Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2606. 1636 mei 29. Van J. LampadiusGa naar voetnoot1.S. Pl. Magnifice et Eminentissime vir, Utut verecunder inani verborum tinitu tibi obstrepereGa naar voetnoot2, illexit tamen incomparabilis cum virtus tua tum humanitas, ut mitius acceptum iri sperem, si ad tantum virum literis meis balbutire maluerim quam amici officium praeter iisse videri; exegit scilicet initae tecum Francofurti amicitiae memoria, ne doctissimum et humanissimum virum Brandanum DaetriumGa naar voetnoot3 ad te iam iam abeuntem sine literis meis dimitterem, nonnihil de statu rerum mearum expositurus, nisi scripturienti intervenisset Daetrius, et stylum abrumpisset, priusquam inciperem. Quae nos hic locorum miseriae miserrime macerent, quanta rerum omnium bonarum sive amissio sive perturbatio, ipse coram explicare poterit. Ego vero tibi seculi nostri Decus felicissima quaeque. Iacobus Lampadius. | |
Brunsvici, XIV Calend. Iun. ao. MDCXXXVI sty. vet. | |
Adres: Magnifico et Excellentissimo viro Hugoni Grotio, Suecorum Reginae Legato, amico meo, Lutetiam Parisiorum. |
|