Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2803. 1636 oktober 20. Aan J. LampadiusGa naar voetnoot4.Felicissimis mihi illum semper annumeravi diem, vir nobilissime, quo mihi te videre ac nosse contigit, sermonesque sociare de iis, quae christianam concordiam turbant, deque eorum remediis. Valde cum meis sententiis conveniebant quae ex te audivi, neque unquam excident animo. Eandem esse mentem viro eximio D. CalixtoGa naar voetnoot5, tum ex ipsius libris tum amplius ex tuo relatu cognovi. Quare ex quo certa mihi sedes cum legatione hac data est, nihil magis optavi quam ex illius optima disciplina habere aliquem mihi quam conjunctissimum. Quod nunc mihi in Brandano DaetrioGa naar voetnoot6 contigisse gratulor simulque et tibi et D. Calixto, quod mihi hanc ad rem adjutores fuistis, ago gratias. Deumque veneror, ut veram aequamque pacem christiano orbi illisque imprimis, in quibus vivitis, regionibus restituat. Tuus optima fide
| |
Lutetiae, X/XX Octobris MDCXXXVI. |
|