibus votis commendo. Vale. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XVIII Novembris 1636. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris. In dorso schreef Grotius: 18 Nov. 1636. W. de Groot. Boven aan de brief schreef hij: Rec. 8 dec. |
|